Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

CAPUT TIIII Argumenta Adversariorum, quibus probant Scripturas fine Tadituuibus non esse sufficientes.

2

IAm deinde secundo loco probat, Scripturas non esse sufficientes sine Traditionibus, nec continere omnia quae ad fidem & mores pertinent, idque tribus argumentis. Argumentum primum est huiusmodi: Si Scriptura sit sufficiens: tum vel totus Canon sufficit, vel singuli libri in hoc Canone comprehensi: at neutrum: ergo Scriptura non est sufficiens Respondeo: Fateor nos non de singulis libris loqui, cum dicimus Scripturas sufficientem doctrinam continere; sed intelligimus totum Scripturae Canonem, unde omnia necessaria peti posse dicimus. Neque hoc intelligigendum est tantum de Canone, qui nunc est copiosior & locupletior, quam olim fuit (nam aliquando Canon non fuit ita copiosus ac locuples, ludaei enim tot libros non habuerunt, quot nos, quia libris novi Testamenti caruerunt) sed dicimus illum Canonem, qui Iudaeorum tempore extabat, tum fuisse; & eum qui nostro iam tempore extat, nunc esset sufficientem sine Traditionibus. Quando quinque tantum libri Mosis fuerunt, sufficientes fuerunt: cum vero aliorum librorum (Prophetarum! scilicet) accessiones factae sunt, tum etiam sufficientes fuerunt, sed plenius sufficientes. Singulis temporibus atque aetatibus, pro statu Ecclesiae; sufficientes fuerunt illi libri qui extabant. Sed Iesuita hoc infirmare conatur, & probat ne totum quidem Canonem esse sufficientem; quia multi libri, qui vere erant sacri ac Canonici, iam perierunt. Quod probat ex Chrysostomo, 91. Homil. in Matth. in illa verba, Nazarenus vocabitur, Respondeo: primo, Chrysostomus putavit hanc sententiam nusquam inveniri inillis veteris Testamenti libris, qui nunc salvi sunt. Est & alia etiam sententia eiusmodi, de qua similiter sensit; nempe, Ex AEgypto vocavi filium meum. Et revera septuaginta interpretes, quos ipse sequutus est, neutram sententiam habent: Hebraei tamen libri habent; in quibus ille non est versatus; ignorabat enim Hebraicam linguam. Et Hieronymus, in libro de optimo genere interpretandi, ait vtramque sententiam; reperiri in libris Hebraicis; priorem nempe Esaiae 11. 1. posteriorem verol Oseae 11. 1. Secundo, Concedimus nonnulla iam desiderati, quaeolim in Canone Scripturae fuerunt, sed tamen affirmamus, illum Canonem quiremanet, esse sufficientem, & omnia necessaria continere. Salomonis libri nonnulli perierunt, sed tamen sine jactura fidei, & sine salutis nostrae discrimine; vt quos de plantis, de stirpibus, & de vermibus scripsit, & multa etiam Proverbia. Novit enim Deus haec non fuisse nobis ad salutem necessaria. Tertio, Dicimus non tam multa amissa esse, quam Papistae & Iesuita suspicantur. Nam quod attinet ad libros Samuelis, Gadi, Nathanis, & Ahiae; Respondeo, non esse amissos, sed esse eosdem cum ijs historiarum libris, quos nunc habemus, nempe cum libris Samuelis, Regum, & Paralipomenon, qui ab his Prophetis scripti sunt. Deinde, ait Bellarminus, Ex novo Testamento certum est periisse Epistolam Pauli ad Laodicenses, cuius ipse meminit, Coloss. vit. At nihil incertius esse potuit. Nam supra evicimus, & verbis ipsis, & testimoniis authorum, non hanc fuisse Pauli ad Laodicensees, sed Laodicensium ad Paulum; nisi forte interpretemur eκ Aαοθικειας, ad Laodicenses. Nam ad Paulum alij literas scripserunt, vt ex 1. Cor. 7. 1. constat, ωeι γῶν ἐγρολατομoι. Nata opinio ex versione ambigua, Laodicensium, quod isti passive interpretantur. In quo miror Bellarminum, hominem politum, & Graecis literis eruditum, non vidisse turpem multorum errorem, & maluisse inertiae crimen incurrerequam putidissimum argumentum omittere.

3

Argumentum secundum Iesuitae est huiusmodi: si aut Christo, aut eius Apostolis in animo fuisset, verbum Dei in Scripturae compendium coarctare, tum Christus praecepisset Evangelistis & Apostolis vtscriberent, & illi alicubi hoc significassent, se ex Domini mandato scribere: At id nusquam legimus: Ergo non fuit illis propositum hoc facere. Respondeo, & affirmo Assumptionem esse falsissimam. Num enim existimabimus Anostolos & Evangelistas sine mandato atque authoritate aggressos esse, vihige scriberent? num levi occasione impulsi, illa tam multa scripserunt, nec potius in eo sequuti sunt authoritatem Spintus sancti? Id certe, nisiimpi cogitare non possumus. Nos credimus eos singulari quadam Christa Spiritus sancti authoritate inductos ac permotos fuisse, vt scriberentixocatur enim Scriptura θεότνῶςος, hoc est, tradita impulsu & instinctu Spintus sancti. Et 2. Pet. 1. 21. Petrus testatur sanctos Dei homines ita loquuri tos fuisse, vt a Spiritu sancto acti fuerunt: quod declarat illos sequutos fuisse impulsum & authoritatem Spiritus sancti, non arbitrium suum, Homines fuerunt instrumenta tantum, Spiritus fuit qui dictavit. Tamen Adversarij volunt eos ex se, sine diserto aliquo mandato, scripsisse. Exod. 24. 4. legimus Mosen omnia Dei verba scripsisse: & Canus diserte fatetur, eum hoc scripsisse ex mandato Dei. Oseae 8. 12. Deus ait, Scripsi illis ( veIquidam vertunt) magnalia (ui alij vero) authentica legis meae. Dicit ergo se Deus ea scripsisse, quae Moses scripsit. Sed numdisertum aliquod mandatum Apostolihabuerunt: Sane vero. Nam Mat. 28. 19. vltimam Christi vocem ad Apostolos hanc fuisse legimus, Ite, docete omnes Gentes. Verbum vero μαθητενειν, quod eo loco vsurpatur, est tum viva voce, tum scriptis docere, sicut Spiritui sancto optime visum esset. Spiritus enim Sanctus illorum mentes in hoc munere gubernavit, & illos ad scribendum, quod erat maxime necessarium, impulit. Non enim oportebat eos ad tempus tantum docere, sed illorum etiam munus erat, relinquere doctrinam scriptam, quae perpetuis seculis sufficeret, & remaneretysque ad finemmundi. Apocalyp. 1. 11. diserte scribitur, Eu quae vidisti, scribe in libro, γραδον εἰς ἐιβλίον. Disertum mandatum. Si illi hoc praeceptum fuit, dubitare non possumus, quin & caeteris etiam idem eodem modo mandatum fuerit. Et Apocal. 14. 13. Ioannes ait, e Audivi vocem dicentem, scribe. Haec satis evincunt, Apostolos & Evangelistas se quutos fuisse divinam authoritatem, & non fuisse levissimis quibusdam & fortuitis occasionibus ad scribendum commotos, quemadmodum Papistae impiefingunt, & precipue Lindanus, qui putat se posse hoc probare de singulis libris. Patres longissime ab hac Papistarum opinione abfuerunt, Augustinus enim, Lib. 12. de consensu Evangelistarum, cap. vlt. diserte scribit, Christum scripsisse ea omnia, quae Apostoli & Evangelistae scripserunt; quia Apostoli manus fuerunt tantum, Christus vero caput: manus vero nihil scribunt, nisi cogitante & dictante capite: ergo ait, oportere nos eadem reverentia illorum libros suscipere, ac si eos Christus ipse sua manus scripsisset, nosque scribentem Christum ipsi vidissemus. Verba eius haec sunt: Omnibus discipulis suis, per hominem quem assumpsit, tanquam membris. sui corporis, caput est, Itaque cum illi scripserunt, quae ille ostendit & dixit, nequaquam dicendum est, quod ipse non scripserit, quandoquidem membra eius idoperata sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quicquid enim ille de suis factis & dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis, tanquam suis manibus, imperavit, Hoc unitatis consortium, & in diversis officijs concordium membrorum subyno capite ministerium quisquis intellexerit, non aliter accipiet, quod narrantibus discipulis Christi in Evangelio legerit, quam siipsam manum Domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit. Haec Augustinus. Irenaeus etiam, Lib. 37. cap. 1. ait Evangelium esse in Scripturis traditum, sed per Dei voluntatem. Et Athanasius, in Epistola ad Liberium, de Christo loquens, ait: Hic vetus & novum Testamentum composuit. Gregorius denique, 4. Libro Epistolarum, 84. Epistola, ait Scripturas esse Epistolam Dei creatoris ad creaturam. Quod Augustinus etiam & Chrysostomus in nonnullis locis affirmant. Iam vero quis audet Principis nomine literas commentitias scribere? multo minus Prophetae vel Apostoli id facere Dei nomine auderent. Ex his constat, omnes libros veteris & novi Testamenti, non modo volente & mandante, sed & dictante etiam Christo, scriptos esse, nec tantum obiter, aut ex levioccasione, sed ex instituto, vt Ecclesiae omnium temporum consulerent: vnde illud Lindani falsum esse constat. At tum (inquit) Catechismum, aut librum aliquem communem scripsissent, aut singuli doctrinam Evangelicam scriptis edidissent. Respondeo: Nihil horum esse necessarium. Non enim illos latuit, Deum velle sic illorum voluntates manusque regere, veij scriberent, quos oporteret, & tantum scriberent, quantum sufficeret, & in tempore omnia facerent. Sique verum est quod traditur, Symbolum: ediderunt antequam in suas provincias discesserunt, quod Scripturarum epitome est. Sed hoc (inquit) viva tantum voce tradiderunt, non scripserunt; de quo non laboro, nec contendo. Nihil enim ad rempertinet. Et quidem in Scripturis Symbolum totum, vt Augustinus ad Catechum. libro 1. de Symbolo: Illa verba sSymboli, inquit) quae audistis, per diuvinas Scripturas sparsa sunt, inde collecta, & ad vnum redacta; ne tardorum hominum memoria labarat. Sed de Symbolo post.

4

Tertium Iesuitae argumentum, quo probat Scripturas non esse sufficientes sine Traditionibus, est huiusmodi: Multa a nobis ignorari nequeunt, quae nusquam in Scripturis reperiuntur: Ergo non omnia necessaria. in Scripturis habentur. Proponit Iesuita & persequitur multa exempla, quae sunt a nobis sigillatim excutienda & examinanda. Primo, ait non esse dubium, quin foeminae tempore veteris Testamenti habueruntase, quod remedium contra peccatum originale, aeque ac viri, quod supple ret vicem Circumcisionis: At de hoc nihil in Scripturis invenitur. Respondeo. Circumcisionem non tantum advitos, sed etiam ad foeminas aliquo modo spectavisse. Etsi enim non erant in carne circumcisae, tamenvis circumcisionis ad illas pertingebat, & illae in circumcisione virorum consecrabantur Deo. Nam foemina tanquam pars quaedam viri habitaest, bonorumque omnium particeps ac socia fuit. Innuptae soeminae ad parentes suos, nuptae vero ad matitos pertinebant: peculiare nullum certe sacramentum habebant. Lombardus, 4. Lib. 1. distunct. in litera O, ait eandem vim in foeminis habuisse fidem, ac piam operationem, quam habuit citcumcisio in viris, atque ita instificatas fuisse, licet sacramento caruerunt. Alij vero dicuntrquemadmodum ex eodem Lombardo patet) sanctificatas ac instificatas fuisse per sacrificia & oblationes. Petuit ergo Bellarminus ex Magistro suo discere, quam frivolum hoc?: eius commentum sit. Praeterea, debuit considerate, cit cumcisionem non fuisse tantum remedium contra peccatum originale, verumetiam signum traductionis peccati: at per vitos potus traducitur peccatum, quam, per foeminas, ac proinde illis potius hoc signum inustum fuit. Subiungit Iesuita: Non est dubium parvulos, qui ante octavum diem moriebantur, habuisse aliquod remedium contra peccatum originale: at hoc nusquam in Scripturis reperitur. Respondeo: Futile hoc est, & responsione indignum, vt prius. (Salus enim parvulorum non pendet ex Sacramentis. )JLicet alij respondeant, potuisse circumcidi ante octavum diem, si in aliquo vitae discrimine fuissent: quam vere, non dico. Non omnes. participes Sacramentorum salvi fuerunt, nec omnes qui caruerunt, damnati. Si deus statuisset omnes damnandos esse, qui ante circumcisionem morerentur, non distulisset procul dubio circumcisionem parvulorum: Vsque ad octavum diem. Tertium Iesuitae exemplum non est magis ad temac commodatum, quam priora. Tempore veteris Testamenti (inquit) multi Gentiles servati sunt, & tamen nihil in Scriptura legimus, de eorum instificatione a peccato originali, & alijs peccatis. Respondeo: At legimus. Nam fide in Mediatorem iustificati & sanctificati sunt sine Sacramentis. Si vero de externis medijs loquatur, in libris Mosis invenitur: lex de proselytis in Rempublicam Iudaeorum asciscendis. Haec tria argumenta manarunt ex illo eodem putidissimo erroris fonte, quo defendunt: Papistae salutem esse Sacramentis inclusam: ergo externis Sacramentis: ac remedijs opus fuisse. Fidei vim isti ignorant. Quartum Iesuitae exemplum est huiusmodi: Oportet nos credere libros Canonicos esse in veterinovoque Testamento, hoc tamen ex Scripturis ipsis intelligi non potest. Respondeo: Hoc ex Scripturis ipsis satis sciri posse. Nam ipsa doctrinaseipsam confirmat, & certissimum sibi ipsi testimonium perhibet. Etnonne legimus totam Scripturam esse δεόπώσον? At Iesuita ait, quomodo sciam hanc Scripturam, quae hoc dicit, esse divinam? Et similitudine vtitur. In Acorano (inquit) scriptum est, illum librum esse missum e coelo, nequaquam tamen ideo credendum est e coelo venisse: sic oportetme! aliunde (inquit) de huius libri authoritate confirmari. Respondeo: Sed. nonne vides lesuita a te impie & absurde libros Scripturae Alcorano comparari? In Alcorano multa absurda & manifeste falsa sunt: at omnia divina in Scripturis, & tota Scriptura se esse θεόπώςον aperte indicat; quod a nobis in tertia Quaestione declaratum est: vt qui Spiritu Dei praeditisunt, non possint non agnoscere loquentem in Scripturis Deum. Itaque conclusio Iesuitae falsa est. Si enim ea vera fides sit, quae in symbolo traditur; fides nostra Scripturis nititur, & illis solis, quia omnes articuli fidei in Scripturis habentur. Et haec fides ea est, quae ad salutem sufficiat, quia fides ista Christum prehendit, in quo sunt omnes aeternae vitae promissiones. At isti sic disputant, quasi fidei principium positum sit in Traditione: quod si verum esset, tum ex Traditione fides tota penderet. Luc. 24. 45. Legimus Christum aperuisse mentes Apostolorum, vt Scripturas intelligerent: vnde perspicimus, fidem nasci ex Scripturis recte intellectis.

5

Quinto Iesuita ait, illud esse necessarium, non modo vtcredamus esse sacrorum librorum Canonem in veteri & novo Testamento, sed etiam praeterea, vt sciamus quinam illi sint. Exempli causa: Oportet scite Marci Evangelium esse verum & genuinum, & sic Lucae, atque ita etiam de reliquis libris vtriusque Testamenti. Sed quomodo hoc constabit? Ex Scripturis cerre haberi non potest, sicuti Bartholomaei & Thomae Evangelia non esse genuina, cum ratio dictet, libro potius credendum esse praeferenti titulum Apostoli, quam non Apostoli. Praeterea, quomodo sciemus (inquit) Epistolam ad Romanos esse Pauli, ad Laodicenses non esse, cum huius mentio fiat in Epistola ad Colossenses, illius vero nusquam? Respondeo, haec ab illo praeclare ac Theologice disputari. Quasi vero ex ipsa inscriptione Epistolae ad Romanos non constet eam esse Pauli. Quod vero affirmat esse certum, scriptam fuisse a Paulo Epistolam ad Laodicenses, de eo satis antea responsum est. Illa vero ad Colossenses Epistola; nullius meminit scriptae a Paulo Epistolae ad Laodicenses, sed potius innuit (quemadmodum supra ex nonnullis Patribus ostendimus) scriptam fuisse Epistolam quandam a Laodicensibus ad illum. Occasio huius erroris nata est ex vitiosa versione, & deinde ex deteriore interpretanones Testatur quidem Hieronymus, in Catal. fuisse olim talem Epissolam, sed ab omnibus explosam esse. Et adhuc quidem extat parua quaedam Epistola, quae Pauli esse dicitur, ad Laodicenses, sed Apostolico nomine plane indigna. Sed Iesuita ait: Oportet scire non tantum esse Canonicos libros, sed etiam qui sint Canonici. XTespondeo: primo, Hoc quidem necessarium esse, sed non simpliciter & similiter omnibus; quod vel ipsi Papistae fateri cogentur. Nam multi olim dubitarunt de nonnullis Canonicis libris, quos tamen servari potuisse non audent negare. Illis igitur hoc necessarium non fuit. Hoc vero argumentum non sequitur: Spiritus sanctus agnoscit omnes Canonicos libros: ergo omnes, qui habent Spiritum sanctum, agnoscunt. Nam Spiritus sanctus non idem efficit in omnibus, nec est eadem mensura Spiritus in omnibus. Sic de singulis religionis partibus non idem statuunt omnes, qui Spiritum sanctum habent. Alij. enim magis, alij minus perfecte Christum cognoscunt, & hoc Spiritui sancto referendum est: nemo enim potest dicere Dominum Iesum sineISpiritu: & libros illos Apoctyphos multi etiam Papistae removerunt e Canone. Secundo, Respondeo, hoc posse ex Scriptura disci, ex ipsis nimirum libris, veluti Marci Evangelium verum esse, sic Lucae, sic Pauli etiam Epistolam ad Romanos. Nam ipsi libri suo testimonio se comprobant. Omnia tam pure, tam vere, tam mirifice scripta, testanturse θεοπνευσυσ ac divinitus prodiisse, ijs profecto omnibus, qui Spiritum sanctum habent. Illi enim soli, qui Spiritum sanctum acceperunt, eius vocem audire, agnoscere, atque intelligere possunt. Tum secundario confirmantur hi libriauthoritate Ecclesiae, quae hos libros semper recepit, illos vero (nempe Bartholomaei & Thomae Evangelia) semper reiecit. Sed hoc est secundarium testimonium. Augustinus, I. L. de Consensu Evangelist. 1. C. haereticis ad similem obiectionemrespondet, cur caeteris, qui de Christi & Apostolorum rebus scripserunt, non ea fides haberetur; & duas causas affert, cur hi libri rejecti fuerint, ne quis putet Ecclesiam eos sua tantum authoritate reiecisse. Prima causa est, quia non erant tales, vt illis temporibus Ecclesia ijs crederet, eosque probaret: vbi de Ecclesia illorum temporum loquitur. Secunda est, quia authores horum librorum non ea fide scripserunt, qua debuerant, sed quaedam fallaciter suis scriptis indiderunt, quae Apostolicae fidei regula, & sana doctrina condemnat. Sed unde hoc, nisit ex ipsis libris, constare potuit? Bellarminus fingit, nil interesse inter illa Evangelia & haec, inter Epistolam ad Romanos & Laodicenses, nisi quod Ecclesia illa Evangelia susceperit, haec rejecerit; Epistolam ad Romanos. in Canonem admiserit, Epistolam ad Laodicenses exploserit: quod plane impium imprimis & absurdum est.

6

Sexium Iesuitae exemplum est huiusmodi: Non oportet duntaxat scire, qui libri in vtroque Testamento sint Canonici, sed in particulari etiam scire oportethos esse illos libros; vt non tantum Marci Evangelium esse verum, sed hoc esse Marci Evangelium, quod nos habemus: sed hoc exScripturis constare non potest: Ergo, &c. Respondeo. Vt nos credamus hoc ipsum Evangelium, quod Marci nomine scriptum legimus, illius fuisse, non est ad salutem simpliciter necessarium. Ne que hoc temere dico, sed cum ratione ac iudicio. Est necessarium quidem, vt credam esse divinum ac verum; sed qui dubitat, num sit a Marco scriptum, non statim excidit a salute, nec pro haeretico habendus est. Reprehensione eum sane dignum esse existimamus, qui dubitet, cum causa dubitandi nulla; sit; sed a vita ac salute tamen non propterea excludimus. Scriptura enim non accipit authoritatem ab hominibus, sed a Spiritu sancto; nec magis est necessarium, vequis credat hoc esse Marci Evangelium, quamvt quis credat Epistolam ad Hebraeos esse Pauli, & Apocalypsin a loanne scriptam esse. Multorum librorum authores ignorantur, vt Iosue, Ruth, Paralipom. Hesterae, &c. Alij vero libri suos authores referunt: vt Pentateuchum, quod a Mose scriptum esse nemo dubitat, quia eius nomen refert, adeo vt aliquando totum Pentateuchum Mosis nomine appelletur. Sic Evangelium & Epistolae loannis, & Pauli, & Petri: non tamen perindede his omnibus constat. Idem objiciunt Papistae de Symbolo, quasi necessarium sit, vt Symbolum esse ab ipsis Apostolis conscriptum credamus Sic enim Lindan. Lib. 3e. Panopliae suae, cap. 6. Sed si dubito num Symbolum ab Apostolis scriptum sit, an propterea haereticus sum? Nequaquam certe, si doctrinam Symbolo traditam suscipio ac teneo, August. inLib. 1. de Symbolo, Cap. primo, affirmat sparsa esse per Scripturas, quae in Symbolo continentur. Et dicit Symbolum esse ex Scripturis collectum. Quod si verum sit, non est ab omnibus Apostolis scriptum. Nam Iacobus ante scriptum aliquem librum mortuus est, multi vero ex Apostolis ante omnes libros editos ex hac vita dec esserunt. Tum nonnulla Bellarminus subiungit, ad quae in tertia quaestione responsum est.

7

Septimo loco ait Iesuita, necessarium esse, vt non legamus tantum, sed & intelligamus Scripturas. At multa ambigua in Scripturis esse dicit, quae intelligi non possunt, nisi ab iis, qui errare non possunt, explicentur. Aitenim duo esse in Scripturis consideranda, voces nempe, & sensum: voces esse instarvaginae, sensum esse gladium illum Spiritus; ac vocesaquonis posse intelligi, sensum vero non item. Atque huc referri posse putatquod s ait Basilius, lib. de Spirit. sanct. cap. 27. Evangelium sine interpretatione esse purum nomen. Eiusmodi multa commemorat, quae in Scripturis obscure ponuntur, vt aequalitatem personarum deitatis, processum Spiritus sancti, peccatum originale, descensum Christi ad inferos. Haec dicit non nisi admodum difficulter ex Scripturis deduci posse. Respondeo: primo, Quod faretur Adversarius ista posse ex Scripturis deduci, etsi admodum difficulter, concedit non esse ἀγαρα, nec in Traditionibus numeranda. Nam quod ex Scripturis deducitur, aut colligitur, quantumvis sane difficulter, totum hoc scriptum esse, antiqui Patres verissime docuerunt. Secundo, Dico Iesuitam hac in re cum aliis Papistis non consentire. Nam hisce de rebus alij aliter scribunt, atque haec inter Traditiones non scriptas numerant. Stapletonus, Lib. 12. cap. 5. dicit ἐμισον non posse ex Scripturis probari, nec Spiritum sanctum esse Deum. Nazianm enus, Lib. 5. de Theologia, quorundam haereticorum mentionem facit, qui dixerunt Spiritum sanctum esse ζενον χ ἀχαρον δεὸν. His nos similes esse dicunt, quia nihil accipimus, nisi quod in Scripturis reperitur: cum ipsi potius istis haereticis similes sint, quia negant haec esse ἐγνργρα, quae sunt, quia ex Scripturis recte expositis ac intellectis necessario colliguntur. Coclaeus contra Bullingerum affirmat ζμυσιον esse Traditionem, & se facilius probare posse sacrificium Missae ex Scripturis, quam τὸ δμισιον, aut Ttinitatem. At Patres olim disertis Scripturae testimoniis ista probarunt. Etsi enim non poterant vocabula ipsa ex Scripturis proferre, tamen sensum & sententiam vocabulorum in Scripturis invenerunt. Tertullianus, in Lib. contra Praxeam, multis Scripturae testimoniis probat, Deum esse substantia vnum, personis trinum. Ita Epiphanius, in haeres. 60 probat ἐμυσιον esse in Scripturis, licet non quoad vocem, tamen quoad sensum: ἐςι de (nquit) χ σαρώς εγκεσταν ἐν γόμα, χι παρα θτοσολοις, χτις ωρορητις. Sic contra Sabellianos. Sic in Anchorato Ariani illud vocabulum eo nomine improbarunt, quod non esset in Scripturis. At Ambrosius, in Lib. de fide contra Arianos, cap. 4. & 5. multis Scripturae testimoniis probat. Quintum vero caput sic orditur: Cum hanc unitatem substantiae in Patre & Filio non solum Prophetica, sed & Evangelica authoritate cognoscas, quomodo dicis in Scripturis diuvinis δισεον, non inveniri? Tum ijs testimoniis, quibus in superiori capite vsus fuerat, plura addit. Augustinus, Lib. 3. cap. 24. contra Maximinum Arianum, non ex Patrum testimoniis, vel ex Conciliis, sed ex Scripturis ipsis de hoc dogmate disputari vult. Catholici vrgebant Concilium Nicenum, n quo illud vocabulum probatum sancitumque fuit: Ariani Ariminense, in quo duplo plures erant Episcopi, quorum consensu hoc voc abulum repudiatum est. At Augustinus eo in loco in hunc modum scribit: Nec ego Nicenum, nec tu debes Ariminense tanquam praeiudicaturus proferre Concilium: Nec egohuius authoritate, nec tu illius detineris: Scripturarum authoritatibus, non quorumque propriis, sed vtrisque communibus testibus, res cumre, causa eum causa, ratio cum ratione concertet. Ubi Augustinus hoc dogma non Patrum, sed Scripturarum testimoniis disceptari ac definiri vult, eoque a Conciliis ad Scripturas provoc at. Sic in altercatione cum Pascentio ait hoc verbum, etsi non invenitur scriptum, tamen a loanne & Paulocomprobari: quod Papistas apertissime refellit, qui Arianos magis traditione, quam Scripturis refutatos fuisse scribunt. Nam Augustinus palam& confidenter provocat ad Scripturas, & omnes Patres Scripturas adhibent.

8

Processum Spiritus sancti a Patre & Filio, Ecclesia sempertenuit verissime contra Graecos recentiores, qui affirmarunt Spirituma Patre tantum procedere. Erroriste in Concilio Lugdunensi damnatus est, tempore Innocentij quarti. Ad id Concilium vocatus est Thomas Aquinas, sed is obiit in itinere: cui successit Bonaventura, qui ex Scripturis processum: Spiritus tam a Filio, quam a Patre, doctissime probavit. Thomas etiam Aquinas hoc multis locis probat, vt in Quaestionibus Disput. quaest. 10. & in prima Secundae, quaest. 36. artic. 2. Et ante Thomam, Augustinus 99. tractat. in loan. affirmat procedere a Filio, & probat ex Scripturis,

9

Quod ad tertium exemplum attinet, de peccato originali, ex Scripturis satis diserte ostendi potest, etsi vocabulum ipsum revera nusquam occurrat: vt Roman. cap. 5. vers. 12. Sicuti per hominem vnum peccatum in mundum introijt, ac per peccatum mors, &c. & Psal. 51. vers. 7. In iniquitate formatus sum, & in peccato concepit me mater mea. Hac quidem in re Bellarminus favet Pelagianis, dum peccatum originale difficulter asserit ex Scripturis probari posse. At Augustinus, in libris contra Pelagianos, abunde hanc rem ex Scripturis confirmat. Quod attinet ad quartum exemplum, de descensu Christi ad inferos, fateor certerem difficilem aggredi, quisquis ex Scripturis hoc dogma confirmare conabitur, eo modo quo Papistae tenent. Andradius, in 2. Lib. de Defens. Trident Concil. dicit non posse omnino ex Scripturis colligi. Bellarminus dicit posse, sed difficulter. Si vero vel difficulter tantum ex Scripturis deduci potest, tum aliquid hac de re Evangelistae & Apostoliscripserunt. Sed Andradius ingenue fatetur, nusquam posse hanc rem ex Scripturis confirmari, & ex eo probat aliquid esse necessarium, quod non sit in Senpturis traditum. Certum tamen est, aliquos Papistas abusos esse nona nullis Scripturae locis ad hoc confirmandum, vt Psal. 16. 10, & Acta quo capite Petrus recitat nonnulla ex illo Psalmo; & 1. Pet. 3. A.Quo etiam spiritibus, qui sunt in carcere, profectus praedicavit, &c. Athudtadius aperte negat, posse ex Scripturis colligi: & quod attinet adlocum Petri, cum longe aliter interpretatur. At in Symbolo (inquit) Andradius) hoc positum est apertissime. Respondeo: At Ruffinus tamen in Symbolis Romanis non esse positum affirmat suo tempore, & in Symbolis etiam Orientalium Ecclesiarum desiderati hunc articulum suo tempore assetit, & ait nihil aliud tradi his verbis, quam quod superioribus illis verbis, quae proxime in Symbolo praecesserunt, significatum fuit, in quibus credimus Christum sepultum fuisse: eandem plane esse huius & illius articuli vim. Atque hoc certe non est a ratione alienum: vt nihil interim hac de re certi statuisse videar. Nicenum Symbolum non habet hunc articulum, Athanasianum vero habet, sed hoc pro nobis potius facit, quam contra nos. Nam Athanasius meminit descensus ad inferos, non sepultutae: in Niceno vero Symbolo e contra sepulturae mentio fit, non autem descensus ad inferos, quod indicat, vt videtur, eundem esse articulum. Praeterea, infinitae pene opiniones sunt, de causis descensus. Catechismus Romanus duas causas tradit: Prima causa est, vt Christus Patres liberaret. Secunda, Vt vim & potestatem suam apud inferos declararet. Clemens Alexandr. L. 62. Strom. affirmat Christum & Apostolos descendisse, vt Evangelium praedicarent mentibus damnatis, & spem salutis afferrent Philosophis, & alijs qui crederent. Aquinas in Summa part. 3. q. 52. art. 1. causas tres commemorat, quare Christus ad inferos descenderit: Prima est, Quia sicut conveniens fuit eum mori, vt nos liberaret a morte; ita conveniens fuit eum descendere ad inferos, vt nos a descensu ad inferos liberaret: quasi vero qui nos a morte aeterna liberavit, minime perfecerit, ut in nullo huius Descensus periculo relinqueremur. Secunda, Quia conveniens erat, vi victo Diabolo, vinctos eius criperet, qui detinebantur in inferno. Tertia, Ot sicut potestatem suam ostenderat in terra vivendo & moriendo, ita etiam potestatem suam ostenderet in inferno, ipsum visitando & illuminando. In expositione Symboli addit quartam rationem, vt perfecte de Diabolo triumpharet. Has egregias causas Augustinus ignoravit, quando in Epist. 99. scribit, se nondum invenisse, quid descensus Christi ad inferos antiquis iustis contulerit. Sic enim habet, Illis iustis, qui in sinu erant eAbrahae, cum Christus in inferna descenderet, nondum quid contulisset inveni, a quibus eum secundum beatificam praesentiam suae diuvinitatis nunquam video recessisse. Praeterea, de tempore morae, quam fecit Christus apud inferos, nihil certi statuitur. Romanus Catechismus affirmat, eum tamdiu apud inferos fuisse, quamdiucorpus eius mansit in sepulchro: SicThomas in Summa, p. 3. q. 52. art. 4. Simul anima eius educta est de inferno, & corpus de sepulchro. Quod si verumsit, quomodo praestitit promisJsumlatroni, cui dixit, Hodie mecum eris in Paradiso? nisi forte Paradisum. aliquem statuant apud inferos. In terris quidem Papisiae Paradisum constituunt. At vero, vepatet 2. Cor. 12. 2. 3. 4. Paradisus ille, quem nos beatarum mentium sedem iudicamus, neque in infernis, neque in terris, sed in summis coelis est. Praeterea, cum latro petiit a Christo, Vt ipsius memore esset in regno suo, procul dubio hoc infernum regnum minime cogitavit. Non ergo necesse est, vt hoc modo Christum ad inferos descendisse credamus, neque potest quidem descensus Christi ad inferos vel facile, vel difficulter, hac sententia ex Scripturis confirmari.

10

Octavo loco sic objicit lesuita: Credendum est omnia Sacramenta, quod attinet ad essentiam, a Christo instituta esse: At nihil tale in Scripturis reperitur, praeterquam de duobus, aut tribus ad summum. Hoc argumentum praetermissum est m editione Sartoriana. Respondeo: Nos duo tantum Sacramenta agnoscimus, quae a Christo, tum quoad materiam, ] tum quoad formam, instituta esse dicimus Horum enim tota atque integra essentia in Scripturis proponitur. Quod ad reliqua illa SacramentaPapistica attinet, mitum non est illorum essentiam non esse in Scripturis declaratam, quia quaedam eorum non habent materiam, quaedam formam non habent, quaedam neutrum habent.

11

Nono loco sic objicit: Necessario credendum est Mariam perpetuo. virginem fuisse: At hoc ex Scripturis non constat: Ergo quaedam necessaria aliunde, quamex Scripturis cognoscuntur. Cocleus addit etiam, quod θετοκος dicitur, id est Deipara, non haberi in Scripturis; in quo tamen egregie calumniatur. Nam Patres virginem esse θεόοτοκον, ex Scripturis contra Nestorianos probarunt, nempe ex Matth. 1. 23. & ex Luc. 1. 35. multisque alijs. Respondeo: Quod ad perpetuam Mariae virginitatem attinet, meum non est, hoc disputare; tantum affirmo Patres, qui cum Helvidio rem habebant, non modo Traditiones, nescio quas, attulisse, quas nemo tanti faceret, sed vsos etiam esse Scripturae testimoniis. Sic ProclusCyzicenus locum profert ex Ezcchiele de porta clausa. Sic AmbrosSermon. 4. & 57. Sic idem etiam Ambros. Epist. 82. & Epist. 79. ea loanne, ubi Christus loanni matrem suam commendavit; quod non fecisset, si familiam, liberosque habuisset. Sed hoc argumentum Epiphanius persequitur copiosius contra Antidicomarianitas. Hieronymus contra Helvidium multis Scripturis pugnat. Similiter etiam & alij Paves Ergo non haec est sententia plane ἀαγραρος, si Patres illi recte statuemnt Scriptura quidem diserte affirmat illam fuisse virginem: nusquamvero ait. non fuisse virginem, aut alios liberos peperisse. Quod vero Iesuitaait hoc. credendum esse, beatam Mariam fuisse ἀειπαρθενον, dico Basilium aliter sensisse. Nam ille in Homil. de Nativitate Christi, ait non esse curiose nobis hac de re litigandum, sed satis esse, si cognoscamus eam nullos ante Christum liberos habuisse.

12

Decimo loco Bellarminus huiusmodi objectione utitur: Credendum est in novo Testamento, inquit) Pascha esse die Dominico celebrandum, quia haeretici habiti sunt ab antiqua Ecclesia Quartadecimani. At hoc ex Scripturis nequaquam constat. Respondeo: Magnam quidem hac de reolim fuisse contentionem, sed sine causa; vtmirum sit de re tantilla, & pene nullius momenti, tantas & tam graves fuisse dissensiones. Victor Papaminabatur se omnes Orientales Ecclesias excommunicaturum, quod alios die Pascha ccelebrarent, quamdie Dominica. Sed Victorem Irenaeus hoc nomine multique alij sanctissimi Eniscopi reprehenderant, vt ex Eusebios constat, Lib. 5. cap. 25. Onentales Ecclesiae dixerunt se sequi loannem & Philippum, Occidentales vero Paulum & Petrum. Soxomenus, L. 7. historiae suae, c. 19. ita definitam fuisse controversiam testatur a Policarpo. & Victore, vt quisque suam consuetudinemsuumque arbitrium sequeretur. Nam esse ἐυνθες ἔθονενεκεν αξηλον χυειζες. Ex cuius verbis intelligimus liberam fuisse hanc consuetudinem, non necessariam, vt Bellarminus affirmat. Forsan illi Apostoli in initio, vt multorum infirmitati consulerent, dies quosdam observarunt, quod postea ex hominum errore abiit in legem. Si Ioannes cum Iudaeis Pascha caelebrarit, vt Paulus circumcisionem aliquando servavit, num inde sequitur, aut cum ludaeis celebrandum esse Pascha, aut esse perpetuam aliquam Paschatis observationem? Respondeo ergo primo, causam fuisse nullam, cur hac de re tam graviter contenderent tamque acriter litigarent doctissimi Patres. Nulla quidem necessitas est, sive die Dominico, sive alio, sive nullo celebretur. Sic enim Socrat. L. 5. c. 22. ait Apostolos de diebus festis nihil statuisse. ακποσ μι ουσ γιγονε τοις γοσολοις α ωρι ημαρον εροτασικῶν νομοθεισιν: in quo multus est, eosque Patres scribit de hac re frustra contendisse. Nam Pascha fuisse Typum & Caeremoniam, typica vero evanuisse. Secundo, Affirmo antiquissimam hanc quidem consuetudinem fuisse, sed tamenliberam. Sic enim conclusum est inter Victorem & Episcopos Orientales. Tertio, Dico Quartadecimanos, hoc est eos, qui Iudaeos imitati decimo quarto die primi mensis Pascha cclebrare consueverunt, ex Scripturis fuisse oppugnatos, quiascilicet Christus die Dominica resurmexit, & diversum esse debet Christianorum & Iudaeorum Pascha¬

13

Ondecimo locoobjicit Bellarminus, parvulorum baptismum a Lutheranis & Calvinistis non posse probari ex Scripturis; at a Catholicis posse. Sed quare nona Lutheranis & Caivinistis: quia Lutherani dicunt fide opus esse, Baptismum sinefide actuali propria nihil valere, qua praeditos esse infantes Scripurae non docent. Respondeo: primo, Quod ait Catholicos posse ex Scripturis parvulorum Baptiimum probare, in eo secum ipse pugnat. Prius enim dixit, parvulorum Bapusmum Traditionem non scriptam esse, Bellaminus in Editione publica aliter hic loquitur, quam in dictatis manuscriptis. Nam in libro typis Sartorianis excuso sic habet: Id autem ex solis Scripturis, nec Catholici probant, nec Lutherani probare possunt: at in exemplam manuscriptosic: Id autem etsi possint Catholici ex Scripturis probare, tamen Lutherani non possunt. Ita Baptismum parvulorum posse ex Scripturis probari concedit, etsi non solis. Secundo, Lutherani de fide infantum viderint. Nec tamen dicunt (opinor) non valere Baptismum, sinon credant infantes actualiter, sed fieri posse vt credantintantes, quanquamid nobis non appareat. Sed ipsi hac de re pro se Lutherani respondeant. Nobis sufficit, quod ipse Bellarminus ex Scripturis posse parvulorum Baptismum probariconcedit.

14

Duodecimo locoobjicit Bellarminus aliquid de Purgatorio. Lutherus (inquit) credidit Purgatorium esse, vt constat ex eius assertionibus, articul. 17. At ipse affirmat, ex Scripturis probari non posse: ergo aliquid tenendum est, quod non habetur in Scripturis. Respondeo: Fateor huiusmodi esse verba Lutheri, se nempe credidisse Purgatorium esse. Sed quo- modo credidit? Credo (inquit) non vtrem certam, sed ut temprobabilem. Praeterea, ait eodem loco, se ita credere Purgatorium esse, ac Thomam Aquinatem esse sanctum, quod eum non valde credidisse existimo. Dein, librum illum in initio scripsit, quando caepit primo contra Papistas aliquid scribere: postea vero sententiam mutavit, atque aliter de Purgatorio statuit.

15

Decimo tertio atque postremo loco objicit Bellarminus, & in eo videtur sibi acutus esse, dum nos nostris quasi laqueis constringit: Nos dicimus nihil necessario credendum esse, quod non in Scripturis habeatur. Ille hoc in nos retorquet, & quaerit ubi hoc ipsum scriptum sit. Respondeo primo, non dicimus nullum esse Dei verbumnon scriptum, sed satemur Christum & Apostolos multa loquutos esse, quae non in Scripturis haIbentur. Nostra vero sententia haec est, non singula generum, sed tamen genera singulorum scripta esse, omnia scilicet capita coctrinae. Quaecunque sine jactura fidei & salutis ignorari nequeunt, ea dicimus pleneac cumulate in Scripturis inveniri atque explicari. Secundo, Hoc enamverbum scriptum est, nempe omnia necessaria dogmata posse ex Scripturis hauriri, quemadmodum nos postea docebimus. Tertio, Quodatillud verbum de quo Moses meminit, Deut. 4. 2. (ybi ait, Non addetis ad verbam hoc quod vobis loquor, nec auferetis ex eo) non esse scriptum, aperte refelli potest, ex vers. 8. & 9. vbi Moses ait hoc verbum esse totam legem, 3e & iubet parentes docere filios: at omnes parentes non potuerunt legem non scriptam cognoscere, quam illi mysticam fuisse, & a plebe occultatam opinantur. Praeterea, hanc legem dividit in Caeremo nialem, ludicialem, ac Moralem: ergo loquitur de scripta lege, vtpost luculentius ostendemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9