Quaestio 2
Quaestio 2
CIrca secundum arguitur quod tres personae diuinae non sunt vna beatitudine beatae. Primo sic: quemadmodum non intellectualia, quae non sunt nata esse beata, se habent ad at tingendum secundum aliquam assimilationem ipsum beatificans: sic intellectualia se haben ad attingendum ipsum in seipso vt est beatificans. sed illa secundum diuersas rationes perfectionum in natura & essentia sua diuersam eius assimilationem assequuntur. ergo similiter & ista diuersam beatitudinem in illo assequuntur. sed diuersae per sonae in personalitate sua diuersas habent rationes perfectionum: quia diuersas personales proprietates personarum constitutiuas. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Beatitudo est finis beati non consumens sed consum. mans. Dicente Augustinus xix. de ciui. de. Einem hominium dicimus non quod consumatur vt non sit: sed quod perficiatur vt plenum sit. sed consummans & perficiens personam secundum quod persona est, non est nisi proprium ei: quia essentia deitatis quae communis est vt persona constituatur: quasi recipit in se rationem personalis proprietatis: vt infra debet exponi. sed quod est proprium personae, diuersum siue differens est in diuersis personis. ergo &c.
⁋ In contrarium est, quoniam deus non beatificatur nisi per suos actus intelligendi & volendi: quibus assequitur ipsum beatificans: vt iam videbitur. Actus intelligendi & volendi idem est in tribus personis: quia essentiales sunt: vt habitum est supra. per actum autem eundem non assequitur nisi idem oblectum. idem est ergo beatificans siue quo sunt beatae tres personae. sed in hoc consistit vnitas beatitudinis. ergo &c.
⁋ Notitia vnitatis in hac quaestione dependet a cognitione eius quod quid est in beatitudine: quid scilicet sit re, quod determinabitur in sequentibus quaestionibus. Et quantum pertinet ad praesens, vt in summa sit dicere: beatitudo nihil est aliud re quam ipsum obiectum volitum: vt summum bonum: vel ipse actus volendi aut intelligendi ipsum sub ratione summi boni: aut ipsa assecutio illius boni per actum intelligendi aut volendi. Et quocunque modo contingat aut se habeat res, cum actus intelligendi aut volendi vnus sit & idem tribus personis, & actus vnus & idem non habet nisi vnum & eudem terminum quem per actum assequitur ille cuius est actus: vt ipsa assecutio non sit nisi vna: sicut non est nisi vnum obiectum, scilicet actus & terminus: necesse ergo habemus ponere quod in deo beatitudo sit vna & eadem: & quod vno & eodem ipsae tres personae diuinae beatae sint.
⁋ Ad primum in oppositum: quod non beata secundum diuersas perfectiones naturales assequuntur diuersas assimilationes ad bonum beatificans: ergo & ipsa beata diuersas beatitudines: Dicendum quod licet ratio aliquo modo posset concludere ex parte creaturarum beatarum eo per earum beatitudo consistit in quadam assimilatione ad ipsum beatificans, vt infra videbitur: illa autem assimilatio est diuersa & diuersorum graduum secundum gradus meritorum: & sic in diuersis beatis sunt quodammodo diuersae beatitudines: quia diuersimode assequuntur idem bonum beatificans: vt infra patebit: tamen nullo modo potest concludere ex parte diuinarum personarum: eo quod earum beatitudo consistit in assequendo per actum intelligendi & volendi bonum beatificans, non in quadam vnione & assimilatione: sed in plena & perfectissima identitate: vt dictum est iam, & iam infra ampius dicetur. Quia cum illud beatificans in quo est ista identitas personarum in eo quod sunt beatae, non est nisi vnum & idem, neque similiter ipsa identitas in beatitudine: quare neque ipsa eorum beatitudo. & sic non est simile quod inductum est pro simili.
⁋ Ad secundum quod beatitudo est finis consummans & perficiens Dicendum quod duplex est consummatio: quaedam qua perficitur res in esse: & quaedam qua perficitur & consummatur in bene esse. Consummatio primo modo non est ipsa beatitudo: sed illud quo res habet esse id quod est in se. & talis consummatio in diuina persona est ipsa personalis proprietas eius, & differens in diuersis personis, de qua processit obiectio. Consummatio vero secundo modo est ipsa beatitudo, siue sit rei a qua differt per essentiam: vt contingit in beatitudine creaturarum siue rei cum qua est idem per essentiam: vt contingit in beatitudine dei. & non est haec beatitudo alicui personae, propria, sed communis tribus: sicut & bonum essentiale in quo, consistit diuina beatitudo: vt infra amplius patebit.
On this page