Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 8
HIC paucis demonstrabo, Scripturas esse necessarias, etsi postea plenius hac de re agendum sit. Primo, Scripturae continent doctrinam necessariam, sine qua nos servari non possumus, Legis nempege Evangelij. Ergo sunt nec essariae. De Lege Apostolus, Rom. 7. ait, Ego non novissem concupiscentiam esse peccatum, nisi lex dixisset, Non concupisces: ergo legis doctrina ex Scripturis discitur, & quidem ex solis Scripturis recte ac solide intellectis. Doctrinam vero Evangelij multo minus possumus sine Scripturis intelligere; quia ab intellectu nostro alienior ac remotior est, quam doctrina Legis, & ab ea magis abhorret natura nostra, quam a Lege. Praeterea, non docet nos iam Deus per visa, insomnia, revelationes, oracula, vtolim; sed per Scripturas solas: ergo si velimus esse salvi, Scripturae nobis necessario sunt cognoscendae. Secundo, Scripturae conservant Dei doctrinam ac religionem, ne aut corrumpatur, aut intea reat, aut oblivioni tradatur: Ergo sunt nec essariae. Antecedens patet. Ideo. enim voluit Deus Verbum suum a Mose, Prophetis, & Apostolis scribi, quia certum periculum fuit, ne doctrina vera aut corrumperetur, aut interiret, aut oblivione deleretur, si nullis libris descripta ac prodita fuisset, Oseae 8. 12. Deus ait, Scripsi is authentica Legis meae, sed illi tanquam, aliena repudiarunt. Lucas ait, 1. Cap. vers. 3. Disum est mihi ordine ad teomnia scribere, praestantissime Theophile. Quare? Causa sequitur, ἵνα θεογιῳς ωρι ῶν κατηχεθης λόγαν τυν ἀσροηειαν, Theophilus antea edoctus fuerat vetam doctrinam (quod patet ex his verbis ωριῶν κατηγιθιν) sed vt illam doctrinam melius ac certius cognosceret, & cognitam firmius retineret, voluit Lucas totam illam doctrinam perscribere. Scriptura ergo necessaria est, ωρις ἀσρδιμιαν. Quae enim viva voce docentur, ea non sunt tamfirma atque ἀοροη, quam quae scribuntur & literis mandantur. Tertio, Matth. 22. 29. Christus Sadduc aeis ait, Erratis, nescientes Scripturas, Hhaνοθε, μη ειδοτες τας γζαρας. Ex quibus verbis colligimus, Scripturas esse nobis necessarias, ne erremus. In alio Evangelista sic se habent verba. Ideo erratis, quia nescitis Scripturas, κ διά τότο ταναθε, μη εἴδοτες τῶς γαρας, & sic locus hic apertius pro nobis facit. Huc etiam pertinet locus ille, qui habetur 2. Pet. 1. 19. Habemus firmiorem & certiorem sermonem Propheticum, cui recte facitis quod attendatis: vbi docet nos Petrus, nihil esse certius Scripturis. Ad illas ergo, tanquam ad solida, firma, perpetua fidei praesidia, adhaerescendum est. Luc.16. Abraham illi epuloni respondet, J petenti vt aliquis ad fratres suos mitteretur, Habent Mosen & Prophetas, illos audiant. Ex quibus verbis manifestum est, omnia necessaria exMose & Prophetis, hoc est, ex Scripturis haurienda esse, nec certiorem aliquam aut illustriotem esse discendi rationem, quam ex Scripturis, Ioan. 20. 31. sic legimus: Haec scripta sunt, vt credatis Iesum esse Christum, illum filium Dei, & utcredentes vitam habeatis in nomine eius. Unde colligi potest, Scripturas nobis esse ad fidem & aeternam vitam consequen¬ dam necessarias. Ideo enim scriptae sunt. Iohan. 5. 39. Christus ait Iudaeis Epδυάτε τῶς γαρας: quare? quia vos putatis in ipsis vitam aternam hae bere. Et recte quidem putabant, eamque opinionem Christus comprobat. In Psal. 19. & 119. Propheta David mirifice Scripturam commendat: ex quibus laudibus atque encomiis nec essitas eius colligi potest. Vocat legem, qua quid magis necessarium? Si vero lex in Republica necessaria sit, tum multo magis in Ecclesia. Si enim in rebus Boliticis sibi ipsis homines non sunt relinquendi, sed legibus certis moderandi ac continendi in officio; mulio minus in rebus divinis soluti esse debemus, aut s non potius ad praescriptam certamque normam arctissime astncti; nein? θελοθρυσκειαν Deo odiosam incidamus. Quarto, Scripturis carete nullo?J modo possumus: Ergo sunt nec essariae. Sed negabit antecedens lesuita. At si Scripturis carere possumus, quare eas nobis Deus tradidit? Ita Dei sapientia ac consilium stultas Papistarum argumentationes refellit.
Quinto, Iubentur minisiri Scripturas legere, & in legendis Scripturis assidui ac diligentes esse: Ergo Scripturae sunt nec essariae. Si enim ylli homines liberi essent ac immunes a lectione Scripturarum, qui magisquam ministri? cum nullis magis notae sint Traditiones, quam ijs. 1. Tim. 4. 13. Paulus Timotheum monet, vt sit intentus lectioni, ωροσεχε τῶ ἀναργνώσει, & 2. Tim. 3. 14. 15. ostendit quarum rerum lectioni eum intentumesse ? velit, nempe τί ἐερόν χαματον. Sic enim scribit: At tu permane inus quae didicisti, & quae tibi concredita sunt, sciens a quo didiceris; Teque a puero sacras literas novisse, quae te possunt sapientem reddere in salute, per fidem quae est in Christo Iesu. In quem locum Chrysostomus sic scribit: Ista profectoJ Timotheo dum loquitur, omnes salubriter aedmonet. Quod sici qui mortuos excitabat, haec monita edidit, quid iam nos miseri dicturi sumus? Haec ille. Si etgo Timotheo Scripturae commendantur, quantomagis nobis? si illi necessaria fuit Scripturarum lectio, multo magis nobis, Huc etiam locusj ille pertinet, qui habetur Rom. 15. 4. Quae antea scripta sunt, ad nostram, doctrinam scripta sunt, vi per patientiam & consolationem Scripturarum spemi habeamus. Nobis igitur consuluit deus in doctrina sua literis tradenda, nel dicam sibi, quia antea saepe coactus erat eadem repetere. Atqueita qui dem Thomas Aquinas ait in illum locum: Non fuit (inquit) ullanecessiet tas haec scribere, nisi propter nos.
Serto, Chrysostomus, Homil. 11. in Matth. diserte scribit, necessarias esse Scripturas, & tollit objectionem lesuitae: Non fuerunt Patriarcharum tempore necessariae; ergo nec nunc. Ait enim Patriarchas & Apostolos mente puriores fuisse, ac proinde Deum illos alloquutum esse, &¬ sine scriptis docuisse; nos vero rudiores atque haebetiores esse, ac proinde voluisse Deum nos per Scripturas erudire, Bellarminus hunc locum vidit & conatur huius argumenti vim infringere. Ait dici necessarias, quia vtiles. Praeclare: Sed ita sunt vtiles, vt etiam necessariae sint. Necessario quidem nihil vtilius. Quam praeclare praestiterit lesuita, quod in se primo recepit, ac cepiius. Nolo istam causam nunc pluribus persequi, aut illustrare Patrum testimoniis, quae suo loco proferuntur.
On this page