Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deus sit intelligibilis
CIrca primum arguitur quod deus non sit intelligibile aliquid, Primo sic. Infinitum in quantum infinitum incognitum est. secundum Philosophum primo phyiia. incognitum inquantum incognitum non est intelligibile. quia intelligibile inquantum intelligibile est cognoscibile, Deus autem simpliciter & omnino infinitus est, vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Secundo sic. intelligibile est principium formale actus intelligendi in intelligente, vt habitum est supra. Deus non est principium formale actus intelligendi in aliquo. non in seipso: quia intelligere in deo est esse: esse autem est primus conceptus in deo: non habens omni no principium, neque in alio: & hoc neque per suam essentiam: quia ipsa nullius est forma informans, vt habitum est supra. Neque per speciem aliquam suam, eo quod nullam potest habere, vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ In contrarium est, quoniam ipsa est summa & prima veritas, vt infra videbitur. Veritas autem est per se obiectum intellectus. & omne tale intelligibile quoddam est. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum Auicen. viii. metaphy. ca. xxxvii. causa in hoc quod res non intelligitur matersa est. esse vero formale est esse intelligibile: & hoc est esse quod postquam quiescit in re ipsa l sit per illud rei intelligentia in effectu. Quanto igitur aliquid est materiale magis, tanto minus est intelligibile: & quanto magis formale, tanto magis intelligibile. Vnde & Philosophus. ii. metaphysica. vult quod materia prima non est intelligibilis nisi secundum analogiam quam habet ad formam: & quod illa quae sunt sepeata a materia: & si a nobis difficile intelliguntur: hoc est non propter ipsas res: sed propter nos. vbi dicit Commen. Cum difficultas conprehensionis entium sit duobus modis, rectum est vt difficultas in rebus quae sunt in fine veritatis scilicet in primo principio & in principiis abstractis a materia, sit ex nobis non ex ipsis, quoniam cum abstracta sunt, intellecta in se naturaliter sunt: non sicut formae naturales. Difficultas enim in istis est ex se magis quam ex nobis. Vnde materialia vt intelligantur egent abstractione: quia non per suam essentiam sicut immaterialia: sed solum per suam speciem intelligibilia sunt, vt infra habet declarari. Quia igitur, vt habitum est supra, Deus summe immaterialis est: & in actu: concedendum est quod ipse quantum in se est summe intelligibilis est: & sui manifestatiuus apud intellectum. Propter quod dicitur quod deus lux est. Sicut enim lux inter corporalia sume visibilis est & manifestatiua & declaratiua sui apud visum cor poris: sic deus summe intelligibilis est & manifestatiuus & declaratiuus sui apud intellectum quemcumque: etsi deficit intellectus creatus ne possit splendorem intelligibilitatis eius sustinere: sicut deficit oculus vespertilionis, ne possit sustinere splendorem solis. iuxta illud Philosophi. Dispositio intellectus in anima apud illud quod est in natura valde manifestum, similis dispositioni oculorum vespertilionis apud lucem solis. vbi dicit Commen. Quia dispositio intellectus de re intelligibili est sicut dispositio sensus de re sensibili, assimilauit virtutem intellectus in comprehendendo intelligibilia abstracta, debilissimo visui in sentiendo maximum sensibile. & hoc pro statu huius vitae. Vnde & de intelligibilibus rationibus in deo, dicit Augustinus xiii. lib de triniitate. Ad quas mentis acie peruenire paucorum est: vt cum peruenitur quantum fieri potest: non in eis manet ipse peruentor: sed velut acie reuerberata repellitur & sit rei non transitoriae transitoria cogitatio. Quomodo autem secundum istum modum deus intelligitur a nobis in praesenti, expositum est supra. In futuro autem aliter erit, quando videbimus eum sicuti est: quando cognoscam sicut & cognitus sum: secundum quod dicitur. i. Ioan. iii. de quo inferius debet esse sermo.
⁋ Ad primum in oppositum quod infinitum inquantum infinitum incognitum est &c. Dicendum quod hoc verum est ad literam de infinito corporali: quia illa infinitas est a materia, vt infra dicetur: & materia (vt dictum est) priuat rationem intelligibilis. Non autem de infinito spirituali: cuiusmodi est deus: quia haec infinitas est a forma, vt infra dicetur: & forma (vt dictum est) est principium intelligendi. Vnde quanto aliquid magis est formale & infinitum infinitate formae, tanto est magis intelligibile quantum est ex se licet non intellectui indisposito, vt dictum est. Vnde si illud dictum Philosophi extendere velis ad infinitum secundum formam, dicendum quod infinitum inquantum infinitum incognitum est quo ad intellectum crtatum, ne possit comprehendere ipsum quo ad rationem infinitatis eius: quia sic solus seipsum intelligit. Non tamen ita incognitum est ei quiand aliquo modo ab ipso cognosci & intelligi potest contemperando se sicut vult: quia non naturaliter & de necessitate immutat, sed voluntarie quos vult & quam tum vult. Vnde dictam comparationem de intellectu nostro & oculo vespertilionis exponens Conmen. dicit quod hoc non demonstrat res abstractas intelligere esse impossibile nobis: sicut inspicere solem impossibile est vespertilioni: sed solum notat difficultatem. Vnde & licet esset omnino simile vt nullo modo posset deus intelligi ab intellectu creato propter excellentiam splendoris eius: sicut neque videri lux solis ab loculo vespertilionis: immo quod quantum est ex parte naturae, multo magis visibilis est lux solis ab oculo vespartilionis, quam naturaliter diuina essentia a mente creata: nihilo minus tamen quantum est ex se maxime esset intelligibilis: sicut solis lux maxime est visibilis.
⁋ Ad secundum quod deus in nullo est principium formale intelligendi: Dicendum quod falsum est: immoem principium formale intelligendi omni intellectui immediate videnti siue intelligenti nude deum siue diuinam essentiam: & hoc non per speciem aliam a sua essentia, vt dicetur in quaest. sequenti: sed per puram & nudam essentiam. Et quod arguitur quod non potest esse principium intelligendi in seipso: quia intelligere eius est esse eius: & esse non habet principium in ipso: dicendum secundum praedicta, quod licetidem sunt re in deo esse & intelligere, differunt tamen ratione: ita quod ratio esse praecedit secundum rationem intelligendi rationem eius quod est intelligere. Omne enim intelligens est in actu ens non econverso. Et non solum ratio eius quod est esse praecedit rationem eius quod est intelligere: sed & ratio eius quod est viuere & quod est essentia & vita. lsta enim quatuor in deo, ese scilicet viuere, vita, & essentia, pertinent ad vnam rationem conem & primam in deo: post quam secundum ordinem & discursum rationis niae intelligendae sunt omnes aliae. Et differunt ab omnibus proprietatibus & attributis. Significant ei quaetuor ista esse sub ratione esse simpliciter & acus primi: licet differenter, vt supra determinatum est. Proprietates autem essentiae & esse dei, quae sunt vnitas, sinplicitas, immutabilitas, aeternitas, significant rationem cuiusdam vnitatis & identitatis ipsius essentia in se: licet diuersimode, vt supra patet ex praedeterminatis. Et sequuntur illa immediate ea quae in deosi gnificant sub ratione esse: attributorum autem omnium rationes sequuntur tertio tanquam rationes pertinentium ad actus secundos, qui sunt intelligere & velle, & quasi elicitiui ipsorum ex substantia ente & viuente: ita quod ordine nostri intellectus in intelligendo illae quatuor rationes quae complent actus secundos qui sunt intelligere & velle, in deo sese consequuntur: & hoc contrario modo cum eis quae pertinent ad actum primum qui est esse. In illis enim ratio summae actualitatis quae significatur nomine esse simpliciter dicti, est pria: & illam aliae consequuntur vt dictum est. In his autem ratio actualitatis in actu qui est intelligere vel velle non est prima: eo quod se habet actus vt elicitus a substantia. Elicitum autem inquantum elicitum ab aliquo est elicitum, vt ab intellectiuo & volitiuo tanquam a potente intelligere & velle. & potentia huiusmodiquaesi determinatur per obiectum intelligibile & volibile. Vt etiam actus huiusmodi eliciantur, ratio eliciendi sunt notitia & amor. Ideo enim rationes obiectorum necessario sunt primae, & potentiarum secundae: & habituum tertiae: & actuum vltimae, vt magis patebit singula exequendo. Propter quod ergo licet ipsum esse sub ratione ipsius esse, eo quod est omnino prima ratio intellecta circa deum, vt habitum est supra, non potest habere aliquid vt principium sui in deo: intelligere tamen sub ratione ipsius intelligere: quia habet alias rationes praecedentes, bene potest habere aliquid in deo vt principium, cuiusmodi est ipsum diuinum esse siue diuina essentia inquantum habet rationem intelligibilis vel intelligentis, vt dictum est.
⁋ Quod similiter arguitur quod deus non potest esse principium in alio per speciem: bne verum est, vt alias exponendum est. Est tamen principium formale intelligendi in alio per suam essentiam scilicet per praesentiam suam mouentem ad actum intelligendi: licet non informantem. & quomodo hoc, exponendum est loquendo de cognitione creaturae rationalis circa deum.
On this page