Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca tertium arguitur quod tres personae non sint vnus beatus: sed tres beati: Primo sic. beatitudo rei consistit in suo actu perfecto respectu obiecti optimi, secundum philosophum. x. Ethicc. quod ergo beatus denominetur beatus: hoc est a sua actione. sed de nominatio diuinaru personarum ab actione secundum quod est actio egrediens, sit in plurali. secundum quod dicimus quod pater & filius & spiritus sanctus sunt tres creantes, non autem vnus creans. ergo &c.

⁋ Secundo sic. bene dicitur quod pater & filius & spiritus sanctus sunt beati: & sunt tres: quare sunt tres beati. Vel sic. si sunt beati: aut ergo vnus beati: aut plures beati. sed illa propter incongruitatem non recipitur quod sint vnus beati. ergo debet dici quod sunt plures beati. & non nisi tres. ergo &c.

⁋ In contrarium est. quod pater & filius & spiritus sanctus non minus sunt vnum in beatitudine quam in aeternitate & potestate. sed propter identitatem in illis pater & filius & spiritus sanctus dicuntur non tres aeterni vel potentes: sed vnus aeternus & vnus potens: vt habetur in symbolo Athanasii. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: secundum inferius determinanda in quaestionibus de modo loquem di de deo & de diuinis praedicationibus, quod circa praedicationem eorum quae conveniunt communiter tribus personis, regula est quod denominationes quae siunt ab eis per adiectiua nominia vel participia: quando illa pure adiectiue tenentur: tunc semper pluraliter de tribus personis dicuntur: & hoc quia tres personae sunt ipsum substantiuum eius: & adiectiua vt adiectiua substantiuo debent conformari in nunero sicut in genere & in casu. & ideo bene dicitur quod pater & filius & spiritus sanctus sunt aeterni: hoc est personae aeternae: & similiter quod sunt beati: hoc est personae beatae. Quando vero tenentur substantiue, tunc non dicuntur de pluribus personis nisi singulariter & non pluraliter. Et hoc ideo, quia secundum eandem rationem pluribus conveniunt Vnde non bene dicimus quod pater & filius & spiritus sanctus sunt tres aeterni: sed solummodo quod sunt vnus aeternus. Tunc autem tenentur substantiue, quando eis adiugitur aliquod adiectiuum adiectiue retentum, cuiusmodi est vnus duo vel tres vel plures: & non excipiuntur ab illa regula: nisi duo casus in quibus pluraliter denominantur plures personae ab eo quod eis convenit coniter: quorum vnus est: quando denominatio significatur verbaliter quemadmodum significatur in participio. Vnde bene dicitur quod pater & filius & spiritus sanctus sunt tres creantes: sicut dicitur quod sunt tres quid creant. Et forte non ita bene dicitur quod sunt vnus creans: sicut non bene dicitur quod pater & filius & spiritus sanctus sunt qui creat. Et hoc ideo, quia secundum supra determinata omnis actio diuina vt agenti attribuitur supposito secundum rationem suppositi: & ab actu denominatur secundum quod ei attribuitur & ab ipsa egreditur siue procedit. Quare cum egreditur ab eis vt sunt plures agentes, pluraliter ab actu significato sub ratione actus denominantur, etiam si sit vna ratio agendi in pluribus: vt est diuina essentia sub ratione alicuius attributi, vt habitum est supra. Alius vero casus est, quando ratio secundum quam procedit actio a pluribus: non habet penitus & omnino rationem vnius & eiusdem: immo quodammodo plurium: qualis est ratio conmunis voluntatis patris & filii in spirando spntum sctantm, non enim est ratio spirandi ambobus vt est votas simpliciter & absolute: sed vt est voluntas concors. & sic vt quodammodo respicit plures: sicut quorum est: sic quodammodo habet rationem pluris. Propter quid secundum quosdam non bene dicitur quod pater & filius sunt vnus spirator sed duo spiratores, de quo erit sermo amplior inferius.

⁋ Descendendo igitur ad propositam quaestionem: Dico quod beatitudo quia significat per modum habitus non actus: & secundum vnam & eandem rationem convenit tribus personis: quia ratione actus intelligendi & volendi omnino vnius & eiusdem vniformis in tribus, quo assequuntur obiectum beatificans: vt iam infra dicetur: Qui etiam etsi ponuntur secundum quosdam esse de ratione beatitudinis, adhuc convenit tribus secundum eandem rationem omnino scilicet ratione diuinae essentiae vt habet rationem potentiae volitiuae vel cognitiue: Idcirco simpliciter & absolute dicendum quod pater & filius debent dici vnus beatus & non tres beati.

⁋ Ad primum in oppositum: quod beatitudo consistit in actu: Dicendum quod & licet beatitudo principaliter constaret in actu, & ab actu ipso diceretur quis beatus: quia tamen denominatio ista significatur nomina liter: & per modum habitus: & eadem est penitus ratio in tribus eliciendo illum actum: ideo non debent ab illo actu dici pluraliter tres beati: sed vnus beatus.

⁋ Ad secundum quod pater & filius & spiritus sanctus sunt beati &c. Dicendum quod bene dicitur quod sunt beati: quia ly beati pure adiectiue tenetur: & per eandem rationem bene dicitur quod sunt tres & hoc praedicando vtrumque diuisim. Sed tamen non sequitur coniunctim quod sint tres beati: quia non secundum eandem rationem habent quod sunt beati: & quod sunt tres: quia sunt brim ratione vnius & eiusdem quod est eis commune vt dictum est: sunt vero tres ratione differentium proprietatum. Et ideo in proposito non sequitur ex diuisis coniunctum sicut non sequitur: iste est albus, & est monachus: igitur est albus monachus: quia est albus ratione corpora lis dispositionis: est vero monachus ratione regularis professionis. Est etiam in se falsa ista coniuncta, pater & filius & spiritus sanctus sunt tres beati: quia ly beati tenetur substantiue: & ideo significatur ipsa beatitudo plurificari in sua essentia secundum personarum pluralitatem in earum personalitate. quod falsum est: vt patet ex supra determinatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3