Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum contingat hominem aliquid scire

CIrca primum istorum arguitur quod non contingit hominem scire quicquam Primo ex parte modi sciendi, sic. Quicquid scit homo scit ex priori & notiori sibi. primo Poste. & primo physicae. Sic autem non contingit eum scire aliquid nisi sciendo illud per prius & notius eo: & eadem ratione illud per aliud prius & notius illo & sic in infinitum. Sic autem procedendo ad scientiam nihil contingit scire omnino secundum philosophum secundo Metaphysicae. ergo &c.

⁋ Secundo ex parte medii quo scitur, sic. Omnis humana cognitio intellectiua ortum habet a sensu. i. Metaph. &. ii. poste. Sed a sensibus corporis syncera veritas non est expetenda, secundum Aug. lxxxiii quaestionibus quaestione. ix. Ergo cognitione intellectiua non potest homo scire synceram veritatem. Sed non contingit hominem scire nisi sciendo synceram veritatem: quia nihil scitur nisi verum. i. poste. & non est veritas nisi sit syncera, id est pura a falsitate, secundum Aug. lxxxiii quaestionibus quaestione i. ergo &c.

⁋ Tertio ex eodem medio arguebant negantes scientiam, sicut habetur. iiii. Metaphysicae, sic. Sensus nihil certi apprehendit de re,. quia si aliquid apparet vni de re aliqua: contrarium eius apparet alteri de eadem: & quod apparet vni in vno tempore & in vna dispositione: contrarium eius apparet eidem: in alio tempore, & in alia dispositione. Quare cum intellectus nihil apprehendit nisi a sensu, intellectus nihil certi: potest apprehende re de re quacunque, non potest autem esse scientia nisi apprehendendo aliquid certum & determinatum secundum Philosophum. vi. Meta. ergo &c.

⁋ Quarto ex parte scibilis est similiter argumentum eorum. iiii. Meta. sic. Scientia non est nisi de fixo & permanente secundum Boetium primo Arithme. In rebus autem sensibilibus ex quibus habetur omnis humana cognitio mediante sensu, non est aliquid fixum autem permanens, secundum Augustinus qui dicit. lxxxiii, quod quid ix. Quod sensibile dicitur sine vlla intermissione temporis commutatur. ergo &c.

⁋ Quinto ex parte scientis, & est argumentum Mennonis quo negabat scientiam in principio Posterio. vt dicit Commentator super. ix. Metaphysicae, sic, nemo addiscit nisi qui aliquid nouit. secundum Augustinus iii. de Aca. & Philosophum. ix. Metaphysicae. Qui autem aliquid nouit non addiscit: quia addiscere est motus ad sciendum. Nemo ergo est qui ali quid addiscit. Nemo autem potest habere disciplinam qui nihil didicit, secundum Augu. ibidem. ergo &c.

⁋ Sexto arguitur ex eodem medio aliter formando argumentum, sic. nihil addiscit qui nihil nouit: non potest autem habere disciplinam qui nihil addiscit: ergo non potest habere disciplinam qui nihil nouit, homo quilibet ab initio nihil nouit: quia intellectus humanus antequam recipiat spe cies, est sicut tabula rasa in qua nihil depictum est, vt dicitur in tertio de anima. ergo &c.

⁋ Septimo ex parte obiecti, sic. ille non potest scire rem qui non percipit essentiam & quidditatem rei: sed solum idolum eius, quia non nouit Herculem, qui solum vidit picturam eius. Homo autem nihil percipit de re nisi solum idolum eius, vt speciem receptam per sensus, quae idolum rei est non ipsa res. Lapis enim non est in anima, sed species lapidis, ergo &c.

⁋ In contrarium arguitur primo argumento Commen. super principium secundi Metaphysicae, sic. Desiderium naturale non est frustra, homo secundum Philosophum in primo Metaphy sicae natura scire desiderat: ergo defiderium hominis ad scire non est frustra. Esset autem frustra ni si contingeret eum scire, ergo &c.

⁋ Secundo ex eodem medio aliter formando argumentum sic, quid homo naturaliter desiderat possibile est ei accidere, secundum quod dicit Augustinus iiii. contra Iul. Neque omnes homines naturali instinctu beati esse vellemus nisi esse possemus. homo naturaliter scire desiderat in ergo &c.

⁋ Tertio adhuc quasi ex eodem medio sic. vnumquodque potest attingere suam perfectionem ad quam naturaliter ordinatur, quia aliter esset frustra. Scire est hominis perfectio ad quam naturaliter ordinatur: quia in scientia speculatiua consistit eius felicitas secundum Philosophum. x. Ethi. ergo &c.

⁋ Quarto sic. Philosophous dicit. iii. &. iiii. Metaphysicae, & secundo cae. & mun. Quod non potest compleri impossibile est vt incipiat fieri ab agente per naturam vel per rationem: quia omnis motus habet finem & complementum propter quem est. Sed secundum eundem primo Metaphysicae homines philosophati sunt & prudentiam primo inceperunt inuestigare propter id quid est scire & intelligere & fugere ignorantiam: possibile est ergo hominem scire & intelligere.

⁋ Quinto sic. secundum Augustinus de vera religione, qui dubitat an contingat aliquid scire se dubitare non dubitat, sed certus est, non est autem certus nisi de vero quod scit: ergo illum qui dubitat se scire, necesse est concedere se aliquid scire. Hoc autem non esset nisi contingeret eum aliquid scire cum contingit eum dubitare. ergo &c.

⁋ Sexto quasi eadem via arguunt Philosophus & eius Commenta. iiii. Metaphysicae sic. qui negat scientiam esse, dicit in hoc quia certus est quod non est scientia, de non est certus nisi de aliquo quid scit: ergo qui negat scientiam esse, & quod hominem non contingit scire, necesse habet concedere scientiam esse, & quia contingit hominem aliquid scire. Et est haec ratio consimilis rationi illi qua Philosophus concludit in iiii. Metaphysicae, quod illum qui negat loquelam esse, necesse est concedere loquelam esse.

⁋ Dicendum quod scire large accepto ad omnem notitiam certam qua cognoscitur res sicut est absque omni fallacia & deceptione, & sic intellecta & proposita quaestione contra negantes scientiam & omnem veritatis perceptionem, manifestum est & clarum quod contingit hominem scire aliquid & hoc secundum omnem modum sciendi & cognoscendi. Scire enim potest aliquis rem aliquam dupliciter vel testimonio alieno & exteriori, vel testimonio proprio & interiori. Quia primo modo contingit aliquid scire, dicit Augustinus contra Aca, xv. de trinitate. c. xii. Absit inquit, vt nos scire negemus, quae testimonio didicimus aliorum. Alioquin nescimus oceanum, nec scimus esse terras atque vrbes, quas celeberrima fama conmendat. Nescimus fuisse homines & opera eorum quae historica lectione didicimus. postremo nescimus in quibus locis vel ex quibus hominibus fuerimus exorti: quia haec omnia testimoniis aliorum didicimus. Quia autem secundo modo contingit aliquid scire & rem percipere sicut est, manifestum est ex eis quae experimur in nobis, & circa nos. & hoc tam in cognitione sensitiua quam intellectiua. In cognitione enim sensitiua sensus ille vere rem percipit sicuti est fine omni deceptio ne & fallacia: cui in actione propria sentiendi suum proprium obiectum non contradicit aliquis sensus verior vel intellectus acceptus ab alio sensu veriori fiue in eodem siue in alio. Nec de eo quid sic percipimus dubitandum est quin percipiamus ipsum sicuti est, nec oportet in hoc aliquam vlteriorem causam certitudinis quaerere. Quia vt dicit Philosophus, Quaerere rationem cuius habemus sen- sum, infirmitas intellectus est. cuius enim dignius habemus aliquid quam rationem, non est quaerenda ratio. ex perimentum ei sermonum verorum est vt conveniant rebus sensatis. Hic est quod dicit Augustinus vbi supra. Absit a no bis vt ea quae per sensus corporis didicimus vera esse dubitemus. Per eos enim didicimus coelum & terram & ea quae in eis nobis nota sunt. Hinc etiam Tullius in libro suo de Academica volens probare contra Academica quod contingit aliquid certitudinaliter scire, dicit sic. Ordiamur a sensibus: quorum ita clara iudicia & certa sunt vt si optio naturae detur, non videam quid quaeratur amplius. Meo iudicio maxima est in sensibus veritas: si & sani sunt ac valentes & omnia remouentur quae obstant & impediunt. aspectus ipse fidem facit sui iudicii. De fide vero in cognitione intellectiua, quia sic contingit per eam aliquid vere scire sicuti est: statim subiungit ibidem. dicit Aut qualia sunt haec quae dum de sensibus percipi dicimus talia sequuntur ea quae non sensibus percipi dicuntur, vt haec: ille est albus, ille est canus. Deinde sequuntur maiora, vt si homo est animal est. quo ex genere notitia rerum nobis imprimitur. Cognitione igitur intellectiua sicut iam dictum est de cognitione sensitiua, intellectus ille vere rem percipit sicuti est sine omni deceptione & fallacia: cui in actione propria intelligendi non contradicit intellectus verior, vel acceptus a sensu veriori, nec de tali intellectu plus dubitandum est quam de sensu. Vnde Augustinus vbi supra. Cum duo sunt genera rerum quae sciuntur, vnum eorum quae per sensus corporis percipit animus, alterum eorum quae per seipsum, multa illi philosophi (loquitur de Academica, garriunt contra corporis sensus: cum tamen quasdam firmissimas per seipsas perceptiones rerum verarum nequaquam in dubium reuocare potuerunt: quale est illud: scio me viuere. in quo non metuimus ne aliqua veri similitudine fallamur. Quoniam certum est eum qui fallitur viuere. Vbi nec Academicus dicere potest: fortassis dormis & nescis & in somnis vides: quia nec in ea scientia per somnia falli potest: quia & dormire & in somnis videre viuentis est. Nec illud Academica dicere potest furis fortassis & nescis quia sanorum visis similia sunt etiam visa furentium. Sed qui furit viuit, nec contradicit Academica Non ergo fallitur nec mentiri potest, qui dixerit se viuere, nec de hoc alia probatio requirenda est, quam illa quae habetur exercitio intellectus, & per signa euidentia a posteriori, qualia inferius ponentur.

⁋ Contra hoc tamen antiquitus vigebant. vii. errores tum ex parte sensus tum ex parte intellectus, quorum quinque reprobat Philosophous. iiii. Metaph. illorum. scilicet errorem qui negabant scientiam negando illud principium scientiale de quolibet affirmatio vel negatio & non simul de eodem.

⁋ Sextum vero qui erat Mennonis negantis hominem posse addiscere, reprobat in principio Poste.

⁋ Septimum vero qui erat Academicorum negantium veri perceptionem, reprobant Augustinus & Tullius in libris suis de Academicis.

⁋ Eorum autem contra quorum errores disputat Philosophous. iiii. Metaphysicae. quidam dicebant quod omnia essent falsa: quidam vero quod omnia essent vera. Alii vero quod omnia essent vera & falsa simul. Eorum vero qui dicebant quod omnia essent falsa: quidam rationem opinionis suae acceperunt ex parte rei, vt Anaxagoras & Xenocrates: qui dicebant quod omne esset admixtum cum omni, quia videbant fieri omne ex omni: & illud mixtum dicebant esse neque ens, neque non ens, & quasi neutrum extremorum, sed medium per abnegationem inter ipsa, & ideo impossibile esse vt aliquid aestimetur vere: sed quod omnes aestimationes essent falsae: & quod sic non esset scientia de aliquo: quia scientia solum verorum est, vt dicitur primo Posteriorum Isti errabant non distinguendo ens in potentia ab ente in actu. in potentia enim contraria & contradictoria sunt simul, non autem in actum. Circa entia enim in actu est solum modo distinctio contrariorum & contradictoriorum: quod scilicet aliquid sit determinate hoc & non illud, per quid est determinata veritas & scientia de aliquo quod sit ipsum & non aliud.

⁋ Alii vero dicebant quod omnia a essent falsa sumentes rationem suam ex parte sensus, vt Democritus. & Leucippus: qui dixerunt quod idem sentitur a quibusdam quidem dulce, & a quibusdam amarum, & quod isti non differunt nisi secundum multitudinem & paucitatem quia. scilicet illi quibus videtur dulce sunt plures & sani: quibus vero amarum, sunt pauci & infirmi. Nihil ergo vt dicebant est in rei veritate determinate tale vel tale: immo quodlibet nec tale est nec tale. & sic nihil est verum, sed omnia sunt falsa, & non est omnino scientia. Causa erroris istorum erat: quia aestimabant quod intellectus & sensus idem essent, & scientia a sensu comprehenderetur. Vnde cum eis visum fuit quod sensibilia diuersam habent dispositionem apud sensum, nec aliquid certi sentiretur, crediderunt quod nec aliquid certe sciretur.

⁋ Horum opinioni annexa fuit opinio Acade. de quae dicit Augustinus quod affirmabant ab homine nihil veri aut ai certi percipi posse. Non tamen hominem debere cessare a veritatis inquisitione. Veritatem autem dicebant aut solum deum nosse, aut fortasse animam hominis exutam corpore. & quod hoc intendebant de rebus tantum quae pertinent ad philosophiam. de aliis autem non curabant. Ratio eorum secundum quod recitat Augustinus fuit, quia dicebant solum his signis verum posse cognosci, quae non possent habere rationem falsi: ita quod verum a falso dissimilibus notis discerneretur, nec haberet cum falso signa communia, & sic id quid verum est falsum appere non posset, talia autem signa inueniri posse, impossibile esse credebant, & ideo concludebant quod veritas propter quasdam naturae tenebras vel non esset vel obruta & confusa nobis lateret. vnde & dixit Democritus vt habetur. iiii. Metaphysicae Aut nihil omnino est verum: aut quid non monstratur nobis.

⁋ Alii vero vt Protagoras & eius sequaces dicebant omnia vera & falsa esse simul: Dicendo quod non esset veritas extra animam, & quod illud quod apparet extra, non est aliquid quod est in ipsa re in tempore quo apparet: sed est in ipso apprehendente. Vnde omnino negabant res habere esse extra animam: & ideo oportebat illos dicere quod duo contraria essent simul vera: non tantum secundum diuersos sensus apprehendentes sed etiam secundum eundem sensum diuersimode dispositum: quia quod apparet vni mel secundum gustum: alteri apparet secundum gustum non mel: & quod vni apparet mel secundum visum, apparet eidem non mel secundum gustum: & quod alicui apparet vnum per oculos: mutato situ oculorum apparet ei duo. Ex quo concludebant quod nihil determinatum appareret. nec esset aliquid verum determinatum, & quod ideo omnino non esset scientia.

⁋ Alii vero vt Heraclitus & eius sequaces dixerunt quod omnia sunt simul vera & falsa: quia aestimabant quod tantum sensibilia essent entia: & quod ipsa non essent determinata in esse suo, sed continue transmutata, & quod sic nihil in eis maneret idem in rei veritate: sed essent in eis simul ens & non ens, & de eodem: quia motus componitur ex esse & non esse: & omnis transmutatio media est inter ens & non ens. Propter quod vlterius dixerunt quod non oporteret respondere ad quaestionem sic vel non. Vnde & Heraclitus in fine vitae suae opinabatur quod non oporteret aliquid dicere, sed tantum mouebat digitum: ex quo mouebantur ad dicendum quod de nullo scientia acquiri posset ab homine.

⁋ Opinio Mennonis & quorundam Platonicorum erat quod nemo posset aliquid addiscere: & quod ideo nemo posset aliquid scire, vt supra dictum est in v. &. vi. argumento. Defectus rationum opinionum istarum patebit statim in dissoluendo argumenta.

⁋ Sed contra positionem omnium istorum principalem, quia negans scientiam destruit omnem fidem & totam philo sophiam: vt dicit Philosophus. iiii. Metaphysicae: impossibile est disputare demonstrando scientiam esse, & aliquid posse sciri: quia negant omnia sciendi principia, sed tantum vtendum est defensione scientiae contra ipsos sermonibus veris & valde probabilibus, quos non possunt negare. Ex talibus igitur sermonibus per tria aperta inconvenientia sequentia ex dicto ipsorum conuincit eos Tullius in libro suo de Aca, quorum primum sumitur ex scientiis artificialibus. Secundum ex actibus virtutum. Tertium ex operibus humanae conversationis. Primum inducit sic. Omnis ars ex multis perceptionibus sit: quas si substraxeris, quomodo distingues artificem ab inscio: Quid eim est quod arte effici potest nisi is qui artem tractabit multa perceperit: Vnde dicit Augustinus de vera religione nihil aliud esse artem vulgarem nisi rerum expertarum memoriam.

⁋ Secundum inducit sic. quaero: vir ille bonus qui statuit omnem cruciatum perferre potius quam officium perdat aut fidem, quo fieri potest vt nullum supplicium recuset nisi his rebus assensus sit quae falsae esse non possunt:

⁋ Tertium inducit sic. quomodo suscipere aliquam rem aut agere fideliter audebit cui certum nihil erit quod sequatur, vltimum bonorum ignorans quo omnia referantur: De hoc ponit bonum exemplum Philosophus iiii. Metaph. Ambulans enim vt dicit ambulat & non stat, quia opinatur quod ambulandum est: & non vadit per viam ad puteum stantem in via, sed euitat ipsum. Scit enim quod casus in puteum est malus. Rationes igitur probantes quod contingit aliquid scire, concedendae sunt. Ad rationes vero in oppositum respondendum per ordinem.

⁋ Ad primum quod omnis scientia est ex priori & notiori &c. Dicendum quod ille modus acquirendi scientiam solummo est intelligendus de scientiis conclusionum. Principia enim per se primo & immediate cognoscuntur non per alia: quia non habent alia notiora se. Non distinguentibus igitur notum per se ab illo quod est notum per aliud, illis solummodo contingit ille processus in infinitum & nihil scire, & non aliis.

⁋ Ad secundum quod a sensibus corporis non est expetenda syncera veritas: Dicendum quod verum est vbique & in omnibus sequendo iudicium sensus. & hoc propter duo, ex quibus Augustinus arguit, quod iudicium certum non est constitutum in sensibus. Quorum primum est rerum sensibilium mutabilitas. Secundum est ipsius sensus fallibilitas. Apprehensione autem facta per sensus auertendo a sensibus vt iudicium fiat in ratione, quod summe monet fieri Augustinus in inquisitione veritatis, bene a sensibus syncera veritas expetenda est. & hoc quantum ex puris naturalibus iudicio rationis in lumine puro naturali potest conspici: vel simpliciter iu dicio intellectus in claritate lucis aeternae. De qua synceritate in iudicio rationis sequentis sensum loquitur Augustinus ad literam: secundum quod de vtroque modo conspiciendi veritatem videbitur inferius. Ex sensu ergo originaliter bene est expetenda syncera veritas quodam modo: quoniam sensus proprii est certissima cognitio circa suum, proprium obiectum nisi impediatur vel ex se vel ex medio, vel ab aliquo alio: nec contingit cessante omni impedimento ipsum errare siue aliter apprehendere suum proprium obiectum quam sit: licet talis apprehensio non sit mansiua vel propter rei vel propter ipsius sensus mutabilitatem: vt certa veritas diu capi non possit stando omnino in iudicio sensus. Id tamen quod apprehensum est per sensum non deceptum abstrahendo & iudicium formando penes intellectum, vbi manet quasi sine transmutatione quod apprehensum est, nec verisimilibus speciebus phantasmatum obumbrari potest, certissima veritas a tali sensu capitur, & nobis certissima scientia est illa rerum sensibilium quae ad sensus experientiam potest reduci. Vnde sensum dimittentes & eius iudicium penitus abnegantes frequenter in absurdissimos errores apud intellectum sophisticis rationibus decepti inciderunt. Sicut Zeno, qui dixit quod nihil contingit moueri, & quicumque dixit quod moto vno mouentur omnia. Vnde semper oportet credere sensui particulari non impedito, nisi alius sensus dignior in eodem alio tempore, vel in alio eodem tempore contradicat, vel virtus aliqua superior percipiens sensus impedimentum. Non enim sensus equae bene dispositi sunt in omnibus vel in eodem diuersis temporibus, & ideo non aequaliter iudicio eorum credendum est vt patet in sano & aegro. Magis enim credendum est gustui sani quam aegri, & ei qui videt aliquid de proprie quam qui videt de longe: & ei qui videt aliquid per medium vniforme quam ei qui videt per medium non vniforme, & sic de caeteris huiusmodi dispositionibus.

⁋ Ad tertium quod idem saepius apparet diuersimode eidem vel diuersis: Dicendum quod non sequitur ex hoc quod nulli sensui credendum est: quia vt dictum est in quo vnus fallitur alter frequenter verum dicit: vel in quo idem fallitur in vna dispositione: verum dicit in alia. & sic patet quo deficiebat ratio Democriti. Licet ei sensibilia habent diuersam dispositionem apud sensum, aliquid tamen determinate percipitur per sensum non deceptum in hora in quae non decipitur. Et non solum differunt sensationes penes paucitatem & multitudinem sensibilium, sed secundum dignitatem maiorem & minorem sensuum in sentiendo. Similiter patet defectus rationis Aca. Non ei verum est dictum eorum quod nihil percipitur determinate per signa, & quod non verificant de re: immo signa quae sunt propria sensibilia alicuius sensus, id quod sunt ostendunt sensui proprio non decepto nec impedito, & in determinatam notitiam veritatis rei possunt intellectum inducere. Vnde & ipsimet solliciti erant in inquirendo veritatem per huiusmodi signa magis quam alii: licet aestimatio eorum esset quod veritatem numquam possent inuenire: & erat aestimatio eorum similis in hoc ei quod currere aliquem ad apprehendendum aliquid quod nunquam apprehendet. Sicut improperat eis Philosophus iii. Meta physicae. Caetera vero pertinentia ad eorum opinionem amplius declarabuntur in quaestione proxima sequenti. Per idem patet falsum esse quod assumpsit Amphratagus quod res sequuntur sensuum apparentias, quoniam sensus siue verus siue deceptus non potest sumi nisi a re: quia sensus est virtus passiua. Vnde & quamuis idem diuersimode apparet eidem vel diuersis, hoc non est nisi propter deceptionem vel impedimentum alicuius sensus cui non oportet credere in hoc: nec tamen propter hoc dicendum est quod nulli sensui credendum est. Sensui enim non decepto omnino oportet credere: & quis sit talis maxime habet iudicare intellectus ex pluribus experimentationibus praehabitis circa illa in quibus sensus potest decipi vel impediri.

⁋ Ad quartum quod omnia sensibilia sunt in continua transmutatione: dicendum quod Heraclitiani quorum illa fuit ratio solum sensibilia credebant esse entia: & erat error omnium philosophantium, vsque ad tempora ltalicorum, qui vnanimiter negabant scientiam esse propter mutabilitatem rerum sensibilium naturalium. Quorum errorem percipientes posteriores philosophi ponebant scientiam esse, & aliquid posse sciri in rebus sensibilibus naturalibus. Sed in modo sciendi & acquirendi scientiam diuersificati sunt. Pythagoras enim primus ltalicorum credens cum praecedentibus quod de rebus naturalibus propter earum transmutationem ex eis ipsis non posset haberi scientia: vt tamen saluaret aliquo modo scientiam rerum naturalium, mathematica induxit in naturalibus, ponendo ipsa principia & causas rerum naturalium tam in esse quam in cognitione: eo quod per abstractionem suam a materia sensibili & transmutabili quodam modo sunt intransmutabilia. Plato autem posterior Pythagora videns mathematica secundum rem inesse naturalibus, & ideo realiter mutari cum naturalibus quantumcumque abstrahantur ab eis: nec per mathematica de naturalibus fixam posse haberi scientiam: posuit formas ideales causas & principia rerum naturalium tam in esse quam in cognitione, & omnino separatas ab eis & absque omni transmutatione: vt sic per illas de trans mutabilibus intransmutabilis possit esse scientia.

⁋ Aristoteles autem videns quod res nec habet esse nec cognosci nisi per id quod est in re: & quod singularium propter eorum transmutationem non posset esse scientia ex seipsis, posuit vniuersalia generae. scilicet & species abstrahi per intellectum a singularibus, in quibus habent esse secundum veritatem. Vniuersale enim est vnum in multis & de multis, quae licet vt in singularibus sunt sunt transmutabilia: vt tamen sunt in intellectu: sunt intransmutabilia. & secundum hoc de rebus naturalibus sensibilibus, particularibus, transmutabilibus per eorum vniuersalia existentia apud intellectum posuit fixam habe ri scientiam. Augustinus autem philosophia Platonis imbutus siqua inuenit in ea fidei accommoda in scriptis suis assumpsit, quae vero inuenit fidei aduersa, quantum potuit in melius interptatus est. Et ideo cum vt dicit in l. lxxxiii, q. xliiii, q. sacrilegium videbatur esse opinari ideas rerum poni extra diuinam mentem, quas ipsa intue retur ad constituendum quae constituebat: quod tamen Aristo. Platoni imposuit: dixit Platonem eas posuisse in diui na intelligentia & ibi subsistere: secundum quod dicit. viii. de ci. dei. c. iiii. Quid in eis Plato senserit. id est vbi finem omnium actionum, vbi causam omnium naturarm, vbi lumen omnium rationum esse cognouerit vel crediderit, temere affirmandum esse non arbitror. fortassis enim quam prae caeteris Platonem fama celebriore laudant, aliquid tale de deo sentiunt vt in illo inueniatur & causa subsistendi, & ratio intelligendi, & ordo viuendi. Vnde Augustinus sanius interpretans dicta Platonis quam Aristo. ponit principia certae scientiae & cognitionis veritatis consistere in regulis siue rationibus aeternis incommutabilibus existentibus in deo: quarum participatione per intellectualem cognitionem cognoscitur quicquid syncerae veritatis in creaturis cognoscitur, vt sicut sua entitate est causa omnium existendi inquantum sunt: sic & sua veritate est causa omnium cognoscendi inquantum vera sunt, & per hoc de rebus transmutabilibus quantuncumque transmutabiles sint certa potest esse & fixa scientia. secundum quod dicit Augustinus xii. de Trini. Non solum rerum sensibilium in locis positarum, sine spatiis localibus manent intelligibiles incorporalesque rationes: verumetiam motionum in temporibus transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsae intelligibiles non sensibiles rationes: ad quas mentis acie peruenire paucorum est. At cum peruenitur quantum fieri potest, non in eis manet ipse peruentor: & sit rei transitoriae transitoria cogitatio. Quae tamen cogitatio transiens per disciplinas quibus eruditur animus memoriae commendatur, vt sit quo redire possit quae cogitur inde transire, quamuis si ad memoriam congitatio non rediret: atque ibi quod commendauerat inueniret: velut rudis adhuc sicut ducta fuit duceretur: idque inueniret vbi primum inuenerat in illa incorporea veritate: vnde rursus quasi descriptum in memoria figuraretur. Sed de hoc amplior sermo erit in quaestione proxima inferius.

⁋ Ad quintum & sextum quod non contingit scire: quia non contingit addiscere: Dicendum quod assumptum falsum est. Bene enim contingit addiscere, vt patebit inferius. Sed intelligendum quod addiscere dupliciter potest accipi. Vno modo communiter ad omnem acquisitionem scientiae de nouo: sic non oportet quod omnis addiscens aliquid nouit: quia addiscens notitiam primorum principiorum ex nulla notitia praecedente eam acquirit. Alio modo proprie ad cognitionem conclusionum solum, quam acquirit secundum actum ex notitia principiorum praecedente: in qua latet secundum potentiam vt infra patebit: & sic addiscens aliquid nouit.

⁋ Ad septimum quod homo nihil percipit de re cognoscibili nisi idolum solum: Dicendum quod percipere idolum rei contingit dupliciter. Vno modo tanquam obiectum cognitionis: hoc modo verum est quod percipiens solum idolum rei non cognoscit rem. Sicut videns imaginem Herculis depictam in pariete, ex hoc non videt neque cognoscit Herculem. Alio modo tanquam rationem cognoscendi: sic non est verum. Per solam enim speciem perceptam de re cognoscitur vere res, vt lapis vere videtur per solam speciem suam sensibilem receptam in oculo: & vere intelligitur per solam speciem suam intelligibilem receptam in intellectu. Sed dices forte quod illa species est sensibilis recepta a sensu: ergo cum sit accidens & similitudo solius accidentis, non ducit in cognitionem eius quod quid est & substantiae rei. Ad quod dicendum quod etsi intellectus recipit primo species intelligibiles rerum sensibilium & corporearum vt sunt sensibiles, quas primo per illas species intelligit: secundario tamen sub illis speciebus sensibilium naturalis rationis inuestigatione concipit per seipsam notitias rerum non sensibilium, vt sunt quidditates substantiarum, & alia eiusdem modi quae proprias species non habent in intellectu. Et hoc est quod di cit Augustinus ix. de Tri. c. iii. Ipsam vim qua per oculos cernimus siue sint radii, siue aliquod aliud, oculis cernere non valemus, sed mente quaerimus, & si fieri potest etiam hoc mente comprehendimus. Mens ergo ipsa sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit: sic incorporearum per se ipsam: & appellat res corporeas vt sensibiles sunt. Res autem incorporeas quaecumque id quod sunt sensibilia non sunt: vt sunt mathematica & quidditates substantiarum materia & forma: & huiusmodi quorum notitiam mens sub speciebus sensibilium ex naturali colligantia sensibilium ad insensibilia naturalis rationis industria colligit quasi fodiendo sub ipsa specie a sensibili re ei praesentata: ad modum quo ouis naturali instinctu per species sensatas aestimat insensatas: vt imaginando vel videndo per speciem lupi sensibilem aestimat ipsum nociuum & inimicum. & ideo dicitur intelligere quasi ab intus legere.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1