Quaestio 5
Quaestio 5
⁋ Quod non. quia secundum philosophum generatio vnius est corruptio alterius. sed in fine augmentationis caritatis aliquid est de nouo genitum. ergo aliquid ibi corrumpitur. et non nisi charitas. ergo etc.
⁋ Preterea sicut est in motu locali ita est in aliis motibus sed in motu locali mobile continue est in alio et alio vbi. ergo et in augmentatione. igitur charitas ibi praecedens corrumpitur.
⁋ Ad oppositum. charitas non corrumpitur nisi per peccatu mortale sed in augmentatione charitatis non interueni peccatu mortale. ergo etc.
⁋ Ad questionem dicitur: quod in augmentatione charitatis charitas praecedens corrumpitur et alia noua succedit sibi. et ita dicitur ess vniversaliter in augmentatione cuiuscumque forme accidentalis.
⁋ Pro ista opinione arguitur sic. termini motus sunt incompossibiles. sed istius augmentationis charitas praecedens est terminus a quo. et terminus ad quem est charitas sequens. ergo iste charitates sunt incompossibiles.
⁋ Si dicatur quod terminus a quo per se non est charitas praecedens. sed non esse charitatis sequentis est per se terminus a quo. et certum est quod non est subiectum nec terminus ad quem ergo est per se terminus a quo.
⁋ Contra. alteratio est motus inter terminos positiuos. quia est a subiecto in subiectum. ergo nulla priuatio est per se terminus suus.
⁋ Preterea prior charitas per se pertinet ad motum augmentionis et non per accidens. ergo vel est per se subiectum augmentationis vel per se terminus ad quem vel per se terminus a quo. et certum est quod non est subiectum. nec terminus ad quem. ergo est per se terminus a quo.
⁋ Preterea impossibile est contraria esse simul. sed charitas maior et minor contrariatur. quia secundum philosophum. v. phi. minus album et magis album sibi contrariantur. ergo non possunt esse simul.
⁋ Confirmatur qui omnis: forma nata est denominare suum subiectum. ergo si minor charitas et maior simul sunt iste due charitates denominabunt idem subiectum. et per consequens subiectum dicetur minus charum propter minorem charitatem. et magis charum propter maiorem charitatem
⁋ Pre terea pro ista opiniono potest argui sic. sicut se habet augmentum in augmentatione quantitatis mobilis. ita se habet augmentum in augmentione qualitatis for me: sed in tali augmentatione quantitas praecedens corrumpitur. ergo etc. minorem probo. quia volo quod aer rarefiat. itunc quaero. aut quantitas praecedens mane aut corrumpitur. si corrupitur. habetur propositum. si manet. aut ergo manet secundum se totam praecise in eodem subiecto quo prius aut in alio. si detur primum. quaero in quo recipitur quantitas adueniens aut in isto subiecto autin parte sui. aut in aliquo alio. aut in nullo. Si in isto vel in parte eius sequitur quod due quantitates sunt simul in eodem subiecto quod est impossibile Si autem ista quantitas in nullo recipiatur. tunc esset seprata si detur secundum quod quantitas praecedens non manet secundum se totam praecise in eodem subiecto. ergo necessario migrat secundum se totam vel secundum aliquam parten sui a subiecto in subiectum.
⁋ Contra istam opinione argue primo sic. in indiuiduis eiusdem rationis non est ordo secundum perfectius et imperfectius nisi propter maiorem: pluralitatem partium eiusdem quantitatis in vno quam in alio. sed si forma praecedens corrumperetur non est maior pluralitas talium partium in forma sequente quam in forma praecedente. ergo forma sequens non esset perfectior forma priori. maior patet. quia quando aliqua sic se habent quod nihil intrinsecum vni est simillimum cuicumque in trinseco alteri illa plus differunt quam numero sen si istud quod nullam pluralitatem partium includit sit perfectius alio quod etiam non includit aliquam pluralitatem partium nihil intrinsecum vni est simillimum alteri. nec alicui intrinseco alteri. sicut nec ipsummet est sibi simillimum. ergo ista plus differunt quam numero. et per consequens non sunt eiusdem specieispanlissimi
⁋ Contra istam rationem est vna instantia de anima christies secundum vnum articulum est perfectior anima iude. sed de istam instantia patebit in tertio.
⁋ Secundo arguo sic. quia si charitas praecedens corrumperetur hoc esse propter repugnantiam vnius charitatis cum alia. sed hoc non obstat. quia nulla est repugnantia charitatis ad charitatem cum sint eiusdem rationis.
⁋ Idem patet de duabus animabus quod non repugnant formaliter et tamen repugnat eis facere vnam animam numero ita dice retur in proposito.
⁋ Ista responsio non sufficit. quia non repugnat duabus charitatibus facere vnum numero: sicut nec aliis qualitatibus: sicut non repugna duabus partibus albedinis facere vnam albedinem numero nec duobus caloribus facere vnum calorem numero
⁋ Si dicatur quod repugnat eis facere vni numero nisi distinguantur loco et subiecto. sicut es de diuersis partibus albedinis et caloris.
⁋ Contra. non repugnat eis esse in loco eodem. patet si duo alba sint in eodem loco nec repugnat eis facere vnum. ergo potuerunt facere vnum quantumcumque sint in eodem subiecto primo. hoc confirmatur. quia si illud quod non facit vnum cum alio potest esse simul cum eo multo magis illud quod facit vnum cum eo potest esse simul cum eo. et ita non est repugnantia quod due partes albedinis faciant vnam albedinem numero. et tamen quod sint simul in eodem subiecto.
⁋ Si dicatur quod quamtuis hoc possit fieri per diuinam. potentiam. non tamen potest naturaliter fieri.
⁋ hoc non sufficit. quia quando aliqua de se sunt compossibilia quorum vtrumque potest fieri alb agente creato et non apparet ratio nec experientia nec auc. sacre scripture illa non posse fieri simul per naturam. non est hoc negandum a natura maxime si ad contrariam positione sequantur multe difficultates et incouenientia. sed ita est in proposito. ergo etc.
⁋ Aliter arguit doctor subtilis et bene: quod act virtutis augmentat habitum virtutis. aut ergo habitus virtutis praecedens manet. et habetur propositum aut non manet. tunc ille actus non esset aliquo modo ab habitu. quia nec ab habintum precedente: cum non maneat quando est actus. nec ab habitu sequente. quia ille generatur ex actu
⁋ Preterea decimus actus augmentans habitum poterit esse imperfectior primo habitu et secundo. ergo non potest habere perfectiore effectum. et per consequens totus habitus sequens decimum actum non erit totaliter ab illo decimo actu. ergo oret quod aliquid praefuerat.
⁋ Tertio sic. calidum remittens frigidu prius remitit frigidum quam totaliter corrumpat frigidum. si in ista remissione generatur nouum indiuiduum frigidi. quaero a quo generante. si non fugiatur ad agens vniversale eque est fugait rationalis) non potest assignari aliquod particulare generans huiusmodi indiuidui. quia calidum remittens frigidum non potest per se aliquod indiuiduum frigidi goe nerare. ergo nec illud remissum si sit nouum indiuiduum.
⁋ Potest ista ratio confirmari etiam si fugiatur ad agens vniversale. quia agens vniversale agit secundum exigentiam agentis particularis. ergo cum hic sit agens particulare quod praecise natum est causare calorem: corpus celeste cum isto calore causabit calorem et nullo modo frigiditatem. Alias rationes istius subtilis doctoris non re puto ita efficaces: immo aliquas reputo non concludere.
⁋ Ideo ad istam questionem dico quod vniversali in augmentatione cuiuslibet forme accidentalis scilicet qualitatis. forma praecedens non corrumpitur sed manet. si enim corrumperetur forma praecedens multa sequirentur inconuenientia: et multe difficultates quae no sunt concedende. nisi appareat nimia necessitas. Sequitur enim primo: quod infinite forme quarum nulla est pars alterius fuissent actualiter pertransite qui non est dare certum numerum formarum corruptarum et de nouo generatarum. sicut nec certum nuerum instantium. Secundo sequeretur quod esset dare vltimum rei permanentis in esse. quia accipio vnam formam corruptam in suo motu: illa fuit certum est. et non in temn pore. ergo in aliquo instanti. et non nisi in vno. quia si fuisset in pluribus. aliquando fuisset cum alia forma eiusdem rationis. et haberetur intentum. ergo praecise in illo instam ti fuit et ita illud instans fuit vltimum et primum sui esse ex quo sequitur quod naturaliter potest fieri quod ali qua res permanens tantum duret per instans Ex quo sed tur vltra: quod deus potest facere infinita in actu simul. quod reputatur inconueniens apud opinantes ecundum primam opinionem consequentia patet. quia omnem re creatam ab agente creato potest deus conseruare durante actione creature. ergo posset deus omnem illam formam ab augmentante illam formam conseruare. non cessamte actione creature. sed ille sunt infinite per te. ergo pos set deus conseruare res infinitas in actu. et per consequens causare. Iste rationes non valet contlusi infinitate partium n continuo. quia ibi partes ille ino sunt secundum se totas distincte: sicut ponitur in proposito. Aliud inconueniens sequitur quod vnum contrariorum erit per se causa alterius. sic quando calor remittit frigus. ibi calor erit: per se causa frigoris sequentis.
⁋ Ad primam rationem pro peori opinio dico quod termini. motus per se sunt incompossi¬ biles sec charitas praecedens et sequens non sunt per se termini motus. sed esse et non esse forme
⁋ Ad probationem dico quod est a positiuo ad positiuum. non sicut a per se termino. sed sicut ab aliquo necessario requisi co sine quo non possit esse motus. quia motus secundum quod di stingnitur a mutatione. non potest esse sine pluribus positiuis praeter ipsum subiectum recipiens illa positiua.
⁋ Ad aliud dico: quod prior charitas per se pertinet ad augmentationem charitatis. non sicut pe se subiectum nec sicutper se terminus. sed sicut aliquid coexistens cum termino a quo et faciens per se vnum cum termino ad quem: et illa dinisio est sufficiens.
⁋ Ad aliud dico quod de virtute sermonis minus album et magis album non sunt contraria. nec etiam minor charitas et maior charitas sunt contraria sed philosophus vult quod ista nomina importent contraria. extendendo nomen contrarietatis. et ideo est impossibile quod ista duo simul de eodem verificentur. sicut impossibile est quod aliquid simul sit magis album et minus album. quia per hoc quod dico minus album excluditur maior albedo. Unde aliquid esse minus album duo dicit: scilicet habere minorem albedinem et non maiorem.
⁋ Per hoc partbet ad confirmationem: quod minor albedo nata est denominare suum contrarium quando maior est nata denominare. sed non sic dicendo hoc est minus album. sed sic dicendo: hoc est tali alpedine album. et illud est verum.
⁋ Ad aliud argumentum de augmentatione quantitatis mobilis. si tenetur quod quantitas non dicit aliam rem absolutam realem a substantia et qualitate. posset leuiter dici quod tunc non est ibi augmentatio per generationem noue rei absolute sicut est in augmentatione qua litatis sed per maiorem coexistentiam eiusdem rei absolute cum maiori loco. si sit in loco et ita non est simile Sed tenendo quod quantitas sit alia res. sicut tenetur communiter. est difficilius respondere. sed de hoc patebit in quarto li.
⁋ Ad primum principale dico quod ista propositio. generatio vnius est corruptio alterius. non est vniversaliter vera nec in generatione substantiali nec accidentali. Non in generatio ne substantiali si in eodem composito sint plures forme substantiales. et vna prius introducatur quam alia. In generatione etiam accidentali non est viversalis vera. sicut patet quando aer illuminatur nihil expellitur. similiter quando intellectus intelligit et voluntas vult: non oportet aliquid corrumpi. Ideo dico quod propositio predicta est intelligenda in generatione substantiali quando aliquod indiuiduum secundum omnem formam suam substantialem generatur quia tunc naturaliter oportet formam aliquam aliam substantialem corrumpi. similiter in generatione accidentali est vera. quando vnum contrariorum inducitur per abiectionem alterius comtrarii. sed in augmentatione non est vera. quia tunc semper manet praecedens
⁋ Ad aliud dico: quod non est simile de motu locali et aliis motibus. quia in motu locali naturaliter non est acquisitio sine deperditione. sed in augmentatione est acquisitio sine omni deperditionem. tamen dico quod de potentia dei absoluta pos sit esse motus localis si nullus locus deparderetur. sed tantum locus acquereretur. et tunc nihil deparderetur sicut in augmentatione forme.
On this page