Moralitas 20
Moralitates 20
Arrat Solinus de mirabilibus mundi, quod in India erat quidam mons magnus & altus, & in illo monte erat fons, de quo exibant riuuli aqua rum, ad irrigandam totam terram in circuitu: Et si aliquando contin geret, quod terra propter ariditatem aqua indigeret, habitatores illaerum uallium miserunt in montem pulcherrimam puellam, quae ante fontem cantaret. Et fonstalem habuit virtutem, quod statim ad vocem puelle riuos suos abundanter fine re permitteret, & totam terram, quantum necesse erat, irrigaret: &c
Er istum montem magnum & altum intelligo coelum: per fontem DEVM Patrem: per aquam istius fontis gratiam suam: per terram uallium, cor da hominum, quia de terra sunt: per puellam, sanctam & deuotam oratio nem. Vt igitur corda nostra quae sicca sunt, gratia DEI perfundantur & recre entur, mittamus ad DEVM Patrem orationem Dominicam, quae inter omnes melior & praestantior est, ut possimus istam aquam uiuificam recipere, ad irri gandum corda nostra quae arida sunt, &c
On this page