Praeambulum
Praeambulum
Incipit Summa magistri Henrici de Gandauo. Cuius Primus Articulus est de scientia & scibili in generali. Via Theologia est scientia in qua est sermo de deo, & de rebus diuinis vt dicit Augustinus viii. de ciui. dei. Dicitur enim theologia quasi deologia: a theos graecae quod est deus latinae, & logos quod est sermo vel ratio, quasi sermo vel ratio de deo & de rebus diuinis. Ideo quaeritur hic.
⁋ Primo quomodo theologia de deo & de rebus diuinis sit scientia. Secundo quomodo in ea de deo & de rebus diuinis locutio sit habenda. Tertio quae & qualia in ea de deo & de rebus diuinis sint cognoscenda. Vt autem iuxta processum Augustinus & eius intentionem in libris de Acade. argumenta eorum quae multis ingerunt vim inueniendi desperationem, dicentium scilicet omnia esse incerta & nihil posse sciri: quantis possumus rationibus amoueantur, paulo altius ordiendo quaerendum est hic.
⁋ Primo de scientia & scibili communiter & in generali. Secundo de scientia & scibili propriis theologiae in speciali. Et quia sacra scriptura solummodo ad hominis instructionem tradita est, secundum apostolum dicentem: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: Ideo omnia hic discutienda ad scientiam humanae instructionis sunt referenda.
⁋ Quantum igitur pertinet ad possibilitatem humanae cognitionis circa primum praedictorum quaerenda sunt hic quinque. Primum de possibilitate sciendi. Secundum de modo sciendi. Tertium de qualitate scibilium. Quartum de appetitu sciendi. Quintum de studio sciendi.
⁋ Circa possibilitatem sciendi quantum ad hominem pertinet, quaerenda sunt hic. xii. Primum: vtrum contingat hominem aliquid scire. Secundum: vtrum contingat hominem aliquid scire fine diuina illustratione. Tertium: vtrum homo cognoscat lucem diuinam qua cognoscit alia. Quartum: vtrum contingat hominem scire a natura, an ab acquisitione. Quintum: vtrum contingat hominem acquirere scientiam per seipsum. Sextum: vtrum contingat hominem acquirere scientiam alio homine docente. Septimum: vtrum homo acquirat scientiam deo in quolibet actu discendi docente. Octauum: vtrum contingat hominem acquirere scientiam angelo docente. Nonum: vtrum acquirens per se scientiam possit dici seipsum docere. Decimum: vtrum contingat hominem acquirere scientiam nihil praesciendo. Vndecimum: vtrum notitia praecedens omnem scientiam acquisitam sit homini innata. Duodecimum: vtrum contingat hominem aeque primo fine discursu cuiuslibet rei scientiam acquirere.
On this page