Text List

Titulus 9

TITULUS IX

DE TEMPORIBUS ORDINATIONUM ET QUALITATE ORDINANDORUM*.

CAP. i.

Episcopus Italiae ultramontanum non ordinet, nisi de speciali licentia Papae, vel per patentes literas episcopi sui, continentes iustam causam, quare nolit vel non possit illum ordinare. Si secus factum fuerit, ordinans punietur poena condigna, et ordinatus manebit suspensus ita, quod etiam a poenitentiariis Papae sine ipsius speciali licentia absolvi non poterit.

Ioann. Andr.

Clemens IV.

Saepe contingit, quod nonnulli clerici, vinculo excom¬ municationis adstricti, aut apostatae, seu irregulares, vel alias ordinum sacrorum susceptione indigni, suam patriam, in qua de his habetur notitia, fugientes, se in remotis parti¬ bus faciunt ad huiusmodi ordines promoveri. Nos igitur, volentes animarum ipsorum periculis obviare, statuimus, ut nullus episcoporum Italiae de cetero aliquem ultramontanum clericum ordinare praesumat, nisi a nobis specialem licen¬ tiam habeat, vel ab episcopo, de cuius dioecesi traxit originem ordinandus, vel in cuius dioecesi beneficiatus exsistit, per eius patentes literas, causam rationabilem con¬ tinentes, quare ipsum nolit aut nequeat ordinare. Eos vero, quos contra praemissa contigerit ordinari, manere volumus absque spe dispensationis super hoc a sede apostolica obtinendae suspensos, ac ordinantes poenitentia condigna puniri, omnibus nostris poenitentiariis inhibentes districte, ne absque licentia nostra speciali cum taliter ordinatis dis¬ pensent, vel suas eis tradant literas, per quas cum ipsis debeat dispensari.

cap. n.

Qui scienter ordinaverint clericum alienum, per annum a collectione ordi¬ num sunt suspensi, et, postquam suspensio fuerit manifesta, poterunt subditi

sine ipsorum licentia a vicinis episcopis ordinari. Ioann. Andr.

Gregorius X. in generali concilio Lugdunensi.

Eos, qui clericos parochiae alienae absque superioris ordinandorum licentia scienter, seu affectata ignorantia vel quocunque alio figmento quaesito praesumpserint ordinare, per annum a collatione ordinum decernimus esse suspensos, his, quae iura statuunt contra taliter ordinatos, in suo robore duraturis. Clericis quoque parochiae taliter suspensorum, postquam eorum suspensio fuerit manifesta, absque ipsorum etiam licentia interim recipiendi ordines ab aliis vicinis episcopis, alias tamen canonice, liberam concedimus facul¬ tatem.

cap. m.

Episcopus originis, domicilii, vel ecclesiastici beneficii commendatitias ad ordines dare potest, inferiores praelati non, nisi ex privilegio; nec officiales episcoporum; sed ii, qui habent administrationem spiritualium, illas bene concedunt. — §. 1. Possunt episcopi ordinare priores prioratuum non exemptorum, et ipsorum socios, quamdiu morantur in illis, licet inde non fuerint oriundi. Ioann. Andr.

Bonifacius VIII.

Quum nullus clericum parochiae alienae praeter su¬ perioris ipsius licentiam debeat ordinare: superior intelligi¬ tur in hoc casu episcopus, de cuius dioecesi est is, qui ad ordines promoveri desiderat, oriundus, seu in cuius dioecesi beneficium obtinet ecclesiasticum, seu habet, (licet alibi natus fuerit,) domicilium in eadem. Inferiores quoque prae¬ lati, religiosi vel alii, nisi eis, quod suos clericos aut subditos possint a quo voluerint episcopo facere ordinari, a sede apostolica specialiter sit indultum, vel officialis episcopi, quum ad hoc se ipsius officium non extendat, huiusmodi nequeunt licentiam impartiri. Episcopo autem in remotis agente, ipsius in spiritualibus vicarius generalis, vel, sede vacante, capitulum, seu is, ad cjuem tunc temporis admini¬ stratio spiritualium noscitur pertinere, dare possunt licentiam ordinandi. §. i. Religiosi vero, a suis superioribus in non exemptis prioratibus deputati, priores et eorum socii possunt a locorum dioecesanis, quamdiu morantur in ipsis priorati¬ bus, ordinari licite, licet non sint de eorum dioecesibus oriundi.

CAP. iy.

Episcopus seu alius inferior primam tonsuram infanti non confert, nisi religionem intret, nec homini illiterato, nec homini alterius dioecesis absque sui praelati licentia; nec etiam coniugato, nisi religionem intret, aut ad sacros ordines promoveatur legitime; alias contra faciens punitur, ut hic. H. d. Zenz.

Idem.

Nullus episcopus vel quivis alius infanti, nisi forte re¬ ligionem intraret, seu illiterato, sed nec absque sui superioris licentia homini dioecesis alienae, clericalem praesumat cbn- ferre tonsuram, nec etiam coniugato, nisi volenti religionem intrare aut ad sacros ordines promoveri, prout est sacris canonibus diffinitum. Qui vero contra fecerit, ut in eo *, in quo peccaverit, puniatur, per unum annum a collatione clericalis tonsurae duntaxat noverit se suspensum.

PrevBack to TopNext