Text List

Moralitas 19

Moralitates 19

COMMENDATOR Iuuenalis super illud fuuenalis: Ecelo descendi VVodi eetuzu, dicit, quod or aculum Apollinis fuit vyoli mournu: id est, Nosce teipsum. Vnde oratio depingebatur ad modum hominis, qui ha buit caput & cor conuersum ad celum: imago vero fulciebatur quatuor angelis, & quilibet tenebat rotulum in manu sua: xcuius pictura erat iste versus: Terris, igni, mari, uento, peto praedominari. Secundus angelus tenebat in manu sua rotulum aliud, in quo iste versus: Vir pete, sum praesto, si plangas cominus asto. Tertius angelus tenebat in manu sua aliud rotulum, in quo scriptus erat iste versus: Cum petor, accedo: non postolor, inde recedo. Quartus angelus tenebat in manu sau quartum rotulum, in quo scriptus erat iste versus: Adiuuo constanter, non desero, pugno libenter

ORatio depingebatur conuersa sursum, quod postulans debet ponere spem & fiduciam suam totam in Domino, & non haesitare de petitione. Exemplum habetur de Helisaeo, qui orauit Dominum pro puero mor tuo, & resuscitatus est, 4. Reg. 4. Et depingebatur eum quatuor angelis, ad o stendendum, quod angeli sunt semper parati orationes nostras offerre DEO, Exemplum de Raphaele, qui dixit, Thobiae cap. 12. Quando orabas cum la chrymis, &c. ego obtuli orationem tuam Domino. Sed quatuor sunt angeli quod quatuor sunt conditiones orationis deuotae. Prima conditio est, quod in omni petitione sit res expediens. Et ideo scribitur iste uersus: Terris, igne, mari, vento, peto praedominari.

Quod expedit in igne, patet de Helia propheta, qui orauit ut ignis deuora ret & descenderet: & descendit & combussit quinquagenarium & quinqua ginta suos, 4. Regum 1. cap. Quod oratio expedit uento, patet iterum in He lia. Qui orauit, & non descendit ros neque pluuia, in tantum quod Helias pa scebatur a coruo, qui mane & uesperi apportauit ei cibum, lib. 4. Reg. cap. 17. Quod oratio expedit in aqua, patet de mari rubro, in quo non uidentes terram, ut per aquam transire possent, mare diuisit se ad orationem eorum, Exod. 14. Item patet de filijs Israel non habentibus aquam ad bibendum, orauit Moy ses & eduxit aquam de petra. Nota historiam, Exod. 17. Secunda conditio orationis est, ut fiat cum dolore siue contritione, & ideo scribitur iste uersus secundi angeli: Vir pete, sum prasto. si plangas cominus asto.

Exemplum sume dae Excechia rege ludaeorum, cum grauiter ad mortem ae grotassat, & cum Iachrymis ad Dominum orasset. Nota historiam usque ad re uersionem Solis, 4. Regum 20. 2. Paralip. 32. Esaiae 38. Tertia conditio ora tionis est, ut sit continua. Et ideo scribitur iste uersus: Cum petor accedo, non postulor, inde recedo.

Exemplum de Moyse, cessante oratione eius, uincebat Amalech Israelitas. Nota diligenter totam historiam, Exod. 17. Cum leuaret Moyses manus, uin cebat liraei: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. Quarta con ditio orationis, quod fiat cum omni diligentia & intentione: Ideo scribitur ille versus:

Exemplum de Iuda Machabaeo, qui oratione praemissa intrauit bellum: & statim aduersarijs uiri in equis de coelo apparuerunt, ex quibus duo Macha baeum in medio habentes, armis circumseptum incolumem seruauerunt, & in aduersarios tela & fulmina iaciebant: ex quo & caecitate confusi, & repleti per turbatione cadebant. Interfecti autem sunt uiginti millia, quingenti, & sexcen ti equites, 3. Machab 10.

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 19