Text List

Moralitas 5

Arrat Romulus in Annalibus ludaeorum: quod in india fuerunt leges. Prima fuit, quod Rex semel in anno deberet cum magna nobilitate po pulo suo se ostendere: Et haec erat ratio legis: vt populus eum cognosceret. ac propter nobilitatem eius semper timeret. Secunda fuit: quod Rex o regnum deberet per quinque cosiliarios regi: & hec erat causa legis datae, vt in suo re gno esset sapientia: Tertia erat, quod proditores deberent exulari: & ratio talis legis erat: vt Rex sine timore inimicorum esset: & regnum in pace quiesceret, & posside ret. Super haec omnia, accidit, quod quidam magnus Dominus, Regi valde x specia. lis, proditionem fecit: qui deprehensus vt proditor regni, secundum legem in exi lium missus est. Qui tempore exilij sui literas quinque regis consiliarijs misit depreca torias, vt ad patriam possit remeare, dicens: Peto, vt a vinculo improperij mei absol uatis me. Sed primus consiliarius literas scripsit, haec continentes: Iudicium tuu iu stum est super te, & hoc est * dolendum per viam iusticiae, adiutorium non est impen dendum. Secundus consiliarius tales scripsit: Legem sciuisti, secundum eam non vi xisti: nobilis patrie & bonus incola iuxta rectam legis cognitae rationem operatur. Tertius consiliarius sic scripsit: In gratia mea non confidas, sicut operatus es sic re tribuetur tibi. Quartus ita rescripsit: Quare debet delictum tui tibi dimitti, cum libere contra legem deliquisti. Quintus consiliarius sic scripsit: Ego offero me in pre cium redemptionis tuae

AD propositum. Per istum regem intelligo DEVM Patrem, qui est Rex Regum & Dominus dominantium: Per quinque Regis consiliarios in telligo quinque Virtutes, nimirum, Veritatem, Sapientiam, Aequitatem, Potentiam, Misericordiam. Per proditorem qui fuit magnus coram Rege, si gnifico Adamum, qui fuit contra regem coeli, & contra quinque consiliarios e ius: Et quantum in eo fuit perdidit patriam, quando consensit dicenti sibi: E ritis sicut dij. Et ideo fuit exulatus de paradiso uoluptatis, usque in uallem la chrymarum & miseriae. Et iste Adamus scripsit literas consiliarijs quinque re gis, & nullus eorum potuit, nec uoluit iuuare eum. Quoniam ipsa Veritas di xit: Quod quibene egerit, secundum legem bene habebit: qui uero male, gra uiter punietur, &c. Et sic de alijs: applica sicut uis, & probato per Sacram scri pturam. Sed quintus consiliarius scil. CHRISTVS IESVS, angelus magni i consilij, propter nimiam misericordiam scripsit sic: Euagato & exulato Adamo, & toti generi humano. Istam legem non possum pati quod damneris, & ideo offero me in precium tuae redemptionis. Et hoc fecit, quando in Parasceue se DEOPATRI obtulit, & se sponte sua pro nobis in ara crucis permisit cruci figi. Vadamus igitur omnes ad istum consiliarium, rogando ipsum, ut no: propter peccatum in ualle miseriae exulatos, ad statum gratiae dignetur reuo care. Quia misericordia eius supra omnia opera eius.

Vnde notandum, quod CHRISTVS effudit sanguinem suum in septem partibus corporis sui, contra septem uitia mortalia, scilicet in capite, ex latere, ex duabus manibus & pedibus, & ex residuo corporis. Primo effudit sangui nem suum preciosum ex magna humilitate contra superbiam: secundo ex ma gna charitate contra auaritiam: tertio ex magna pietate contra iram: quarto ex larga copia contra odium: quinto ex magna sobrietate contra peccatum gu lae: sexto ex magna probitate contra peccatum acidiae: septimo ex magna a speritate contra peccatum luxuriae, propter quod efficitur homo sicuti animal brutum. Vt inquit Psalmista: Homo cum in honore esset non intellexit, com paratus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis.

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 5