Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

CAPTTTII Argumenta Adversariorum, quibus probant Scripturas sue Tradi¬

2

tiguibus esse necessariaspecsuffiguuus, Dipsam disputationem tandem accedit Iesuita noster, iqua AAduo sibi probanda assumit: Primum, Scripturas non esse necessatias nec sufficientes sine Traditionibus. Alterum, Multas esse Apostolicas tum de fide, tum de moribus Traditiones. Utrumque ordine probare instituit. Prima pars (ut patet) bipartita est, nempe Primo, nonesse necessarias Scripturas. Secundo, non esse sufficientes sine Traditionibus. Primo, probat Scripturas non esse necessarias: ubi quo res deductasit videmus. Ita enim necessarias statuit Traditiones, vt non necessarias Scripturas esse constituat, atque ita praeponit Traditiones Scripturis, vt necessarium non necessario. Sed Jesuita quid agis? & quam tem aggredetis? Scripturas negas esse necessarias? nec negas tantum, sed argumen¬ tis etiam probare ac confirmare conaris? Sic a blasphemia istam disputationem ordiri voluisti? Hic intelligimus quam praeclare ac honorifice de sacris Scripturis sentiant Adversarij nostri, cum dicant eas posse desiderari, posse removeri, nec essarias non esse. Vnico tantum hic vtitur argumento, sed a varijs Ecclesiae temporibus ducto.

3

Primo ait, ab Adamovsque ad Mosen nullam suisse Scripturam, & tamen fuisse tum dei verbum ac puram religionem; ergo Scripturas non esse si mpliciter necessarias. Antecedens probat, quia nulla sit mentio Scripture in libro Geneseos, sed 18. Genes. Deus ait, Scio fore vt Abrahamus doceat: liberos suos. Ita bis mille annos (inquit) conservata est religio pura anteChristum sine Scripturis; quidni ergo & conservari potuit post Christum per mille quingentos annos? Respondeo. Quod affirmat ante Mosen nullam fuisse Scripturam, de hoc non contendo: video enim idem affirmaria Chrysost. in 1. Homil. in Matth. & a Theophylacto etiam. At August. L. 15. de Civit. Dei. C. 23. quaedam ab Enocho scripta fuisse affirmat. Et losephus scribit, Antiquit. L. 1. C. 3. Adami posteros ante diluvium duas columnas, vnam lateritiam, alteram lapideam, erexisse, atque in ijs quaedam insculpsisse. Et literarum quidem vsum aeternum fuisse asserit Plinius, L. 7. C56. Et Sixtus Senensis, L. 2. Biblioth. librum Bellorum Domini libris Mofaicis antiquiorem fuisse putat. Sed concedo nullam esse Scripturam Mosaicis libris antiquiorem, & tot annos religionem sine Scripturis puram permansisse. Quid ex eo sequitur? num ideinco non necessariae erant Scripture? nullo modo. Duplice in hac argumentatione fallaciam agnosco. Prima est consequentis. Sic enim disputat Adversarius. Scriptura non est simpliciter necessaria: ergo non est necessaria. Sed in eo errat. Iesuita. Nam omnis necessitas non est absoluta: est quaedam necessitas exhypothesi. Potuit nos Deus sine sacris Scripturis docere, & ad aeternam. vitam perducere; sed voluit ille nobis suam doctrinam in Scripturis proponere. Ergo hoc posito ex hypothesi, necesse est vt Dei voluntatem & doctrinam ex Scripturis discamus & hauriamus Sic nec cibus simpliciter necessarius est, quia sine cibo Deus nos facile nutrire potest; sed ex hypothesi. Patribus quide olim deus sese familiariter ostendit, & assidue quodammodo cum magnis quibusdam viris versatus, atque ijs per se voluntatem suam patefecit; & tum Scripturas non fuisse nec essarias fateor: At postea mutavithanc docendae Ecclesiae rationem, & scribi suam volunt atem voluit; & tum necessaria esse Scriptura coepit. Aliera fallacia est abignoratione Elenchi. Tempus enim mutatur, cum sic disputat: Fperunt Scripturae aliquando non necessariae; Ergo & iam non sunt necessariae: Sed haec ratio non sequitur. Docuit enim Deus olim Ecclesiam suam viva voce, at nunc aliter illi visum est suos docere. Alia ergo illorum, alia, horum temporum ratio est. Visum enim iam est Deo omnem illam doctrinam, quam Patribus olim viva voce tradidit, literis ac libris consignari. Ratio vero fuit, vt eius doctrina putior atque in corruptior servaretur. Nam doctrina voce, sine literis tradita, non tam facile potuit a corruptelis vindicari, & mox varie depravata fuit, & apud paucissimos integra remansit Dei religio, vt eandem Deus cogeretur saepius repetere atque instaurare. Nobis ergo necessariae iam Scripturae sunt, quia nobisDeus necessarium esse praevidit ad pietatis in columitatem, vt Scripturas in manibus haberemus, adeo vt aliter quidem sentire, sit Deumerroris & incogitantiae accusare.

4

Deinde progreditur Iesuita ad secundam Ecclesiae aetatem, quae intercessit inter Mosen & Christum, in qua negare non potest editas esse asanctissimis Prophetis Scripturas, quas tamen non fuisse necessarias contendit. Ait enim, Primo, illo tempore Scripturas fuisse proprias ludaeorum, & imen fuisse tum alios homines religiosos, etiam inter Gentes, quid Scripturas non habuerunt, quod patet ex lobo & eius amicis. Et huc adducit Augustin. Lib. 2. de originali peccat. Cap. 24. & de Civit. Lib. 18. cap. 47. Respondeo. Fatemur inter Gentes fuisse pios nonnullos & religionis verae studiosos: at ab illis etiam lectas fuisse Scripturas patet exhistoria illa Eunuchi, quae habetur Act. 8. Deinde, pauci tales fuenunt, quales Iesuita commemorat. Utcunque vero se res habebat, qui ad Ecclesiam pertinebant, non ignorabant Scripturas. Secundo, ait Iudaeos, etsi Scripturas legebant, Traditionibus tamen magis, quam Scripturis vsos fuisse, vt patet ex Psal. 44. 1. 2. & 78. 3. 4. vbi legimus Patres narrasse filijs Dei opera: & ex Deut. 6. 20. vbi Patres jubentur filijs narrare, quae Deus pro illis fecerat, quando ab iis rogarentur. Respondeo: Ex eiusmodi testimoniis nihil concludi potest. Quid enim si parentes iussi sunt narrare opera Dei libetis, & liberi interrogare parentes? Quae illi namabant erant eadem in Scripturis proposita. In Psalmo 44: ostendit Bropheta, quae ipsi a Patribus audiverant. Sequitur enim Deum expulisse Gentes. coram illis, & plantasse ipsos. Hoc vero scriptum est. Et in Psalj8: omnia quae recensentur scripta sunt, vt de liberatione populi ex Augypto; &c. Deuteronomij vero sexto iubetur populus de Scripturis loqui, & filios suos in ijs erudire. Ita Patres de Scripturis narrabant filijs, & illi de Scripturis eos interrodabant. Tertio, causam homo prudentissimus subiungit, cur Traditionibus olim veteres Iudaei magis vsi sunt, quam Seri¬ pturis. Prima causa est, quia Scripturae illo tempore nondum erant in formam librorum redactae, sed in chartis iacebant disiectae ac dissipatae. Secunda causa est, quod sacerdotes ac Levitae negligentes fuerunt, adeo vt tota nonnunquam Scriptura non inveniretur, quod apparet ex 2. Reg. 22. vbi legimus inventum esse volumen legis. Post captivitatem vero (inquit) Esdras in formam librorum Scripturas redegit, & multa adjecit, vt illud quod habetur in fine Deuteronomij de morte Mosis. Respondeo Vt concedamus negligentes fuisse Sacerdotes ac Levitas: num ideo aut totas periisse Scripturas, aut non esse necessarias sequitur? Negligentia Sacerdotum ac Levitarum non arguit Scripturas non esse ne cessarias, sed illos fuisse horrendi cuiusdam sacrilegij reos. Sic nunc Papistae surripiunt. populo Scripturas: num ergo illae non sunt necessariae? Ineptus esset, qui id diceret. Sed Scripturae non fuerunt penitus amissae, neque id probat inventio libri Legis. Liberenim ille, qui inventus est in templo, cum purgaretur, aut αυτόγραρον fuit Mosis, aut tantum liber Deuteronomisj. Quod vero ait ita difiectas ac dissipatas fuisse Scripturas illo tempore, vtlegi non possent, flictum plane est, & nulla ratione dicitur. Etsi enim Esdras Psalmos & alios libros in ordinem redegit, non tamen sequitur, Scripturas antea fuisse ita perturbatas, vt legi non possent. Quod ad clausulam Deuteronomij attinet, eam alij dicunt a Iosua additam ese, vti Sixtus Senensis, Lib. 1. alij a Mose ante mortem, vt raptus, non mortuus. fuisse vide atur.

5

Accedit deinceps Bellarminus ad tertiam Ecclesiae aetatem, a Christiadventu ductam, aitque per multos annos caruisse Ecclesiam Scripturis etiam post Christum. Quod tamen ab illo falsissime palam dici nemonon intelligit. Habuerunt enim fideles hoc omni tempore veteris Testamenti libros integros, & post Christum statim caepta est edi novi Testamenti Scriptura, semperque Ecclesia habuit plenam salutis doctrinam descriptam. Quod ad summam vero doctrinae attinet, nihil interest intervetus ac novum Testamentum. Promissiones enim in veteri Testamento describuntur, & complementum harum promissionum in novo. Nec itamultis annis post Christum Ecclesia Scripturis novi Testamenti cafuit. Nam octavo anno post Christi ascensionem Matthaeus scripsit Evangelium suum, si verum sit quod Theophylactus ait, & ἐκτῶ ἐτη τσοῦ χι¬ ρdανaηηεαt, in1. cap Matth. Nicephonis vero, Lib. 2. cap. 45. annodecimo quintos sed Eusebius, Lib. 5. cap. 6. ex Irt naeo, post annum vigesimum, cum iamBetrus atque Paulus Romam venissent. At Iesuita suam assertionem probat ex Irenaeo, Lib. 3. Cap. 4. vbi. scribit Irenaeus, aetate sua nonnullas Gentes Barbarorum solis Traditionibus, sine Scripturis, optime vixisse. Respondeo: Fateor Irenaeum in illoloco dicere, nonnullas Gentes, assentientes illis Traditionibus, quas Apostoli tradiderunt ijs, quibus Ecclesias committebant, sine characteret vel atramento scriptam habuisse per Spiritum in cordibus suis salutem. Sed ne putetis Traditiones illas fuisse Pontificias, subiungit, & recitat Articulos fidei de Deo vno, creatore coeli & terrae, de Christo eius filio, deque eius passione, resurrectione, ascensione, &c. Tumaddit. Hanc fidem qui sine literis crediderunt, quantum ad sermonem nostrum, barbari sunit; quantum autem ad sententiam, & consuetudinem, & conversationem, propter, sidem perquam sapientissimi sunt, & placent Deo, conversantes in omi iustitia, & castitate, & sapientia. Sed etsinonnulli barbari homines ad tempus caruerunt Scripturis, non tamen ob id sequitur, Scripturas omnino non esse necessarias. Multi nesciunt literas, & tamen sanam fidem retinent. ex praedicatione Pastorum ac Doctorum; ergone Scripturae non necessariae? At unde illi Pastores ac doctores suam illam, quam habent, religionis scientiam hauserunt? certe ex Scripturis: sunt ergo Scripturae valde necessariae. Atque etsi quidem ad tempus doctrina sine literis integra servari potest, non est tutum tamen id diutius fieri, nec perpetuo potest. Praeterea, paulo post Scripturae conversae sunt in illas Barbatorum linguas, vthis lectis atque expositis sanam doctrinam meliss tuerentum Hinc concludit, Ergo Scripturas non esse simpliciter necessarias, Becte: sed annon sunt igiturnecessariae? Id plane vult, sed proloqui non audet, cum statim Chrysostomo scribenti, non Patriarchis Sctipturas, sed nobis necessarias esse; respondeat, hanc necessitatem intelligide bene esse, id est, de vtilitate, Ita vtiles duntaxat Scripturae sunt, & ad bene esse conferunt, necessariae non sunt. Ex tota igitur hac Adversarij dispitatione id verum: esse videmus, quod apud eundem Irenaeum legimus, Lib. 32. Cap.φι Haereticos, quando ex Scripturis arguuntur, in ipsarum Scripturarumacet cusationem converti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7