Praeambulum
Praeambulum
Art. & XVIII. De compositione dei ex aliis. Xpeditis ei quae pertinent ad diuinam essentiam & naturam, consequenter videndum est de eis quae pertinent ad eius essentiales & naturales proprietates. Et quia huiusmodi proprietatum quaedam conueniunt ei ratione qua est essentia quaedam & natura simplex: quaedam vero ratione qua ipsa essentia diuina & natura est quaedam vita, vt in tractando declarabitur, Ideo circa hoc duo sunt inquirenda. Primum est de proprietatibus deo conuenientibus ratione qua est essentia quaedam & natura. Secundum de illis quae conueniunt ei ratione qua est quaedam vita. Primae sunt deitatis vt deitas est: quasi proprie & naturaliter inditae ei: & nulli creaturae neque communicabiles neque conicatae. Aliae vero sunt quasi proprietates deitatis communes deo & creaturae, & a creaturis translatae & deo attributae secundum vsum sermonis humani: sed a deo creaturis communicatae secundum rei veritatem, vt infra patebit loquendo de illis. Proprietates vero illae quae sequuntur diuinam essentiam principaliter ratione qua essentia est: sunt tres per ordinem naturalem se habentes: ad quas omnes aliae siquae sunt reducuntur. Conueniunt autem illae tres diuinae essentiae ratione quae est ipsum purum diuinum esse, Deus eim ex singularitate & puritate sui esse primohabet in se simplicitatem: dein ex simplicitate habet immutabilitatem: & tertio ex immutabilitate aeternitatem, vt patebit singula prosequendo.
⁋ Circa proprietates ergo quasi deo proprias & naturaliter ei inditas tria sunt inquirenda. Quorum primum est de eius simplicitate. Secundum vero: de eius immutabilitate. Tertium de eius aeternitate. Et quia compositum notius est simplici, secundum Philosophum in principio physicae. sicut multitudo nobis notior quam vnitas. secundum Auicen. iii. metaphysicae: & secundum Philosophum in. x. Idcirco simplicitatem dei oportet nos elicere a contrario ex compositione creaturae: illam a deo remouendo. Propter quod dicit Augustinus. vi. de trinitate. "Si quaeritur quomodo simplex sit illa substantia, aduertenda est primo creatura quaere sit multiplex: nullo autem modo vere simplex". In creaturis autem inuenitur duplex modus compositionis. vnus quo aliquid componitur ex aliis. Alius quo aliquid componitur cum alio. Idcirco circa simplicitatem dei duo sunt inquirenda. Primum: vtrum in deo sit aliqua compositio ex aliis. Secundum: vtrum deus habeat aliquam compositionem cum alio.
⁋ Compositio autem in creaturis ex aliis, sex modis inuenitur secundum maiorem & minorem diuersitatem illorum ex quibus est compositio. Et secundum hoc circa primum illorum sex sunt inquirenda. Primum: vtrum in deo sit compositio ex partibus quantitatiuis. Secundum: vtrum in deo sit compositio ex materia & forma. Tertium: vtrum in deo sit compositio ex genere & differentiis. Quartum: vtrum ex natura & supposito. Quintum: vtrum ex essentia & esse. Sextum: vtrum ex potentia & actu.
On this page