Praeambulum
Praeambulum
VIso quomodo debet poni in deo ratio intelligibilis tanquam obiecti cognitionis intellectiuae: sequitur quomodo debet poni in eo ratio intellectus tanquam potentiae qua agit suam operationem intellectiuam. Et occasione eius quod intellectus est in deo quasi potentia quaedam, circa hoc quaerenda sunt duo. Vnum de potentia in generali. Aliud vero in speciali de potentia quae est intellectus. Et circa primum istorum quaerenda sunt octo., Primum: vtrum in deo sit potentia aliqua. Secundum: vtrum in deo sit aliqua potentia passiua. Tertium: vtrum sit vna tantum an plures. Quartum: vtrum in deo sit potentia actiua. Quintum: vtrum sit vna an plures. Sextum: vtrum potentia dei actiua sit infinita. Septimum: vtrum sit differens a substantia & etiam ab actu. Octauum: vtrum dicat quid, an ad aliquid.
On this page