Quaestio 4
Quaestio 4
Questio. iiii. quae est secunda principalis. quaecudo principa lit quaero de augmentatione charitatis qo et primo quaero
⁋ Utrum charitas possit augeri. Quod non. quia motus est a contrario in contrarium sed philosophum v. phi. ergo si charitas augeretur oportet quod sit transitus a contrario in conrium. sed contraria non possunt esse simul. ergo charitas corrumpitur. consequens est falsum. ergo et antecedens.
⁋ Preterea si charitas augeretur. ergo charitas mouetur. consequens est falsum. ergo et anedent. consequentia patet. quia arguitur ab inferiori ad superius falsitas consequentis patet. quia si charitas moueretur aliquid in se reciperet. sed charitas nihil recipit. ergo non mouetur.
⁋ Preterea. illud quod augetur est subiectum augmentationis. sed charitas non est subiectum augmentationis. ergo non augetur.
⁋ Preterea augmentatio et alteratio sunt motus distincti. et motus distincti habent ter minos distinctos. et charitas est terminus alterationis grgo non est terminus augmentationis. et per consequens non augetur. Ad oppositum. omnis forma susceptibils magis et minus augetur. sed charitas suscipit magis et minus. ergo etc.
⁋ In ista. q. omnes concordant in conclusione concedendo quod charitas augetur: quamuis circa modum ponendi augmentationem sint diuerse opinione sicut in q. sequentibus patebit. ideo concordando cum aliis quam: tum ad communem difficultatem realem
⁋ Uidendum est quantum ad logicam. quae propositiones in ista materia sunt recipiende de virtute sermonis. et quae non. Et primo videndum est de ista. forma recipit magis et minus. Secundo de ista forma augmentatur. Tertio de ista. forma habet latitudinem. Quarto de ista. subiectum forme augetur.
⁋ Quantum ad primum di co quod aliquid magis et minus suscipere potest esse dupliciter vel secundum teceptionem realem. vel secundum quandam similitudinem. denominationem vel praedicationem. Primo modo forma non suscipit magis et minus. quia forma nihil recipit. sed magis in aliquo recipitur realiter. Secundo modo de virtute sermonis non est concedendum quod forma suscipit magis et minus. quia non conceditur quod vna charitas est magis charitas. et sic de aliis formis. sed conceditur: quod forma suscipit maius et minus. quia vna forma est maior forma et alia minor. et tunc ista propositio: forma suscipit maius et minus est concedenda: secundum quod est compulatiua. et non secundum quod est de compulato praedicato. Aliter posset concedi si posset esse actus signatus et subiectum posset supponere simpliciter. quia tunc equiualeret isti. de forma praedicatur maius et minus. et ista est vera si subiectum supponat simpliciter: cui respondebunt duo actus exercitati in quibus subiecta supponent personaliter pro forma: scilicet isti duo aliqua forma est maior. aliqua est minor. quae verificantur pro diuersis significatis.
⁋ Circa secundum posset dici probabili ter quod hec esset falsa de virtute sermonis. forma augmentatur. quia nulla forma augmentatur quia illud quod augmentatur est primo minus et postea maius. sed nulla forma est primo minor et postea maior. quia si sic. aut ergo forma praecedens aut forma sequens. non forma precedens. quia illa non fit maior. sed retinet eandem quantitatem quam prius: quamuis vnum totum compositum ex illa et alia sequente fit maius. Nec forma sequens est primo minor et postea maior. quia illa prius non erat. ergo non erat prius minor
⁋ Si dicatur quod quamuis nulla forma particularis sit prius maior et postea minor nec ecouerso. forma tamen in communi est primo minor et postea maior
⁋ Contra. impossibile est ali quod praedicatum reale competere alicui communi nisi conpetat alicui particulari. sed esse primo minus et post ea maius est praedicatum reale. hoc est importans ali quod praecise reale. ergo non potest competere forme communi nisi competat aliceui forme particulari. et sic posset di ci quod de virtute sermonis. hec est falsa. forma augmentatur. Ueruntamen quia manifestum est subiectum for me non augmentari. quia quando homo fit magis carus quiprimo fuit minus carus. manifestum et quod homo non augmentatur. ergo si forma non augmentatur sequitur quod nihil augmentatur Ideo potest dici quod cum virtus sermonis sit ex communi vsu loquentium et exinstitutione primo imponentium. et omnes per istam. forma augmentatur. volebant istam intelligere. quod aliqua forma in ali quo subiecto est minor: et postea in eodem aliqua forma est maior sine interruptione vel etiam si hoc sit possibile extra subiectum ista potest concedi sub isto intellectu. forma augmentatur. et sub isto intellectu intendo tractare questiones sequentes de augmentatione charitatis.
⁋ Circa tertium dico quod et hec est vera de virtute sermonis forma habet in se latitudinem. quia valet istam. forma habet in se plures partes realiter distinctas.
⁋ Circa quartum dico quod hoc est simpliciter falsa. subiectum forme augmetatur. quia nullum subiectum forme fit maius: quamuis habet maiorem formam quam prius
⁋ Ad primum concedo quod quando forma augmentatur est ibi motus accipiendo motum large. secundum quod se extendit ad motum proprie dictum et mutatione. Et quando dicitur quod motus est a cotrario in contrarium. hoc debet intelligi secundum quod contrarietas se extendit ad contrarietatem proprie dictam. et ad oppositionem inter priuationem et habitum. et sic est in proposito. quia est ibi transitus a carentia charitatis ad esse charitatis.
⁋ Ad secundum nego primam consequentiam. Ad probationem i dico quod augmentari secundum quod nunc loquimur non est per se inferius ad moueri. sed est quoddam dispratum.
⁋ Et si dicatur quod secundum philosophum. Augmentatio est vna species motus. ergo augmentari est inferius ad moueri.
⁋ Respondeo: quod non est intentio philosophi quod augmentatio maxime forme de qua lquimur sit per se species motus. sed quod necessario est cum motum. quia secundum eum impossibile est esse augmentationem nisi aliquid moueatur. tamen secundum rei veritatem non includit contradictionem augmentationem esse sine motu. si enim deus augmetaret aliquam formam separatam ab omni subiecto. ibi esset augmetatio et tamen non esset ibi motus quia nihil ibi mutaretur nec moueretur.
On this page