Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in Deo sit compositio ex partibus quantitativus
CIrca primum arguitur primo sic. In quo sunt longum latum & profundum est con mpositio ex partibus quantitatiuis: quia hae sunt dimensiones secundum quas corpus Adiuiditur in partes quantitatiuas. deus est huiusmodi. secundum illud lob. xi. Profundior linferno, longior terra mensura eius & latior mari. ergo &c.
⁋ Secundo sic. in eo quod a mensuratur partibus loci est compositio ex partibus quantitatiuis: quia eadem est diuisio partium loci & eius quod est in loco. secundum Philosophum in praedicamentis. Deus est huiusmodi. secundum illud Esa. Ixvi. Caelum mihi sedes est, & terra scabellum pedum meorum. ergo &c.
⁋ Tertio sic. in quo est quantitas in eo est compositio ex partibus i quantitatiuis: quia ratio quantitatis est habere partes ex quibus componitur, Deus est huiusmodi: quia in eo est magnitudo, quae est species quantitatis. secundum illud Psal. Magnus dominus & laudabilis nimis. ergo &c.
⁋ In oppositum est Augustinus cum dicit in libro de diuinis proprietatibus. Deus incorporeus est: & i nullis membrorum lineamentis compositus consistit. Quia deus spiritus est: Ioan. 4. & eadem de causa neque alia partium quantitatiuarum compositione componitur. ergo &c.
⁋ Hic circa simplicitatem dei in principio intelligendum est quod omnes quaestiones de dei simplicitate pertinent ad eius vnitatem: ad aliam tamen quam sit illa de qua habitum est supra. est enim vnitas duplex in deo: vna singularitatis quae opponitur multitudini siue pluralitati. alia vero simplicitatis: quae opponitur multo siue compositioni ex pluribus. De prima habitus est sermo supra: ex qua apparuit quod deus est ita vnus: & in natura singularis: quod nec sunt nec esse possunt plures dei. Ex ista vero patebit hic quod deus ita est vnus & in natura simplex quod nullo modo mltus: nec possit vllo modo dici compositus. Hanc duplicem vnitatem in deo insinuat Dionysius. in cap. vii. cae. Hierar. cum dicit de deo quia monas est: & vnitas. Super quo dicit Hu. in commen. suo. Sane quod monas & vnitas cum idem esse videatur, geminato nomine positum est, pro graeco factum est: in quo duo nomina sunt monas & enas: quae quamuis vnam habeant apud nos interpretationem (vtrumque enim vnitas sonat) hoc tamen dictum esse videtur quod monas magis vnitatem significat quae secundum distinctionem dicitur. Enas vero illam quae secundum simplicitatem vocatur. omne enim quod simplex est vnum est. Non autem omne quid vnum est simplex est. Vtrumque etiam horum modorum exprimit Auicen. cum dicit. viii. metaphysicae suae de deo. Cum dicitur vnus: non intelligitur nisi ipsum esse negata ab eo diuisione per quantitatem & per essentiam: & negato ab eo comite. Cum dicit negata diuisione, insinuat vnitatem simplicitatis: cum dicit negato comite, dat intelligere vnitatem singularitatis.
⁋ Secundo est hic intelligendum quod compositiones tactae in dictis sex quaestionibus se habent secundum gradus & ordinem: quia prior in illis semper est maior sequente & includit eam & non econuerso. Illa enim nunc proposita ex partibus quantitatiuis per maxima est: & minimum habet in se vnitatis. Vnde & includit in se illam quae est ex materia & forma: & per illam omnes alias. Dicitur enim in primo de Gna. quod materia non est punctus neque linea, sed cuius haec sunt vltima. Quantum ergo ad quaestionem de isto articulo, primo sciendum quod licet responsio ad ipsam sicut & ad plures sequentes plana est, vt quasi friuole induci videam tur: propter tamen errores hominum animalium & carnalium contraria veritati de deo in huiusmodi compositionibus opinantium, expedit singulariter cognoscere quomodo huiusmodi tanquam indigna deo ab ipso remouenda sunt. Licet enim vt dicit Augustinus i de doct. Christia deus ab omnibus ita cogitatur vt aliquid sit quo nihil melius sit atque sublimius, ad quod illa cogitatio conetur attingere: tamen quia diuersis bonis mouentur illi qui dediti sunt sensibus corporum, & imaginationem transcendere non possunt, ipsum coelum, aut quod in eo fulgentissimum vident, aut ipsum mundum deum esse arbitrantur: aut si extra mundum ire conte: dunt, aliquid lucidum imaginantur, idque vel infinitum, vel ei formam quae optima videtur inani suspicatione constituunt, aut corporis humani ifiguram cogitant si eam caeteris anteponunt. In quo errore erant antiquiores philosophi, qui non putabant esse nisi corporalia, deum ponentes ignem esse, aut corpus cceleste aut aliquod compositum ex quatuor elementis, & hoc vsque ad Anaxatgs qui primo posuit deum esse intellectum simplicem & impermixtum & omnia mouentem, vt recitat Philosophus in primo Me taph. In quo errore erant plures haeretici christianorum maxime Manichaei, quid quandam lucis corporeae substantiam per infinitum spatium distentam deum esse ponebant. vt recitat Augustinus in li. contra epistolam funda. Sed omnium horum opinio erronea fuit, nec poterant in praedicta quaestione veritatem attingere stando in corporis imaginatione: quia vt dicit Augustinus i de docina christiana, illi soli possunt non absurda & indigna aestimare de deo, qui vitam ipsam cogitant, & quaecumque illis forma occurrit corporis eam viuere non nisi vita statuunt: & viuentem non viuenti anteponunt. Deinde vitam ipsam pergunt attingere: & si eam vegetantem fine sensu inueniunt qualis est arborum, praeponunt ei sentientem, qualis est pecorum: & illi rursus intelligentem, qualis est hominium: quam cum adhuc mutabilem viderint, etiam huic immutabilem coguntur praeponere. iuxta illa quae tacta sunt circa gradus vitae in quaestione praecedenti.
⁋ Et simpliciter est dicendum ad quaestionem istam: quod deus omnino compositus ex partibus quantitatiuis esse non potest: quia secundum Augustinus vt dictum est: corpus omnino esse non potest. Quod probat multipliciter Io. Dam. lib. i. c. iiii. Probat enim primo quod non possit esse corpus simpliciter, & hoc ratione suae infinitatis. cum secundum Phici. i. coe. & mun. omne corpus finitum est, & in corpore finito non potest esse virtus infinita. vt probat ibidem, & in viii. physicae. Dicit enim Dam. Quia incorporeum quid deus est manifestum est, qualiter enim corpus est quod infinitum est & interminatum: Secundo probat quod non est corpus elementare, vel ex elementis compositum & hoc ratione suae impassibilitatis, dicens. Qualiter est impassibile quid ex elementis compositum est: Tertio probat quod non est corpus coeleste, & hoc ratione suae immutabilitatis, dicens. Si vt quidam dicunt immateriale est corpus, mobile erit omnino sicut coelum. quid ergo mouet hoc: Omne enim quod mouetur ab alio mouetur, donec deueniamus ad immobile quod deus est. Ex quo concludit. Incorporeum igitur deum aestimandum. compositus igitur ex partibus quantitatiuis esse non potest: sed simplex est priuatione omnium talium partium.
⁋ Ad duo prima obiecta in oppositum & ad consimilia quae possent induci: dicendum: quod in scripturis vbicumque deo attribuuntur ea quae ad corporum circunscriptionem & lineamenta pertinent non secundum propriam sed secundum mysticam & symbolicam locutionem ei attribuuntur: ex qua argumenta capi non possunt. secundum enim quod dicit Augustinus i. de Tri. a rebus quae in creaturis reperiuntur solet diuina scriptura velut infantilia oblectamenta formare, quibus infirmorum ad quaerenda superiora & inferiora de serenda pro suo modulo tanquam passibus moueretur affectus. Hinc dicit Dio. ii. c. cae. hier. de materia. quod per omnem sui materialem dispositionem imagines quasdam intellectualis pulchritudinis habet: & possibile per eas reduci ad immateriales primas formas. Vnde ad significandum diuinam immensitatem & incircunscriptibilitatem proposita sunt illa dicta lob & Esaiae, & consimilia. secundum quod dicit Aug. lib. de di. proprie. Vnde de eius immensitate in lib. beati lob scriptum est. Excelsior coelo &c & sic de caeteris huiusmodi. vt ibidem Augusg. exponit inducendo de pluribus.
⁋ Ad tertium de Psal. dicendum quod nomina rerum praedicamentalium transferuntur ad diuina non quia res primo significata per ipsa secundum primam nominis impositionem reperiatur in deo: sed quia aliquid in deo reperitur cui illa res cui huiusmodi nomen in creaturis primo imponitur, quoquo modo similis est & proportionalis, quod de deo nomine illius rei exprimitur, cum ipsum ad deum transfertur. Habent enim causata causalium receptiuas imagines. vt dicit Dio. c. ii. de di. no. Magnitudo ergo dicitur esse in deo, non quia sit ibi aliqua moles quantitatis ad quam significandam nomen primo erat impositum creaturis: sed quia in eo est abundantia virtutis, quae in spiritibus respondet magnitudini molis in corporalibus. dicente Augu. vii. de Tri. ca. viii. "In his rebus quae non mole magnae sunt, hoc est maius esse quod est melius esse." & hoc ideo, quia in corporalibus proportionabiliter secundum quantitatem corporis aliis eisdem retentis: semper est magnitudo virtutis. secundum quod magnitudine finita necessario est virtus finita: & in infinita magnitudine est virtus infinita. vt vult Philosophus. i. coe. & mundo. &. viii. phyae. Et sic intelligendum est de aliis rebus & nominibus a creaturis ad creatorem translatis. Sufficit enim sapientibus vnius significatiuae imaginis diiudicatio in proximarum simili modo declaratione, vt dicit Dio. de coe. Hier. c. v
On this page