Praeambulum
Praeambulum
VIso de veritate & intelligibilitate dei vt de obiecto intellectus: & similiter de eius intellectu & de intellectiua potentia, & de eius scientia. vt de habitu in intellectu ad eliciendum actum intelligendi, sequitur quarto de ipso actu intelligendi qui est intelligere quasi elicitum de potentia & ex habitu per obiectum. Et quia intelligere est sic quasi actio in deo, ideo circa hoc quaeruntur duo. Quorum Primum est de actione dei in generali. Secundum de actione quae est intelligere in speciali. Circa primum quaeruntur octo. Primum: vtrum deo conueniat agere. ndum: vtrum actio dei sit ipsius essentia. Tertium: vtrum aliquam actionem agat diuina essentia. Quartum: vtrum diuina essentia sit ratio agendi omnem diuinam actionem. Quintum: vtrum diuina essentia sit per se terminus alicuius diuinae actionis. Sectum: vtrum omnes diuinas actiones communiter agunt omnes personae. Septimum: vtrum actiones communes agant personae omnes vniformiter. Octauum: vtrum deo conueniat aliqua actio in se manens.
On this page