Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

CAPUTTII Quid Papistae Haditionis hoiue sigupgi TRaditionis nomen generale est, & doctrinam quovis modo tra¬

2

ditam, sive verbis & viva voce, sive literis & scriptis, significat. Act. 6. 14. vulgata versio habet Traditiones, Graeca vero editio ταοοη. Intelliguntur autem eo vocabulo legis ceremoniae, quas tamen omnes libris Moses complexus est. Sequitur enim, α παριζακον ημον Μωυσις, id est, literis mandavit. Patres etiam hoc nomine doctrinam scriptam nonnunquam intelligunt. Sic Cyprian. Epist. 74. ad Pompeium his verbis: Si aut in Evangelio praecipitur, aut in Apostolorum Epistolis aut eActibus continetur, vt a quacunque haeresi venientes non baptizentur, sed tantum manus illis imponantur in poenitentiam, observetur etiam & haec sancta Traditio. Unde Lindani inscitia notanda est, qui Lib. 2. Panopliae suae, Cap. 5. vult in eadem Epistola, atque adeo in eodem loco, Traditionem non scriptam a Cypriano significari, & magnifice commendari, cum Cyprianus de Scripturis Apostolicis & Evangelicis loquatur. Sic iterum: Unde est ista Traditio? vtrumne de Dominica & Evangelica authoritate descendens, an de Apostolorum mandatis atque Epistolis veniens? Ea enim facienda esse, quae scripta sunt, Deus testatur. Sed non opus est, vt in hac re diutius immoremur, quandoquidem Papistae etiam ipsi concedunt hoc nomen aliquando ita vsurpari. Basil. 3 L. contra Eunomium, quando loquitur de Baptismo, sic scribit: Hoc palam adversatur Traditioni sacri Baptismatis, τῶοτο σαρῶς μαχεται τῆ ωζαδυσει το σθτηριν ζατηισματος: quod quidem de ipsa Scriptura intelligitur, vepatet postea in eodem loco. Addit enim baptizandos esse infantes, in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti: χιι τυα το κυεισ δξαδυσιν: at hanc doctrinam Christus, hanc etiam Apostoli in scriptis reliquerunt. Hoc diligenter memoria tenendum est. Nam Papistae nonnunquam Traditionis nomen pro doctrina non scripta objiciunt, cum re vera doctrinam non nili scriptam significat. Sumitur tamen etiam Traditio in Scripturis & Patribus saepe pronon scripta doctrina, vt Matth. 15. 2. δια τ ωζαζαινοσι τυν παργδυσιν τιν ωρεσξουτόρων;, Illa enim Seniorum Traditio, cuius ibi mentio fit, nusquam in Scripturis occurrit. Sic etiam hoc nomen sumitur, vers. 3. & vers. 6, ejusd. cap. Opponit enim ibi Christus τ ἐντολῆν τς δραιεσει. Sic 1. Cor. 11. 23. δ χπαρδυαυμιν:, tradiderat illis, nondum scripserat. At nunc ea omnia scripta sunt. Hoc modo Patres hoc nomine saepe vtuntur. Bellarminus ex Cypriano exemplum affert, ex 63. Epist. contra Aquarios, vbi haec verba reperiuntur: Admonitos autem nos scias, vt in calice offerendo Dominica traditio servetur. At Chemnicius probat ex e adem Epistola, traditionem aliquando sumi pro doctrina scriptis, non voce, tradita. Contendit enim Cyprianum iisdem verbis affimare in Scripturis tradi aquam cum vino miscendam esse. Deceptum fuisse ait Bellarminus: at magis deceptus ille, vt ex ipso loco patet. Mistio enim aquae cum vino in coena etsi prooetur a Cypriano & alijs Patribus, non tamen ex traditione non scripta, sed ex Scriptuns ipsis, & rationibus confirmatur. Huc enim referebant illud, quod ex latere Christi, cum in cruce pendens, hasta transfixus esset, aqua & sanguis efflueret; & quod hic mos esset hominum in illis calidis regionibus, vt vinum semper modica aqua temperatum dilutum biberent. Sed nos concedimus sic voc abulum accipi a Patribus interdum, vt doctrinam non scriptam significet. Sic Tertullianus, in libro De corona militis, Scripturam nullam invenies, Traditio tibi praetenditur auctrix. Sic Basilius, etiam, de Spirit. sanct. cap. 27. Et hoc quidem sensu Papistae hoc nomen in ista Controversia sumunt. Distribuunt enim Dei verbum in ἐγραρον & ἀλρα¬ ρον; qua quidem distinctione vsus est Dionysius Arcopagita. Priori membro Scripturam, posteriore Traditiones complectuntur. Traditiones ergo vocant huiusmodi dogmata & doctrinas, quae nusquam in Scripturis reperiuntur. Non scriptas vero voc ant, non quod nusquam scriptae sint omnino, sed quod non sint scriptae in sacris libiis a suis primis authoribus, vt Bellarminus statuit: Et parvulorum quidem baptismum pro exemplo proponit. Sed nos poste a ostendemus suo loco hanc Traditionem sacris literis proditam esse, Haec ergo aperta est & ingenua Papist arum confessio, Non posse se suas Traditiones in Scripturis invenire, aut Scripturarum authoritate comprobare. Atque Traditionis quidem nomine quid Papistae intelligant, diximus: Iam sequitur, vt quomodo Traditiones partiantur, dicamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2