Text List

Praeambulum

Praeambulum

Articulus. & XXIll Equitur Art. & XXIll. de proprietatibus communibus substantialibus diuinae essentiae a creaturis attributis in speciali. Et quia omnia essentialia attributa diuina pertinent vel ad intellectum vel ad volun.- tatem in deo, vt patebit ex consequenter determinandis, ideo circa ea quae sunt diuini intellectus & voluntatis versatur tota consideratio de huiusmodi attributis: circa quae tria sunt consideranda. Primum absolute de eis quae pertinent ad intellectum: quia intellectus praeuius est ad voluntatem. Secundum est absolute de illis quae pertinent ad voluntatem. Tertium de eis quae pertinent ad ambo, comparatis adinuicem. Et quia ad perfectionem intellectus quatuor concurrunt, intelligibile vt obiectum, ipse intellectus vt potentia intellectiua, intelligere vt actus eius, notitia siue scientia de intelligibili ex actu intelligendi habita in intellecti tanquam habitus: Idcirco circa primum illorum re stant quatuor inquirenda. Primum de intelligibili. Secundum de intellectu. Tertium de notitia intellectus. Quartum de ipso intelligere. Et quia intelligibile inquantum est intelligibile & obiectum intellectus, habet rationem veri, ideo circa primum istorum restant duo quaerenda. Primum, de ratione intelligibilis in ipso simpliciter. Secundum, de ratione veritatis in eo.

⁋ Circa primum istorum quaeruntur tria. Primum: vtrum deus sit intelligibilis. Secundum: vtrum deus seipso sit intelligibilis. Tertium: vtrum ratio intelligendi deum sit ratio intelligendi omnia alia ab eo.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum