Moralitas 7
Moralitates 7
FErtur quendam fuisse lmperatorem, & habuisse quandam filiam, delicate nutritam, quae voluntarie sequuta est raptorem. Veniens pugil fortissimius. in bello iusto contra eum, & raptorem ipsum debellauit, & lmperatoris fi liam reduxit, & eam patri reconciliauit: Quam pater post reconciliatio nem viro nobili in vxorem copulauit, & in illo coniugio filia recepit multa & va tia dona a patre suo. A patre suo recepit tunicam polymitam, undique varse intex tam, in qua scriptum erat: Dimisi tibi, ne adijcias male agere. A rege recepit coro nam auream, habentem hanc inscriptionem. Ex me tua dignitas. A propugnatore recepit anulum, in quo hec scripta erant: Dilexi te, disce diligere me. A mediatore recepit alium anulum, habentem inscriptum hoc: Nobilis effecta es, nobilitatem tuam ne contemnes. A fratre proprio alium anulum recepit, in quo scriptum sic e rat: Accede ad me, ne timeas, frater enim tuus sum. A sponso accepit sigillum, in quo sic scriptum erat. Coniuncta es, noli errare. 7:
Dpropositum. Haec omnia possumus conspicere in CHRISTO, qui nos per passionem suam a dominio raptoris Diaboli plenarie liberauit. Im pefator enim est super terrenarum rerum machinam: Rex autem est: quia in femore suo habet scriptum: Rex regum & Dominus dominantium. Pater etiam est, Deuteron. 32. Non ne ipse est pater tuus, qui possedit, fecit & crea uit te: Cuius filia est anima rationalis: quae cum consentit peccato mortali, a Diabolo raptore uolens abducta est. Pugil qui raptorem deuicit est CHRI STVS: nam de eo canit Ecclesia: Non est alius qui pugnet pro nobis, nisi tu DEVS solus. Frater noster est, ad Hebraeos 2. Annunciabo nomen tuum fra tribus meis: loan. 20. Vade ad fratres meos, &c. Sponsus animae est CHRI STVS, Oseae 2. Sponsabo te mihi in fide. Per istum enim reconciliati sumus Patri coelesti, & ad pacem uocati: Ipse est pax nostra. qui fecit utraqe unum. Vn de per ipsum praedicta dona recipimus. Tunicam talarem dedit animae, scil carnem suam candidissimam dedit nobis pro nostra redemptione, quae fuit polymita uel puluerisata rosis rubeis. Quia in sua flagellatione suorum uul nerum sputo & sanguine erat intincta: in cuius textura est uulnerum multi plicatio. Et in illa tunica congrue potuit scribi: Dimisi tibi, ne adijcias male a gere: dimisi inquam tibi, quia redemi te: & ideo ne adijcias saepe male agere, sed uade, & noli iam amplius peccare. Iste etiam Rex noster dedit nobis coro nam auream gloriosam, dum pro nobis uoluit coronari: Et uere in ea possu mus inuenire scriptum: Ex me tua dignitas: quia per hanc nobis meruit coro nari corona uitae, quae intexitur duodecim lapidibus quasi gemmis nobilissi mis: quae sunt: Vita sine morte, iuuentus sine senectute, pulchritudo sine de formitate, laetitia sine dolore, charitas sine fletu, poenitentia sine defectu, ami citia sine odio, pax sine murmure siue iniquitate, uelocitas sine ponderositate, scientia sine errore, memoria sine obliuione, sanitas sine infirmitate. Ex qui bus omnibus bene potest dici, quod ex illo est nostra dignitas: quia per eam de filijs irae nati sumus filij & haeredes regni coelestis. CHRISTVS etiam pro pugnator noster dedit nobis anulum unum rotundum scilicet dextrae manus Vbi uere possumus inuenire scriptum: Dilexi te, Apocal. 1. Dilexit nos & lauit nos a peccatis nostris: Et ideo discamus eum rediligere. Similiter CHRISTVS Mediator noster dedit nobis anulum unum, scil. manus sinistrae foramen: ubi uidere possumus scriptum: Quid feci tibi: quantum cognosce: Memetipsum exinaniui, formam serui accipiens: quia certe DEVM feci hominem, immor talem mortalem, diuitem pauperem. Quare: certe ut hominem perditum re dimerem. CHRISTVS igitur est Filius regis aeterni, qui dedit nobis anulum tertium, scilicet foramen siue uulnus dextri pedis: in quo inuenire possumus scriptum. Nobilis effecta es nobilitatem tuam ne contemnas. Similiter CHRI STVS frater noster dedit nobis anulum quartum, scil. foramen siue uulnus si nistri pedis, & ibi inueniemus scriptum: Accede ad me, ne timeas: frater enim tuus sum. Item CHRISTVS sponsus noster dedit nobis sigillum. Istud sigil lum est foramen siue uulnus lateris, in quo charta redemptionis nostrae erat signata: quia tunc nostra redemptio ex sanguine & aqua defluente ex latere CHRISTI accepit principatum & confirmationem. In isto sigillo scribitur in circuitu. Iam coniuncta es, iam noli amplius errare. Separata enim illa bene dicta anima a corpore CHRISTI & effusa aqua & sanguine effuso nostrae re demptionis ex eius latere, reformata est pax & concordia inter DEVM Pa trem, & humanam naturam, & inter angelos & homines, qua pace & con cordia homo coniunctus est amori diuino.
On this page