Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum homo appetat scire

CIrca primum arguitur: quod homo non appetat scire. Primo sic. Si homo appeteret scire: aut quod nouit: aut quid non nouit: nec est medium: quia est diuisio per contradictoria, inter quae non cadit medium. secundum Philosophum. x. Metaphy. Non quod nouit: quia eius quod nouit, iam habet scientiam. Secundum enim Augustinus in li. xxxiiiii quads In scientiis idem est nosse, quod habere: appetitus autem non est respectu habiti: sed respectu non habiti, possibilis tamen haberi. Neque quod non nouit: quia secundum Augustinus iiii. de Trini. "Appetitus ex notitia procedit". ergo &c.

⁋ Secundo sic: potentia naturalis non est nata moueri, nisi ex suo proprio obiecto naturali. obiectum proprium appetitus naturale non est verum quod mouet ad sciendum: sed bonum. ergo &c.

⁋ Contra est, quia homo vt sciat, laborat: quod non esset nis si scire appeteret. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc quod ita est in omnibus potentiis actiuis & passiuis ordinatis ad inuicem, quod illa potentia quae vniuersalem finem respicit, mouere habet alias ad actus proprios illis & inclinare eos ad fines proprios illarum: quos sub fine vniuersali respiciunt tanquam sibi proprios & particulares ordinatos in finem vniuersalem, qui est proprius finis primi mouentis: qui omnia alia ad finem & ad bonum suum obtinendum mouet: veluti caelum quod intendit vniuersalem conseruationem generabilium & corruptibilium, mouet omnia inferiora, quorum vnumquodque agit particulariter ad conseruationem suae speciei. Similiter rex qui intendit bonum regni, mouet Barones & Baliuos qui intendunt bonum prouinciarum, aut ciuitatum quarundam: & Architectonica ars mouet alias artes, quae sunt sub ipsa: vt dicit Philosophus in principio Ethico. Nunc autem ita est quod appetitus rationalis seu voluntas respicit tanquam suum finem bonum simpliciter vt bonum est: quaelibet autem alia potentia animae aliquod particulare bonum: quod sibi bonum est: Sicut visus perfici intentione coloris: intellectus perfici intentione veri. secundum quod dicit Auicen. ix. Metaphysi. suae. Dico oportere vt scientias quod omnis virtus naturalis habet delectationem & bonum, quae sunt sibi propria: & habet nocumentum & malum, quae sunt sibi propria. Verbi gratia, Delectatio irae est victoria, & delectatio aestimationis est fiducia, & delectatio conseruatiuae est recordatio. Appetitus igitur rationalis in homine siue voluntas mouere habet omnes alias potentias animae ad actus suos & in proprios fines. Nihil autem mouet ad actus inclinando in finem nisi appetat finem. appetit ergo voluntas in homine: immo homo per voluntatem fines & perfectiones proprias omnium potentiarum aliarum animae comprehendendo sub actu suo actus omnium illarum: & sub fine suo fines omnium illarum: & est seipsam mouens primo appetens sibi bonum simpliciter: & mouens omnes alias appetens non sibi: sed eis bona particularia illis propria. sed hoc intentione ordinandi omnia illa bona in bonum sibi. Cum ergo de numero illarum potentiarum vna sit intellectus: cuius obiectum & finis est verum & scire: Dicendum quod homo per voluntatem appetit scire: sed secundum intellectum.

⁋ Ad primum in oppositum: quod homo non appetit, neque quod nouit, neque quod non nouit: Dicendum quod duplex est appetitus, Naturalis, & rationalis: quia voluntas & est natura & est ratio. Vnde aliquid appetit appetitu naturali: vt est natura: & tali appetit quod omnino non nouit: quia appetitus natura lis vt est a natura potentiae volitiuae nudae non procedit ex notitia aliqua in appetente: sicut est de appetitu materiae: quo appetit formam. secundum Philosophum primo Physicae. vbi distinguit Comment. duplicen appetitum. Vnum qui est sine cognitione: & alterum qui est per cognitionem. Cum vero voluntas appetit aliquid appetitu rationali: ille est qui procedit ex notitia. & de illo loquitur Augu. De quo sciendum: quod cum homo appetit scire appetitu rationali qui fit per cognitionem: scire illud quod appetit, & nouit & non nouit: aliter tamen & aliter: quia quod nouit imperfecte & in potentia & in vniuer fali: non nouit in actum & perfecte & in particulari: & appetit scire inquantum non nouit: & non appetit inquantum nouit. sed per illud quod nouit excitatur ad appetendum quod non nouit: secundum quod dicit Augustinus x. de Trini. ad modum quo dictum est supra de addiscente: qui aliquid nouit: & per illud mouetur ad acquirendum quod non nouit.

⁋ Ad secundum: quod obiectum appetitus non est verum sed bonum: Dicendum quod verum est: quoniam non nisi bonum est obiectum appetitus: sed hoc vel bonum sima pliciter quod est bonum sibi immediate: vel bonum huic, quod est proprium bonum alicuius potentiae sub ipso. Vnde obiectum appetitus non est verum: vt verum sub ratione veri: sed sub ratione boni potentiae inferioris: vt intellectus: & per hoc ipsum appetit vt dictum est, sicut econuerso obiectum intellectus non est bonum voluntatis: vt bonum sub ratione boni: sed sub ratione qua verum est. Et ideo istae duae potentiae voluntas, & intellectus, ad inuicem sese mouent: immo (vt magis proprie loquar) ipsum volentem & intelligentem: quia intellectus concipiendo finem per modum intentionis sub ratione veri proponit ipsum voluntati: quae ab ipso fine mouetur sub ratione boni. Et sic intellectus mouet voluntatem metaphorice ad modum quo finis mouet efficientem. Econtra voluntas mouet intellectum proprie & per modum agentis & impellentis in opus: vt dictum est. Et ideo istae duae virtutes reflectuntur super se inuicem: & super actus suos. Intellectus enim intelligit se intelligere & actum, & obiectum suum: similiter voluntatem intelligit velle & actum & obiectum eius. Et econtrario voluntas vult se & actum & obiectum suum: similiter intellectum vult intelligere & actum & obiectum eius. & sic vtrique illorum est obiectum quicquid est obiectum alterius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1