Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 13
REstat nunc postremo, vt vtendum his Mediis esse doceamus: quod Rsequitut ex iis, que iam demonstrata sunt, Scripturam esse sui ipsius interpretem. Nam si se Scriptura interpretatur, tum nos, vt Scripture interpretationem assequamur, haec Media adhibere debemus. Nam qui aliis vti volunt, ij non concedunt Scripturis, vt se interpretentur. At se Scriptura clarissime & luculentissime interpretatur, si nos Scripturam sese interpretantem atrendere volumus, etsi non inomnibus ubique locis, sic vedubitationis nihil relinquatur, tamen in plurimis, maximeque necessariis, & in summis fidei nostrae capitibus. Et huius interpretationis exempla habemus in Scripturis. Nam Scriptura, vbi obscurius loquitur, sese explic at aliquandostatim in eodem loco, aliquando in aliis locis cumulate. Id in vtroque genere exemplis paucis illustrabo. Esaiae 51. 1. Aspicite ad petram unde excisi, & ad fossam cisternae, unde effossi estis. Obscura & ambigua oratio: sed ijs verbis, quae proximo versu subsequuntur, tota obscutitasremovetur. Attendite ad Abrahamum patrem vestrum, & ad Saram, quae peperit vos. Quem nos meliorem interpretem desideremus? Genesis. 15. 2. Abrahamus ait Domino, Quid dares mihi, cum ego incedam liberis carens, & filius derelictionis domus meae sit Damascenus Eleazarus: Haec, quae sunt obscuriora, mox illustrantur; En mihi non dedisti semen, unde ecce vernameus, is haeres meus futurus est. Quid dici apertius potuit? Genes. 11. 1 tota terra dicitur fuisse vnius laby: quod vt melius intelligeretur, statim subiungitur, verba eadem erant. Exodi 20.4. in secundo Decalogi praecepto prohibemur sculptilem aliquam imaginem formamve fingere: atque vt huius legis sententiam penitus cognitam haberemus, illustris explicatio, quasi commentarius attexitur. Deuter. 7. 3. Israelitae prohibentur ulla se cum Cananais affinitate coniungere: quod quanquam satis fuit per se apertum, tamen ex iis, quae sequuntur eodem in loco, certius clariusque apparet: Filiam tuam ne dato filio vllius earum, & filium vllius ne accipito pro filia tua: & ratio legis multis deinceps verbis exposita legem apertiorem facit. Esaiae 1. 2. Filios educavi, ipsi autem defecerunt a me, inquit Dominus: & statim ostendit hanc orationem ad Israelitas spectate: Israel non agnoscit, populus meus non animadvertit. Esaiae 5 3. 1. Brachium lehovae cuirevelatur? quid hoc sibi velit, ex superiore membro constat, Quis credidit predicationi nostrae? vt Evangelium per brachium significari manifestum sit. Sexto loannis Christus de sua carne comedenda, suoque sanguine bibendo multa dixerat; eaque oratione non Capernaitas modo, sed suos etiam discipulos vehementer offenderat. Quare ne ista offensio in piorum animis diutius atque altius insideret, se Christus ipse interpretatur ad extremum, quando futurum narrat, vefilium hominis ascendentem videant: atque Spiritum esse, quivivificat, carnem non prodesse quicquam: & adhuc apertius, verba illa, quaeloquutus fuerat, esse Spiritum & vitam. Tam aperte, tam diligenter, tam multis Christus illam offensionem ex sua oratione non intellecta natamremovet, docetque se de spirituali, non corporeo & carnali quodamedendi bibendique genere dixisse. Paulus, 1. Cor. 5. 9. Scripsit inquit) in Epistola ne consortium cum scortatoribus haberetis: quos vero scortatores intelligeret, statimindicat; non qui alieni essent a nomine professioneque Christiana; sed qui, nominibus Christo datis, minime tamen a stupris & huiusmodi alijs flagitijs abstinerent: cum his habere aliquam con¬ suetudinem vetuit, suamque mentem aperte declaravit. Sic Cap. 5. Epistolae ad Ephesios, de matrimonio verba feciens, mysterium hoc (inquit) magnum est: vbi cum praevidisset fore qui hinc matrimonium esse Sacramentum colligerent, ea verba subjecit, quae hunc scrupulum plane removerent, Loquor autem de Christo, & de Ecclesia: quibus verbis testatur, mysterium a se dici, non matrimonium, sed Christi atque Ecclesiae coniunctionem. Atque eiusmodi sunt exempla infinita, in quibus apparet: Spiritum sanctum dedisse operam, vt quod videbatur obscurius paulo dixisse, mox dilucide explic aret, omnique scrupulo lectorem liberaret.
Iam si vellem exemplis demonstrare, quemadmodum quae in vno loco minus aperte dicuntur, in aliis tamen locis ac partibus Scripturarum clarissime explicentur, vix vllum finem facerem. Est enim hic mos Scripturae, vead assequendam vnius loci veram intelligentiam, nos remittat ad alium, atque hoc modo non insistamus aut acquiescamus in vna aliqua parte Scripturae, sed totum corpus Sacrorum voluminum lectione meditationeque nostra complectamur. Sunt ergo loca locis conferenda, si quid in Scripturis recte intelligere ac tenere volumus. Mosis libros Prophetic ae Scripturae illustrant, totumque vetus Testamentum in novoaperitur. Exod. 3. Ero quiero, &, Erit misit me advos. Quid ista sibi volunt? Quid sane aliud, quam Deum aeternum atque immortalem esse, reliquis falsa opinione Diis dissimilem? quod alibi sinevllis verborum. involucris declaratur. Esaiae 44 eAnte menon est formatus Deus, & post me non erit. & Esai. 48. Ego primus, & ego novissimus: atque in aliis infimtis vtriusque Testamenti locis eadem veritas apertissime confirmatur. Christus Diabolum Scripturis abutentem authoritate Scripturarum conpressit, Mat. 4. suamque Ecclesiam docuit Adversarios, Scripturas varie torquentes, Scripturarum testimoniis inter se collatis, sciteque adhibitis, & recte intellectis, refutare. Repudiorum illam consuetudinem atque licentiam, quam sibi ex Mofaicae legis prava interpretatione Iudaei sumebant, Christus damnat atque removet, non aliter, quam legem interpretando, atque ex alio Scripturae loco exponendo, Mat. 19. Sadducaeos resunmectionem negantes, & ratione quadam futili subnixos, Christus refellit ac convincittestimonio Scripturae, Matth. 22. Apostolus, in Epistolis ad Romanos, Corinthios, Galatas, Hebraeos, atque in omnibus fere aliis, frequentesadducit ex Scriptura veteris Testamenti sententias, easque explicat: vtnisinos vουθροι ταiς ακοωiς essemus, quod de Iudaeis Apostolus affirmat, seduloque vellemus, sine arrogantia studiisque pravis, Scri¬ pturas tractare, versare, evolvere, ἐρώἀναν, ανακρινειν, atque Scripturas exipsis Scripturis discere, & nullum putare meliorem Spiritus sancti interpretem, quam ipsum Spiritum sanctum, minus certe in Scripturis intelligendis laporatemus. Sed dum Scripturas parum attente legimus aut consideramus, & hominum opiniones interpretationesque mutabiles acmultiplices consectamur, in ancipites ac pene infinitas sententias distrahimur, & fingimus obscuritates, nescio quas, & lumen inmeridie quaerimus, & plane μυοπαζοσθν
De his medijs quid Patres statuant, paucis deinceps videamus. Basilius de Spiritu sancto, Cap. 1. jubet τ ἐν ἐκαση λόζει κισυλλαος vουυ κεκρυμ¬ μηνον ζεγευτα. Quod fieri oportere sic probat: Scripturae σκοτός est, vt Deo nos similes evadamus: haec similitudo sine scientia non consistit: at γνο εκ διδαγθλεjam διδατκδιιας αρχιληγοςλεγα μιρη σθλλαζαι X λιςεις. Idem Basilius in ασκπε. 267. ἐρωτημ. sic habet, τα αμριζολα, κ θτικεκαλυμμηεως ειρη& σο¬ κουθτα ον τεσι τοπας τ θεοππευσε χαρῆς υσο τις ἐν δοις τυποις αμολσγημδεον σα¬ φlυιζεγ: Hoc quid aliud est, quam quod nos asserimus, Quae amligua sunt, quaeque obscure dici videntur in quibusdam locis sacrae Scripturae, abus quae in alijs locis aperta ac perspicua sunt, illustrantur? Ergo vt ambigua aut obscura quaedam intelligamus, quae nobis passim Scripturas legentibus occurrunt, opus est, vt alia loca consulamus, atque inter se Scripturas conferamus. Irenaeus, Lib. 2. cap. 47. ait totam Scripturam esse consonantem, & parabolas (id est obscuriores sententias) consonare ijs quae manifeste dicuntur, & quae manifesta sunt, absolvere parabolas, hoc est, obscura ex apertis sic illustrari, vt nemo nisi volens errare fallique possit. Origenes, Homil. 24. in Num. Facilius (inquit) in Scripturis quod quaeritur invenitur, si ex pluribus locis quae de eadem re scripta sunt proferantur. Tertullianus, in Lib. de Virginibus velandis: Exurge veritas: ipsa Scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit: si enim nosset, nunquam esset. Et in Lib. advers. Praxean: Non periclitatur Scriptura, vt illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria videatur. Habet rationem, & cum unicum Deum statuit, & cum duos Patrem & Filium ostendit, & sufficit sibi. Hilarius, de Ttinit. Lib. 9. Dictorum intelligentia aut ex praepositis, aut ex consequentibus expectetur. Paulum Ambrosius ait, Lib. 2. Epist. 7. se inplerisque locis interpretari: & similiter Chrysostomus in 2. Cor. Homil. 9. πανταχε στον τι σσαρεσειτοι, ααυτὸν ἐρμωενει σαλιν. Cyrillus, in Thes. Lib. 8. cap. 2. ait observandas esse circumstantias, tempus, & rem, & personam, vesensum verum investigemus. Sed Augustinus omnium clarissime in quatujor suis de doctrina Christiana libris, in quorum tribus tractat modum in¬ veniendi verum sensum Scripturae; in quarto docendi ea, quae jam intelligimus. Et quia totius Scripturae finis est, vti Augustinus ait, Dei & proximidilectio, ideo ea de re in primo libro disserit, aitque illam sine dubio esse falsam interpretationem, quae non aedificat ad hanc genuinam charitatem. His sic tractatis, ad tem propius accedit, & difficultatem intelligendi res ait esse positam in signis, quibus res significantur: signa vero haec aut esse ignota, aut ambigua. De ignotis agit, Li. 2. de ambiguis 3. Signum primo definit ac dividit nonnullis capitibus, quod aut proprie, aut figurate sumi docet, vnde obscuras fieri Scripturas ait, & huius obscuritatis vtilitatem proponit. Deinde, cap. 8. enumerat libros Canonicos, quia primus labor est, vt ait, nosse libros, & totos legere, memoriaeque mandare. Tum monet vtin ijs, quae aperte posita sunt, investigemus praecepta vivendi, & regulas credendi: nam in ijs quae aperte posita sunt, inveniri ea omnia, quae continent fidem moresque vivendi. His perceptis quae sunt apertiora, ad obscuriora progredi jubet, atque in cap. 10. iterum ad signa redit, eaque ait vel in verbis, vel in oratione esse ignota. Ne quis ergo fallatur propter signorum ignorantiam, cap. 11. & 12. generalia praecepta tradit de cognitione Grammaticae artis, sub qua nonis discenda Scriptura proponitur. Tnum linguarum peritiam magnopere. necessariam esse affirmat, & interpretum multitudinem peritorum multum adjuvare testatur. Sed si interpretes non consentiant, recurrendum esse docet ad fontes Hebraeos atque Graecos. Postea ostendit vtilem esse Theologo ad Scripturas intelligendas Physicam, & Arithmeticam, & Musicam, & Dialecticam inprimis, de qua multa: & artes has Philosophorum multum discipulis sacrae Theologiae prodesse confirmat: cavendum tamen esse monet, ne quid nimis: quia multa a Philosophis superstitiosa traduntur, & falsa, & impia, sed non omnia. Historias quoque legendas esse praescribit, quarum ignorantia multi errarunt, cap. 27. 28. & Philosophos multa habere nostrae religioni consentanea concludit. In Lib. 3. de ambiguitate signorum disputat, quae multis modis contingit. Nam aut proprie, aut metaphorice ac figurate sumuntur: Incertum est, etiam aliquando quomodo oratio distinguenda, aut pronuncianda sit: vIbi hanc generalem regulam proponit, Neunquam a regula fidei discedamus. Deinde, quae figurate dicuntur, cavendum esse ne proprie intelligamus, cap. 6. Nam est miserabilis servitus animae signa pro rebus accipere. Hac dere multa capita, & multae regulae sunt.
Aliam communem regulam subjungit; Praecepta quaedam communiter omnibus proponi, quaedam certis hominibus privatim: & haec dili¬ genter distinguenda esse. Deinde addit aliam, Non omnia, quae narrantur aut laudantur in Scripturis, esse nobis imitanda: & aliam, Aperta adhiben. da esse ad intelligentam obscurorum; quod etiam saepius repetit. Tum regulae Ticonij sequuntur, numero septem. quas apud ipsum Augustinum legere licebit. Has regulas ait esse claves, quibus divinarumScripturarum aperiuntur occulta. Mirum est Augustinum, cum cuperet optimam intelligendi interpretandi, ue Scripturas rationem praescribere, non monuisse vnum certum Scripturae interpretem esse Romanum Episcopum. Idem Augustinus in L.83. quaest. q. 69. Solet circumstantia Scripturae illuminare sententiam, cum ea quae circa Scripturam sunt, prae sentem quaestionem contingentia, diligenti discussione tractantur. Et Hieronymus, in Esa. cap. 19. Moris est Scripturarum, obscuris manifesta subnectere, & quod prius subamgmatibus dixerint, aperta voce proserre. In epistola vero ad Pammachium, quae Commentatiis inOseam praefigitur, ait Scripturas esse librum signatum, que nullus aperire possit, nisi leo de tribu luda, eiusque mysteria reserare. Non pergo Hieronymus Papam agnoscit pro publico Scripturarum interpreteSed nos ergo quomodo Scripturas intelligemus? Subiungit, Orandus est Dominus, & cum Petro dicendum, Edissere nobis parabolam istam,
Quid alios authores, etiam papistas, persequar? Gerson in Tract. Quae veritates sunt credendae, ait, p. 1. Scriptura ex ponit regulas suas per semet ipsas secundum diversos passus Scripturae, Et in Lib. de Commun. subytraque specie, Scripturam esse dicit quasi vnam orationemcopulativam? quarum una pars confirmat, elucidat, ex ponit, alteram: & hinc cum Rugustino concludit, Scripturam esse conferendam ad alios sacrae Scripturae, passus. Et in Cantic. p. 3. Vnus potest passus in Scripturis mutus caeteros exponere. Augustinus Steuchius, ssP Genes. Cap. 2. Neque enim (inquit) adeo inhumanus fuit Deus, vt voluerit huius rei ignoratione per omnes aetates homines torqueri; cum neque ullum in sacris Scripturis esse passus sit locam, quem si accurate pensitemus, interpretari non possimus. Vt enim hoc loco ait. Theodoritus, i αγια γξκοη ἐτε ς αν ἀολιιαι τι τοικτον ημας δεδατκον, ααυτω αρ¬ μlν:θει κεκ αριηη λαος τ ακροκταα: id est, sacra Scriptura, cum expleare aliquid grande vult, seipsa acclarat, neque patitur errare audtoremfeto nymus ab Oleastro Canones sedecim praescribit, in initio Commentariporum suorum in Pentateuchum Mosis, ad lectionem & cognitionem Scripturarum perutiles, qui onines eo referuntur, vt Scripturas interpretemur ex Scripturis, non ad externa Media nosmet conferamus, quo ties Scripturas difficiles interpretari volumus. Atque hanc Quaestionem sic terminamus.
On this page