Text List

Praeambulum

Praeambulum

Artic. IIII. de appetitu & desiderio sciendi in homine. Via scibilia non sunt facta homini cognoscibilia, nisi vt aliquando ea sciat & cognoscat: ad sciendum autem ea non se extenderet nisi scire ea appeteret: Idcirco postquam visum est de qualitate scibilium ab homine, videndum est de appetitu siue desiderio sciendi in ipso. Et circa hoc quaeruntur nouem. Primum: vtrum Homo appetat scire. Secundum: vtrum omnis homo appetat scire. Tertium: vtrum homo naturaliter appetat scire. Quartum: vtrum omnes homines aequaliter appetant scire. Quintum: vtrum homo appetat scire ea quae notitiam rationis naturalis excedunt. Sextum: vtrum homo appetat scire omnia. Septimum: vtrum homo aequaliter appetat scire singula. Octauum: vtrum sit aliquod vnum quod homo principaliter appetat scire. Nonum: vtrum propter illud quod homo principaliter appetit scire, appetat omnia alia scire.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum