Text List

Titulus 8

TITULUS VIII.

DE SUPPLENDA NEGLIGENTIA PRAELATORUM.

CAP. I.

Iurisdictio suffraganei excommunicati ad metropolitanum non devolvitur, Ioann. Andr.

Innocentius lV.

Romana ecclesia (Et infra:) Edictum vero per Remen- sem provinciam publicatum, ut a subditis episcoporum ipsius provinciae pro audiendis et terminandis eorum causis libere ad Remensem curiam accedatur, penitus revocamus, quia, etiamsi tenerentur iidem episcopi pro suis culpis vinculo excommunicationis adstricti, non tamen ex culpis ipsis, quum id non inveniatur a iure concessum, ad Remensem archiepiscopum iurisdictio devolveretur eorum. Sed alia forte pro illis poena ipsis canonica posset infligi.

CAP. II.

Si ille, qui praeest, est negligens et remissus, debet superior illi dare idoneum coadiutorem. H. d. Ioann. Andr.

Idem Baronibus et Comitibus* regni Portugalliae.

Grandi non immerito (Et infra:) Mandamus, quatenus

dilectum filium nobilem virum, comitem Boloniensem, praefati regis Portugalliae fratrem, de devotione, probi¬ tate ac circumspectione multipliciter commendatum, qui eidem regi, si absque legitimo decederet filio, iure regni succederet, quique examinatae dilectionis affectu, quo vos et praedictum regnum prosequitur, magnanimitate ac potentia sibi plurimum suffragantibus, regnum ipsum ma¬ turius reformaturus firma credulitate speratur, praesertim quum ad curam et administrationem generalem et liberam regni eiusdem, tam* pros saepe dicti regis quam ipsius regni utilitate, si provide attendatur, ac ad defensionem ecclesiarum, monasteriorum aliorumque piorum locorum regni praefati, et personarum ecclesiasticarum tam religio¬ sarum quam saecularium, nec non viduarum, orphanorum et ceterorum ibidem degentium, ac deperditorum inibi re¬ cuperationem salubriter, ut in Domino confidimus, sit assumptus: quum ad vos accesserit, (fidelitate, homagio, iuramento seu pacto, si aliquibus forte praefato regi vel cuicunque alii personae tenemini, aut etiam ipsius regis prohibitione, dummodo personam eius et vitam, ac legitimi sui filii, si aliquem ipsum habere contigerit, fideliter con¬ servetis debitum eis exhibentes honorem, nequaquam obstantibus,) in civitatibus, castris, villis et munitionibus regni praedicti cum omnibus suis recipere, ac eius disposi¬ tioni, ordinationi et mandatis universaliter singuli et sin¬ gulariter universi per omnia et in omnibus intendere absque difficultate qualibet procuretis, impendentes sibi contra quoslibet repugnantes ac etiam violentos consilium, auxilium et favorem, de reditibus, proventibus omnibusque praefati regni iuribus sine diminutione aliqua plenarie respondendo, ut de illis dicto regi, secundum quod suam decet excellen¬ tiam, sibi ac suis et praefati regni necessitatibus pro tempore ac negotiorum emergentium qualitate valeat pro¬ videre. Alioquin venerabilibus fratribus nostris Bracharensi archiepiscopo et episcopo Colimbriensi damus nostris literis in praeceptis, ut vos ad id monitione praemissap per cen¬ suram ecclesiasticam appellatione remota compellant. Per hoc autem non intendimus memorato regi vel ipsius legitimo filio, si quem habuerit, praedictum regnum adimere; sed potius sibi et eidem regno destructioni exposito, ac vobis ipsis in vita ipsius* regis per sollicitudinem et providen¬ tiam comitis consulere supra dicti.

Cap. III.

Episcopo a paganis vel a schismaticis capto, non archiepiscopus, sed capitulum administrat, nisi Papa, quam cito hoc fieri poterit, super hoc per capitulum consulendus, aliter ordinaret. Ioann. Andr.

Bonifacius VIII.

Si episcopus a paganis aut schismaticis capiatur, non archiepiscopus, sed capitulum, ac si sedes per mortem vacaret illius, in spiritualibus et temporalibus ministrare debebit, donec eum libertati restitui, vel per sedem apostoli¬ cam, (cuius interest ecclesiarum providere necessitatibus,) super hoc per ipsum capitulum quam cito commode poterit consulendam, aliud contigerit ordinari.

CAP. iv.

Ecclesia cathedrali vacante solus Papa visitatorem deputat, nisi archi¬ episcopus propter negligentiam vel dolosam capituli administrationem cum causae cognitione deputaret. Hoc dicit Dominicus. — §. 1. Visitator ecclesiae vacantis, ab inferiore a Papa deputatus, temporalia et spiritualia administrat, excepta beneficiorum collatione ad episcopum pertinente.

H. d. Dominicus.

Idem.

Ecclesiae cathedrali vacanti visitator ab alio quam a Romano Pontifice deputari non potest, nisi forte capitulum in spiritualibus et temporalibus negligenter aut perperam administret. Tunc enim archiepiscopus ob negligentiam vel malitiam capituli, eo vocato, causaeque super hoc cogni¬ tione praemissa, visitatorem seu administratorem eidem ecclesiae licite poterit deputare. §. i. Huiusmodi quoque visitator, quanquam spiritualium et temporalium administra¬ tionem legitimam censeatur habere, beneficia tamen, quae ad collationem pertinent episcopi, conferre non potest, si ab alio quam a Romano Pontifice fuerit deputatus.

PrevBack to TopNext