Titulus 10
TITULUS X.
CAP. I.
Quaestores non citant aliquos, licet eos monere possint, et in concedendis indulgentiis non excedant archiepiscopi statutum concilii generalis.
Romana ecclesia (Et infra:) Quaestoribus autem fabricae Remensis ecclesiae Remensis archiepiscopus sive eius officiales citandi suffraganeorum ipsius ecclesiae subditos, quos iidem quaestores sibi resistere aut nolle parere dixerint, ut super hoc compareant coram ipsis, nequaquam tribuant potestatem. Super benigna vero ipsorum receptione ac subventione ipsi fabricae facienda possunt eosdem suf- fraganeos et alios Christi fideles Remensis provinciae cari¬ tative monere. In concedendis quoque indulgentiis non excedat Remensis archiepiscopus statutum concilii gene¬ ralis.
CAP. II.
Concessio generalis confessoris non tangit episcopo specialiter reservata, nec obtentu consuetudinis potest quis sibi eligere confessorem. H. d. Zenz.
Si episcopus suo subdito concesserit, ut sibi possit idoneum eligere confessorem: ille, quem is eligerit, in casi¬ bus, qui eidem episcopo specialiter reservantur, nullam habet penitus potestatem, quum in generali concessione illa non veniant, quae non esset quis verisimiliter in specie con¬ cessurus. Nulla quoque potest consuetudine introduci, quod aliquis praeter sui superioris licentiam confessorem sibi eligere valeat, qui eum possit solvere vel ligare.