Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Irca primum arguitur quod deus non possit dici beatus, siue quod beatitudo non sit in deo. Primo sic. Beatitudo secundum Philosophum primo Ethicorum, est praemium vir tutum. Praemio autem respondet meritum. Deo autem non conuenit aliquid mereri: quia hoc est indigentis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. secundum Boethium. iiii. de consolatione philosophiae. Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. in deo autem non potest esse aliqua aggregatio: quia ipsa non est sine conpositione: quae non est in deo secundum praedeterminata. ergo &c.

⁋ Tertio sic. beatitudo finis est eius qui est beatus. deo autem non est aliquis finis: immo ipse est omnium finis. ergo &c.

⁋ In contrarium est illud quod dicit de deo Apostolus primae Timoticorm vltimo. Beatus & lolus potens. ergo &c.

⁋ Dicendum quod ex hoc dicitur beatus quicumque beatus est, quod perfecte attingit & al sequitur bonum in quod sicut in vltimum tendit appetitu ex ratione naturae suae sibi debito. Vnde dicit Augustinus x. &. xiii. de Tri. Beatus est qui omnia habet quae vult, & nihil vult male. Nunc autem licet bonum in quod sicut in vltimum tendunt omnia, siue naturali, siue animali, siue voluntario appeti tu, sit summum bonum quod deus est (vt habitum est in parte supra: & inferius debet declarari suo locoaliqua tamen etsi ipsum attingant secundum quod gradus naturae suae requirit, beata tamen esse ex hoc non dicuntur: eo quod perfecte illud bonum non attingunt neque nata sunt attingere: hoc est, secundum id quod illud bonum est in sua natura & essentia, sed solum imperfecte: & hoc est, in aliquo gradu perfectionis sibi debitae: qua aliquam effigiem particularem diuinae bonitatis in se assequuntur: ad quam suo appetitu naturali tendunt determinate: & in ipso adepto quiescunt, nihil vlterius appetendo Et talia sunt omnia praeter illa quae sunt intellectum habentia. Intellectum autem habentia ipsum non attingunt secundum quod gradus naturae suae requirit, ipsum perfecte assequendo in aliqua effigie & similitudine eius particulari: siue fuerit in seipsis siue in aliis: sed solummodo ipsum perfecte assequendo secundum illud quo habet esse bonum. in natura & essentia sua: & hoc quia natura intellectualis in hoc excedit creaturam non intellectualem in appetitu, quod omnis alia creatura appetitu suo tendit in aliquod particulare bonum: & ad hoc determinatur vel ex natura, vt habentia appetitum absque cognitione: vel ex obiecti determinatione, vt habentia appetitum animalem tantum. Natura autem intellectualis ad nullum bonum particulare determinatur vllo modo: sed est simpliciter boni vniuersalis & in vniuersali: quia omnis boni secundum quod bonum est, aut aliquam rationem boni habet. Propter quod perfecte talis naturae appetitus quietari non potest nisi perfecte assecuto omni bono. Quare cum illud assequi non potest in aliquo particulari bono: nec etiam in omnibus particularibus bonis simul acceptis: quia extra illa est aliqua ratio boni quod non est particulare bonum: sed est ratio omnis boni: quo habito habetur omne bonum, cuiusmodi est solus deus: illud ergo bonum quod appetit sicut vltimum natura intellectualis, bonum vniuersale est quod est deus in seipso. & ideo assequendo ipsum hoc modo, natura intellectualis dicitur beata ex hoc solo quod ipsum tali modo assequitur. Quare cum ipse deus bonum quod ipse est persectissime assequitur: quia per summam identitatem: cum alia ipsum non assequuntur nisi per quandam vnionem: vt in sequentibus quaestionibus iam amplius patebit: idcirco dicendum est quod deus est beatus: & non simpliciter beatus: sed summe beatus.

⁋ Ad primum in oppositum: quod beatitudo est praemium virtutis: Dicendum quod illud dictum philosophi solum intelligitur de beatitudine acquisita qua quis est beatus beatitudinis participatio ne, quam quis assequitur merito virtutum & operum eius, vel ex puris naturalibus, secundum philosophos: vel cum gratia, secundum veritatem fidei. Non autem intelligitur de beatitudine naturaliter habita qua beatus est solus deus qui est beatus per essentiam: vt amplius iam infra patebit.

⁋ Ad secundum: quod in deo non est bonorum aggregatio: Dicendum quod aggregatio plurium bonorum potest intelligi in vno vel per compositionem: quemadmodum vnitates diuersae aggregantur in numero: vel per reductionem: quemadmodum omnes numeri & vnitates eorum aggregantur in vnitate prima, quae est principium nu meri. Aggregatio bonorum primo modo, ponit compositionem: & non est in deo. Aggregatio vero bonorum secundo modo, est in deo per summam simplicitatem: quemadmodum est in centro aggregatio omnium linearum procedentium a circunferentia. De hac aggregatione dicit Dionyus. v. de diui. no. In tota omnium na tura omnes per singulas naturae rationes convolutae sunt per vnam inconfusam vnitatem. Et inter plures rationes rerum quas exemplificando inducit, subdit. Ois compactio, omnis discretio &c. Vnde quemadmodum est in deo compactio sic & aggregatio. quod plane exprimit alia translatio quae dicit sic in tota totorum natura omnes naturae vniuscuiusque rationes congregatae sunt secundum vnam & inconfusam vnitionem.

⁋ Ad tertium, quod deo non est finis: Dicendum quod verum est secundum rem differens a se: quemadmodum ipse est finis aliorum. Finis autem intra se qui secundum rationem solummodo differt a seipso, non inconuenienter attribuitur deo: vt infra patebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1