Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in Deo sit potentia aliqua
CIrca primum arguitur quod in deo non sit aliqua potentia Primo sic. potentia & actus secundum Philosophum. ix. meta. sunt contraria. Nunc autem in contrariis ita est quod in quo inest vnum contrariorum naturaliter vt igni calidum, non inest reliquum neque potest inesse: vt igni non potest inesse frigidum, sicut dicit Philosophus in praedicamentis. Sed in deo naturaliter inest quod sit actus purus omnino non admixtus. potentialiter enim non esset omnino simplex, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Secundo sic. sicut se habet primuma & summe ens in potentia ad actum, sic se habet primum & summe ens actu ad potentiam. sed ens primum & summe in potentia cuiusmodi est prima materia, ex sua natura in se considerata nullum omni no in se habet actum, vt debet ostendi loquendo de prima materia. ergo primum & summe ens in actu: cuiusmodi est deus, vt habitum est supra: ex sua natura in se nullam omnino habet potentiam.
⁋ Tertio sic i Philosophus vult. viii. metaphysiy. quod potentia nobili, nobilior est actus. Multo fortius ergo & potentia ignobili. sed solum id quod est nobilius in rebus deo attribuendum est, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Quarto sic. Philosophus etiam ibidem. In eodem numero semper potentia praecedit actum, Deus est vnus & idem numero, vt habitum est supra. Si ergo potentia est in ipso, praecedit actum. Sed actus eius in quo omnes diuini actus fundantur est esse. aliquid ergo in deo vt potentia praecederet esse. hoc autem est impossibile: quia esse in quolibet est intentio prima & primus conceptus, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Quinto sic. Philosophus dicit. viii. meta. Nullum aeternorum est in potentia. vbi dicit Commen. Potentia enim non est nisi in generabilibus & corruptibilibus. Deus autem est summe aeternus, & ideo ingenerabilis & incorruptibilis, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Contra lob. xxxv. Deus potentes non abiicit, cum & ipse potens sit. & Eccle. iii. Magna est potentia dei solius. Sed nonem potentia alicuius ne quod aliquis est potens, nisi in eo sit potentia. ergo &c.
⁋ Secundum quod supra determinatum est circa modum cognoscendi deum: & ea quae cognoscenda sunt circa ipsum: in cognoscendo deum & alia circa ipsum quae ei sunt attribuenda, maxime oportet procedere via remotionis: quia etiam via causalitatis & eminentiae fundatur supra viam remotionis. Remouendo enim a deo omne quod causatum est ab eo in creaturis, sub ratione illa quae est in creaturis propter eius imperfectionem: econtrario tanquam causae & supereminenti attribuitur quicquid perfectionis inuenitur in eis, sed modo supreminentiori, vt supra determinatum est. Via igitur remotionis a deo eius quod est oppositum potentiae, oportet videre quom necesse habemus ponere quod in deo sit potentia. Est igitur sciendum quod potentiae priuatiue opponitur impotentia siue carentia potentiae: contradictorie vero non potentia, siue negatio potentiae. Impotentiam autem siue priuationem aut carentiam alicuius potentiae impossibile est ponere in deo: quia priuatio & carentia non est nisi eius quod natum est habere: & non habitum pro tpere pro quo natum est habere. secundum Philosophum in praedicamentis: & in v. &. ix. met, quod est magnae imperfectionis: & ideo nihil priuatiue ponendum est deo inesse. Vnde nec infinitus po terit dici priuatiue, vt infra videbitur. Aut ergo oportebit nos ponere potentiam aliquam deo inesse: aut quod potentia omnino non est nata esse in deo: sicut nec impotentia: veluti lapidi neque visio nata est inesse neque caecitas: & quod sic negatio potentiae simpliciter vere deo attribuatur: vt sicut lapis dicitur non videns, Deus dicatur non potens. Etenm licet non de quolibet priuatio vel habitus: sed solum de proprio subiecto pro tempore in quo alterum eorum natum est inesse: de quolibet tamen siue enti siue non enti: affirmatio siue negatio cuiuscumque & non simul de eodem, Deus ergo si non dicendus est esse potens habendo in se potentiam, vere dicendus est esse non potens, negando ab eo omnem rationem potentiae, quod omnino absurdum est & inconueniens dicere, ac contra rationem. Quod declarari habet ex diuinis actibus, tam ex illis qui sunt vt forma & habitus quam ex illis qui sunt vt agere & operari. His enim modis dicitur actus, vt habitum est supra, quoniam potentiae co gnoscuntur per actus, secundum Philosophum secundo de anima. & vt dicit Commen. super. ix. Meta possibile non intelligitur nisi respectu actus: quoniam actus & potentia sunt relatiua. Si enim deus est sapiens bonus, et si sapit & si intelligit, generat & generatur, & caetera huiusmodi, quae in ipso sunt, vel quae in seipso vel extra se agit: & nullam omnino habet in se potentiam: tunc est bonus & sapiens non habendo potentiam vt sit talis, & similiter intelligit non habendo potentiam vt intelligat, & sic de caeteris huiusmodi, quod omnino est impossibile: quoniam vt dicit Philos. ix. Meta. qui dicit quod illud quod non habet potentiam vt sit, est aut erit mentitur: quoniam non habere potentiam significat hoc id est secundum Commen. cum dicimus aliquid non habere potentiam, intendimus hoc scilicet non habere potentiam ad esse. & iterum ibidem dicit Philos. Nihil erit ad quid non potest: et si moueatur aut mouebit, aut erigatur aut eriget aliud, aut est aut erit, aut non est aut non erit. vbi dicit Commen. i. illud quod non habet potentiam ad aliquid, non disponetur per id ad quod non potest. verbi gratia, in praedicamento actionis: quoniam quod non potest ambulare, impossibile est quod in aliqua hora ambulet: & omne quod est aliquid, potest ad illud.
⁋ Quia igitur deo simpliciter attribuuntur actus huiusmod scilicet est sapere, intelligere, & caeteri qui sunt tanquam dispositiones diuinae substantiae, secundum quod habitum est supra, & infra amplius dicetur: necesse est ponere respectu omnium eorum potentiam in deo. Et ideo absolu te dicendum quod in deo est potentia. quod claret nobis ex hoc quod multa agit. Non enim agit nisi quod potens est agere: nam quod non potest agere, impossibile est agere: & quod impossibile est agere, necesse est non agere, & similiter de intelligere & intelligi, generare & generari. & de caeteris huiusmodi.
⁋ Ad primum in oppositum quod potentia & actus sunt contraria: & esse actum naturaliter deo convenit: dicendum quod duplex est potentia, quaedam distincta re vel intentione ab ipso actu, quaedam vero ratione solum. Potentia primo modo est in creaturis solum: in qua est duo considerare, habilitatem scilicet ad actum, & etiam imperfectionem secundum quam deficit ab actum & in qua nata est perfici per actum. iuta illud quod dicit Philosophus in ix. Meta. Est autem actus existere rem non ita sicut dicimus potestate. vbi dicit Antiu transt. Quod est in actu, est vt sit res non in dispositione qua dicitur esse in potentia. & hoc commune est tam potentiae actiuae quam passiuae. Quo ad primum potentia dicitur relatiue ad actum: quo ad secundum, priuatiue, propter priuationem potentiae annexam, & ita quodammodo contrarie extendendo nomen contrarietatis ad priuatiua. Et ideo si talis potentia debeat deduci ad actum, oportet quod sit per aliquam transmutationem qua id quod imperfectum est in ea, ad perfectionem actus deducatur siue perfectione formae quae dicitur actus respectu potentiae passiuae, siue perfectione actionis siue operationis quae dicitur actus respectu potentiae actiuae. Vnde de potentia passiua & suo actu dicit Philosophus. ix. Meta. Non est homo illud in pote tia ex quo est, sed res quando perficitur sua generatio & non fuit tale: & definitio eius quod in actu secundum perfectionem: ex illo est quod est in potentia. ldem in eodem. Quia materia est in potentia, non est impossibile vt veniat ad formam: & cum fuerit in actu tunc erit in forma. vbi dicit Commen. Materia dum est in potentia non est perfecta per formam: & cum peruenerit ad actum, tunc perficitur per formam. In isto autem actu quo perficitur potentia passiua, fundatur potentia actiua quae perficitur per actum qui est agere siue operari. Est enim primus actus sicut habitus & scientia: secundus vero sicut considerare ex habitu. De quo & perfectione potentiae suae per ipsum, statim subdit Philosophus dicens. Quemadmodum quando docentes faciunt addiscentem agentem vi dent quod iam venit ad perfectionem, similiter est de natura. Etiam (vt dicit Commen. ) anima non proprie disponitur per scientiam, nisi quando fuerit sciens in actu, & maxime quando fuerit in sui vltima perfectione sci est uando vi tur scientia. Quia igitur in deo nulla potest cadere transmutatio aut imperfectio, vt habitum est supra: pote tia isto modo, quae scilicet re vel intentione potest distare ab actu, nullo modo potest esse in deo. vt infra videbitur amplius. Potentia vero secundo modo est illa quae est in deo: a qua vt est in deo amouetur omnis ratio imperfectionis per quam contrariari habet ad actum manente solo respectu ad actum differente etiam sola ratione ab ipso: & in idem re coincidit cum actu, vt infra dicetur. & sic cum hoc quod est primus actus, sine omni repugnam tia contrarietatis potest ei simul inesse potentia, vt infra declarabitur clarius.
⁋ Ad secundum quod ens summe in potentia de se nullum habet actum, ergo ens summe in actu nullam habet in se potentiam: dicendum quod verum est de potentia quae perficitur per formam, & re vel intentione differt ab actu: qualis est omni potentia in creaturis. Deus enim quia non est nisi esse, & ita perfectio summa in forma & agere, nullam omnino potest in se habere potentiam perfectibilem per actum, propter quod necessario praecedit omne illud quod habet aliquam potentiam perfectibilem per actum, vt generabilia quae sunt in potentia ad formam, & corpora coelestia, quae secundum Philosophum non sunt in potentia nisi ad situm & ad qualitatem illumin tionis. secundum quod dicit Commen. ix. Meta. Substantia & actus sunt ante potentiam. & semper praecedit tempore, ergo praecedit actus qui est ante id quid semper mouetur: quod alio modo est principium verum Aeterna enim secundum substantiam sunt an illa quae corrumpuntur secundum substantiam: & nihil est aeternum in potentia. vbi dicit Commen. Alludit hoc ad primum motum: & ad primum motorem in quo non est potentia. Quod intem debat illud quod declaratum est in physicis, quod omnia mota reducuntur ad primum motorem: in quo non est potentia omnino. Potentia enim non est nisi in generabilibus & corruptibilibus. Sed quom hoc vltimum habet veritatem: exponendum erit loquendo de creaturis. Et sic loquendo de tali potentia qualem habent materialia, Deus nullam habet in se potentiam: sicut materia ex se nullum habet actum. Loquendo autem de potentia quae coincidit in idem re & intentione cum actu, non est verum: quia nisi esset talis potentia non esset talis actus, vt dictum est.
⁋ Ad tertium quod solum nobilius deo est tribuendum: cuiusmodi est actus: Dicendum quod verum est: sed huiusmodi nobilitas actus non excludit potentiam quae non dicit aliquod aliud re vel intentione ab actu tanquam perfectibile secundum rem per ipsum: sed solum aliquid semper perfectum sub actu differens ab ipso sola ratione. Huiusmodi enim potentia suo nomine dicit solum respectum quem actus nomine suo non dicit. Respectus autem solus quicumque sit: nihil perfectioni derogat: quia neque simplicitati, vt infra videbitur.
⁋ Ad quartum quod in eodem numero semper potentia praecedit actum: dicendum quod verum est: sed diuersimode secundum diuersitatem potentiae. vbi enim potentia est perfectibilis per actum, natura vel tempore praecedit actum in eodem: sed necesse est praecedere actu in alio: per quem illud quod est in potentia in illo de ducatur ad actum. verbi gratia: vt in homine qui est in actu, materia est ante secundum tempus: sed necesse est alium hominem in actu esse: qui generet hominem de potentia in actum. Similiter si aliqua creatura fuisset facta adeo ab aeterno, prius natura fuit eam possibile fieri quam facta: sicut natura non esse praecedit esse eius: licet non tempore, vt exponendum est loquendo de creaturis. Vbi vero est potentia non perfectibilis per actum: sed omnino idem re & intentione cum ipso, differens ab ipso sola ratione: tunc non praecedit potentia actum nisi sola ratione, & quo ad actum nostrum intelligendi: vt contingit in potentia & actu circa deum. & quomodo hoc est, videbitur inferius.
On this page