Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

CONTROVERSIAE PRIMAE QVAESTIO SEXTA, DE SCRIPTV. rae perfectione, contra humanas Traditiones. CAPTTTTTIII Quesa popois.

2

IOHAN. 5. 39. Christus salvator ait, "iξώνάτε τῶςῳ, ζαρας, Scrutamini Scripturas". Ex his verbis certae deScripturis Quaestiones initio desumptae sunt, quae controversias de Scripturis omnes inter nos atque Adversarios institutas complectuntur. Ex quibus quidem quaestionibus quinque iam tractatae sunt: superest vero sexta, quam nunc aggredimur. Hic vero quaerendum est, UVtrum Scriptura veteris & novi Testamenti libris conclusa, plenam ac perfectam doctrinam comprehendat, an ad huius necessariae doctrinae perfectionem Traditiones non scriptae requirantur. Disputandum ergo hoc loco est contra Traditiones Papisticas, de quibus illi non minus soliciti sunt, quam de Scripturis ipsis, & quas vehementissime defendunt, & quibus multo magis, quam Scripturis confidunt. Lindanus, Lib. 2. Panopliae suae, Cap. 5. ait Taditionem non scriptam esse Homericum illud μόλν, quod fidem Christianam conservat adversus haereticorum incantamenta: quibus indicat Papistas nostris incantationibus, id est Scripturis, mox interfici, nisi μλῳ Traditionum adhibeant. Et Lib. 1. Cap. 9. ait esse Mdium lapillum, hoc est, verae ac falsae doctrinae indicem: & Lib. 2. Cap. 9. eAiacis clypeum omnibus haereticis objiciendum: & Lib. 5. Cap. 2. fidei fundamentum: quam Petri Soti sententiam laudat atque defendit. Canus, Lib. 3. Cap. 3. locorum Commun. ait "Traditiones maiorem vim habere ad haereticos refellendos, quam Scripturas". Unde intelligimus Traditiones quo in numero Papistae, quantoque in precio habeant. Et certe maiora in illis praesidia, quam in Scripturis inveniunt. Has illi Traditiones divinas, sacras, sanctas, Apostolicas, Ecclesiasticas vocant: nos vero humanas, occultas, obscuras, tacitas, non scriptas appellamus, In ista vero quaestione tractanda hunc ordinem setvabimus: Primo, Exponemus, quid illi Traditionis nominesignificent, Secundo., Quomodo suas Traditiones partiantur. Tertio, Quas regulas proponant, quibus verae Traditiones ab adulterinis ac fal¬ sis distinguantur. Quarto, Quaenam illa dogmata sint, quae Traditionum authoritate nituntur. Quinto, Ad statum Quaestionis veniemus. Sexto, Adversariorum argumenta veris responsionibus diluemus. Septimo, Nostra, quibus hac in causa contra Pontificios vtimur, argumenta proponemus. Atque de his quidem singulis eo, quo proposita fuerunt: ordine, dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1