Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Questio. viii. Preterea quero de terminis augmenti charitatis. Utrum sit dare. summam cui repugnet augramentari:

⁋ Quod sic. quia secundum philosophum primo de anima. omnium natura constantium determinata est ratio magnitudinis et augmenti. ergo in omni augmentabili est dare statum vltra quem non poest augmentari.

⁋ Preterea. secundum commen. iii. phi. comen. lc. vbi est processus ad formam tamen contingit esse in actu quantum contingit esse in potentia. ergo contingit dare summam charitatem vltra quam non est alia potentia. quia ibi est processus ad formam. ergo etc.

⁋ Ad oppositum secundum philosophum i de anima si apponerentur combustibilia. ignis cresceret in infinitum. sed qua ratione ignis potest crescere in infinitum. charitas potest crescere in infinitum. ergo non est dare charitatem summam qua non possit fieri maior

⁋ Ad. q. dicitur a multis doctoribus: quod potest fieri charitas sumna qua non potest deus facere maiorem.

⁋ Ista conclusio probatur ab aliquibus prime sic. accepta aliqua gratia determinata. puta a. quero ascendendo. aut est status ad aliquam supre nam et haber propositum. aut non. sed procedi poterit in infinitum. et tunc sequitur quod quanto aliqua magis excedit a tanto est perfectior et per consequens aliqua quae in infinitum excedit est in infinitum perfectior. et ita erit in se intensiue infinita. et cum ipsa ab intellectu diuino videatur sicut vnum creabile potest vna creatione crea ri.

⁋ Ab ista ratione habent euidentiam due alie quarum vna accipitur a philosopho. iii. phi. c. de infinito. quod quantum contingit esse in potentia. tantum contingit esse in actu. et ita eundo ad formam non est procedere in infinitum. et ideo ne cesse fuit in forma quacunque perfecta ponere terminum qualitercunque possibilem.

⁋ Secundo arguitur sic. quantamcumque realitatem potest deus creare tantam potest creare subiectum includit praedicatum. ponatur ergo in esse quod tantam creet quantam potest creare. ergo non potest maio rem creare haber ergo propositum quod summa creabilis potest creari.

⁋ Ad eandem conclusionem arguunt alii sic primo secundum philosophum. iii de anima. omnium natura constantium etc

⁋ Secundo sic. quantacumque perfectio potest fieri succer siue in eadem charitate tanta potest fieri simul. sed non est possibile simul esse aliquam charitatem perfectionis infinite. ergo nec successiue. maior patet. quia si no aut hoc est ex parte recipientis. aut ex parte dei. aut ex parte charitatis. Non ex parte dei. quia deus simul totam virtutem suam habet. nec ex parte recipientis. quia tota charitas que necessaria est respectu dei ex parte dei potest esse simul in quacumque creatura spirituali. licet ea que est per cognitionem et meritum non simul sit que respectu deinon est necessaria licet quandoque sit congrua

⁋ Nec est ex parte ipsius charitatis. quia ei quod importat infinitatem graduum in sua natura non repugnat posse esse secundum talem infinitatem in actu. sed charitas si est augmentabilis: in infinitum¬. importat infinitatem graduum in sua natura. ergo ex nulla repugnat quin deus tantam simul possit facere quantamcunque potest eam facere successiuam.

⁋ Tertio sic. quia deus per ydeas rerum cognoscet res secundum esse illud quod absolute important. puta albedinem cognoscit per suam ydeam non secundum vnum gradum intensi et remissi. sed secundum totum quod potest natura albedinis importare. sed si charitas potest augeri in in finitum. natura eius secundum esse et absolute accepta importat infinitam perfectionem graduum. ergo deus per ydeam charitatis cognoscit quandam naturam creatam infinite perfectionis. quod est inconueniens.

⁋ Pre terea illud quod est proprium ei quod est perfectum per essentiam non conuenit ei quod est perfectum per participationem. sed esse infinitum secundum formam et perfectionem est proprium ei quod est perfectum per essentiam scilicet deo. ergo habere infinitatem secundum perfectionem non conuenit charitati vel altericreature.

⁋ Quinto sequeretur quod esset dare maiorem charitatem charitate christi. quod est inconueniens.

⁋ Sexto. quia sicut qualibet creatura in esse substantiali est limitata. ita quod secundum illam speciem non potest esse maior. ita in quolibet esse est limitata ita quod non contigit in eadem specie transcendere.

⁋ Contra istam opinionem potest argui sic. quia non est negandus talis processus in infinitum nisi ad eum sequitur infinitas aliqua in creatura. nam secundum omnes opinantes secundum praedictam opinionem propter istam causam negant talem processum in infinitum. sed propter istam causam non oportet ne gare. ergo etc. Assumptum probatur. quia vltra omnem ignem datum potest deus facere ignem maiorem. et tamen non potest facere ignem infinitum. ergo eodem modo quamuis possit sem per facere maiorem charitatem in infinitum. non sequitur eum posse facere charitatem infinitam. Qui autem deus possit facere omni igni ignem maiorem videtur manifestum. quia quocumque dato potest deus facere vnum alium ignem. et potest ex illis duobus ignibus face re vnum

⁋ Quod si dicatur quod deus potest facere ignem infinitum. eadem ratione potest facere charitatem infinitam.

⁋ Preterea impossibile est deum facere tot indiuidua eiusdem rationis quin possit facere plura. et tamen non potest facere infinita indiuidua simul. ergo eadem ratio ne quamuis deus non posset facere tantam charitatem quin posset facere maiorem. non sequitur eam posse facere infinitam. Assumptum patet. quia quibuscumque indiuiduis in certo numero datis. adhuc potest deus vnum aliud indiuiduum eiusdem rationis cum illis facere: quod probo qui accipio certum numerum aliquorum indiuiduorum eiusdem rationis. tunc si sit contradictio deum facere aliquod aliud indiuiduum eiusdem rationis. aut hoc est. qui non est aliud indiuiduum factibile. aut quia deus non potest facere alia. aut quia prioribus indiuiduis repugnat aliquod aliud indiuiduum eiusdem rationis. et ideo non potest fieri simul cum illis. Primum non potest dari quia cuiuslibet speciei sunt infinita indiuidua possibilia fieri successiue. quia etiam secundum philophos cuiusli bet speciei de istis generabilibus et corruptibilibus sunt infinita indiuidua futura. ergo quocumque certo numero indiuiduorum dato adhuc est aliquod in diuiduum eiusdem rationis factibile. Nec secundum potest dari. quia cum sit causa prima. nihil est factibile quin possit fieri a deo. multa etiam sunt que a solo deo sunt factibilia. et tamen in infinitum possunt multiplica ri. Nec tertium impedit. quia quibuscumque datis non repugnat eis aliquod aliud. cum sit eiusdem rationis cum eis. et per consequens non est contradictio priora: indiuidua et illud aliud factibile esse simul. Similiter maior est repugnantia albedinis ad nigredinem quam vnius indiuidui ad quodcunque indiuiduum eiusdem rationis. sed posita albedine non repugnat quamcumque nigredinem esse in rerum natura. quamuis sibi repugnet nigredinem esse in eodem subiecto cum ea. ergo positis quibuscumque indiuiduis in certo numero non repugnat eis aliud indiuiduum eiusdem rationis esse in rerum natura illis non destructis. ergo inpossibile est dare aliquem certum numerum indi uiduorum alicuius speciei: quin posset deus facere plura indiuidua. ergo eodem modo impossibile est facere tam magnam charitatem quin deus possit facere maiore.

⁋ Si dicatur quod non est simile de multis quae distinctis factionibus sunt factibilia et de vno quod est vnica factione factibile.

⁋ hoc non sufficit. quia sicut ponis multa ex vna parte: ita pono multa ex alia parte et sicut dicis quod non possit accipi maximus numerus sed omni numero potest fieri maior et possunt fieri alia. ita dico quod non est dare maximam charitatem. sed quacumque charitate facta potest fieri vna alia maior. et quantacumque fiat semper erit finita sicut quotcumque fiant sem per sunt finita.

⁋ Preterea tanta est perfectio in duobus quando sunt separata et non vnita quanta esset si essent vnita. sicut tanta est perfectio in duabus aquis quando non sunt vnite sicut quando faciunt vnam. vel saltem tanta perfectio est in duobus quanta est in vno illorum et medietate alterius si facerent vnum. et hoc tantum valet ad propositum meum sicut primum. Sed deus non potest facere tot charitates quin posset facere plures. sicut non posset facere tot animas quin posset ad huc facere vnam aliam animam: non destruendo aliquam aliam animarum prius creatarum. sed faciendo semper plures charitates in infinitum vel non posse facere tot charitates quin possit facere plures non infert perfectionem infinitam posse fieri a deo simul ergo non posse facere charitatem tantam quin deus possit facere maiorem non infert deum posse facere infinitam charitatem.

⁋ Ideo dico quod propter infinitatem vitandam non oportet nega re talem processum in infinitum. sicut propter infinitatem vnitatum non oportet negare quod deus non possit facere tot indiuidua alicuius spei quin pos sit facere plura. Cuius ratio est. quia si ponatur talis processus in infinitum. semper illud quod ponetur in actu erit finitum. sicut posito quod deus non possit facere tot indiuidua quin possit face re plura. semper illa quae faceret essent finita. et ideo semper faciendo plura numquam faceret infinita sed finita.

⁋ Ideo circa istam. q. primo distinguam de augmentatione. Secundo ponam aliquas conclusiones.

⁋ Dico ergo quod augmentatio est duplex quedam est extensiua. quedam intensiua. Augmentatio extensiua est duplex. Una per additionem partis ad partem facientis per se vnum cum ista. et distincte ab ea loco et situ sicut quando aqua additur aqui. vel quando alicuius totius primo dealbatur vna pars postea alia vel quocunque alio modo. Alia est augmentatio extensiua per rarefactionem quando substantia aliqua vel qualitas rarefit. quia in tali augmentatione dico quod vel tota quantitas praecedens corrumpitur et fit noua. vel quantitas non est res alia absoluta informans substantiam sicut homines communiter ymaginantur. et ita non est ibi additio quantitatis ad quatitatem tamquam partis ad parten sicut est in aliis. Alia est augmentatio intensiua quae est per additionem partis ad parte facientis per se vnum cum ea et in distincta ab ea loco et situ. sicut quando album secundum se totum fit albius quam prius.

⁋ Circa secundum dico quod prima conclusio erit ista. quod augmentatio extensiua primo modo dicta procedit in infinitum. ita quod quaecumque forma augmentabili data: potest fieri maior a deo Cuius ratio dependet ex tribus propositionibus. quarum prima est ista quod deus potest creare in infinitum indiuidua eiusdem rationis. ita quod quocumque indiuiduo dato potest deus fatere aliud indiuiduum eiusdem rationis cum eo. Et hoc saltem verum est quando secundum omnes in eadem specie possunt esse plura indiuidua eiusdem rationis. hoc patet quia non est maior impotentia in deo ad continuandum in infinitum indiuidua eiusdem rationis successiue quam in natura sed si deus conseruaret corpora celestia in eodem sta tum in quo sunt in infinitum continuaretur generatio llorum generabilium et corruptibilium. ergo deus potest facere etc.

⁋ Secunda propositio est ista. quod quocumque indiuiduo posito potest deus facere aliud indiuiduum eiusdem rationis illo non destructo hoc patet. quia quando aliqua non habent formalem repugnantiam adinuice. ad positionem vnius in rerum natura non sequitur destructio alte ius sed indiuidua eiusdem rationis non habent formalem repugnantiam inter se. ergo ad positionem vnius non sequitur destructio alterius Similiter si aliquo indiuiduo po sito non possit fieri aliud indiuiduum eiusdem rationis nisi ipsum destrueretur hoc maxime esset verum de summo indiuiduo in illa specie si esset aliquod summum. sed si esset summum indiuiduum in aliqua specie adhuc compateretur secum aliud indiuiduum eiusdem rationis. quia aliter sequeretur quod posita charitate christi: cum illa sit summa secundum alios. non posset fieri alia charitas. quod est errationeum. immo stante charitate christi posset deus assu mere vnam aliam naturam. et dare sibi tantam charita tem quantam habet christus. ergo quocumque indiuiduo posito ad huc potest deus facere aliud indiuiduum eiusdem rationis non destructo primo.

⁋ Tertia propositio est ista. quod quaecumque sunt eiusdem rationis sunt equaliter vnibilia. sicut quicumque aquae sunt sibi equaliter vnibiles. hoc patet. quia quicquid potest competere alicui indiuiduo cosimile potest competere omni indiuiduo eiusdem rationis. sicut si homo potest esse albus qualibet homo per potentiam diuinam potest esse albus. ergo cum posse vniri competit aqui et igni. impos sibile est fieri aliquam aquam vel ignem quin per diuinam potentiam possit vniri alteri. Similiter vnibilitas conpetit alicui primo et non competit primo isti indiuiduo nec illi. ergo communi. et ita nulli indiuiduo repugnat⁋ Ex istis sequitur quod deus non potest facere aliquam talem formam quin posset facere maiorem quia quacumque data posset deus facere aliud indiuiduum eiusdemrationis cum illo. et illud vnire cum priore. et per consequens totum resultans erit maius. Unde non video quando quaecumque aqua facta finita posset deus facere vnam guttam aqu et pori vnire.

⁋ Secunda conclusio debet esse de augmentatione extensiua secundo modo dicta. sed illam reputo fore neutram. quia ad neutram parten potest haberi ratio sufficiens quin possit solui. Dico tamen tamquam probabile quod illa augmentatio non procedit in infinitum. sed quantitas alicua vel substantia potest fieri ita rara quod non posset fieri rarior. quia incoueniens videtur quod vna faba fieret ita magna quod circumscriptiue occuparet tantum locum quantus esset si essent mille mundi. sed si non esset dare statum raritatis ipsius posset deus tantum eam rarefacere quod tantum locum occuparet. ergo etc. Assumptum patet. quia si non sit dare statum. ergo adhuc potest fieri maior. et accipiendo illam quantitatem adhuc iterum potest fieri maior. et ita posset totiens addi quod deueniret ad quantitatem tot mundorum.

⁋ Si dicatur quod illa ratio non valet. quia posset fieri additio in infinitum. et tamen non deueniret ad quantitatem vnius pedis. sicut patet per additionem in infinitum partium eiusdem proportionis

⁋ Sed hoc non valet. quia quamuis non possit procedi tali modo in infinitum. tamen tantum posset addi quod excederet. quia posset addi medietas simul et iterum alia et sic excederet. ergo eodem modo posset ita rarefieri: quod oporteret ponere statum vel quod tandem deueniret ad tantam quantitatem immo maiorem incomparabiliter

⁋ Tertia conclusio erit ista. quod quaelibet forma augmentabilis intensiue quae potest esse separata a subiecto potest augeri in infinitum ita quod quaecumque forma tali data potest deus facere maiorem. quia aliud indiuiduum eiusdem rationis potest facere et illud vnire priori. et per consequens totum resultans erit intensius quam primum. et iterum deus potest creare aliud indiuiduum eiusdem rationis et illud priori vnire. et sic in infinitum.

⁋ Sed vtrum posset talem formam augmentare in eodem subiecto post est magis dubium. Et posset probabiliter teneri quod non. quia posset dici quod sicut illud subiectum determinat sibi aliquas qualitates: et aliquas non potest recipere. ita determinat sibi certam quantitatem vltra quam non potest recipere.

⁋ Et sic esset dicendum ad. q. quod si charitas non sit separabilis a subiecto quod potest fieri tanta quod deus non potest facere maiorem. Si autem sit separabilis sicut est albedo. non potest fieri tanta quin possit fieri maior. quia posset deus tantam charitatem creare et vnire priori. Posset etiam probabiliter teneri quod deus non pos set facere tantam charitatem in anima quin possit etiam facere in eadem maiorem. quia aliquando aliqua forme eius dem rationis possunt esse in eodem subiecto. non est contradictio quascumque formas eiusdem speciei esse in eodem subiecto. ergo quibuscumque datis non est contradictio illas esse in eodem subiecto primo. et ita quaecumque charitate data non est contradictio: quin deus faciendo nouam augmentaret priorem.

⁋ Ad argumenta pro prima opinione Siue deus possit facere maiorem charitatem in anima quaecumque data siue non. dico quod argumenta non concludunt. quia equaliter probant quod deus potest tot indiuidua alicuius speciei facere quod non posset face re plura eiusdem speciei et quod posset facere vnam aquan ita magnam quod non posset facere maiorem quae reputo inconuenientia.

⁋ Ideo ad primum argumentum dico tenendo opinione vltimam. quod vltra. a. potest proce di in infinitum. ita quod non sit status. Et quando dicitur quod quanto aliqua charitas excedit. a. tanto est perfectior concedo. sed non sequitur. ergo quae in infinitum excedit est in infinitum perfectior. quia implicatur quod aliqua charitas in infinitum excedat. a. quod est manifeste falsum. quia quaecumque accipiatur illa est finita. et tantum finite excedit. a. Unde sicut deus potest facere plura indiuidua. et plura in infinitum. et tamen semper faciet finita et numquam infinita. ita potest deus facere maiorem charitatem et maiorem et sic in infinitum. et tamen semper faciet finitam

⁋ Si dicatur qualibet charitate fin ta potest fieri maior secundum praedicta. sed nulla charitas finita est maior omni finita charitate. sed tantum infinita charitas est maior omni charitate finita. ergo potest fieri charitas infinita.

⁋ Respondeo concedendo praemissas. sed discursus nihil valet. Sicut non sequitur post omnem diem potest deus facere aliquem diem sed nullus dies distans finite potest fieri post omnem diem. sed tantum dies distans infinite. ergo potest facere ali quem diem distantem in infinitum post omnem diem. tamen in isto secundo discursu est vna propositio falsa. In primo quaelibet potest verificari saltem pro charitate creata vel increata. Uud vniversaliter in omnibus talibus est fallacia fi gure dictionis: eo quod commutatur vnus modus supponendi in alium. Nam in ista propositione. omni charitate finita potest fieri charitas maior. charitas a parte praedicati supponit confuse tantum propter signum distributiuum praecedens a parte subiecti. sed quando infertur in conclusione. ergo charitas infinita potest fieri maior omni charitate finita: supponit subiectum determinate et non confuse tantum.

⁋ Si proteruiatur. quando est fallacia figure dictionis ex commutatione vnius modi in alium: terminus debet habere illas diuersas suppositiones

⁋ hec proteruia non valet. quia sufficit quod idem terminus habeat tales diuersos modos supponendi vel sint diuersi quorum vnus denotetur ex modo arguendi esse inferior et alius superior. et ita est in proposito nam ex modo arguendi denotatur quod charitas infinita est inferior ad charitatem Dico ergo quod hec est vera. omni charitate finita potest fieri charitas maior. quia quaelibet singularis est vera. Sed hec est simpliciter falsa. aliqua charitas finita potest fieri maior omni charitate finita. Similiter hec est vera omni charitate finita potest fieri charitas finita maior. quia quaelibet singularis est vera Nam quaecunque charitate finita data: adhuc potest sibi addi alia charitas finita. et sic tota resultans erit maior. et tamen hec est simplicitur falsa. aliqua charitas finita potest fieri maior omni charitate finita. quia quaelibet singularis. est falsa. Nam quaecumque charitate demonstrata hec est falsa. hec charitas potest fieri maior omni charitate finita. E vniversaliter sicut non sequitur. post quemlibet diem potest fieri dies. ergo aliqua dies potest fi eri post omnem diem. Similiter non sequitur. post quanli bet diuisionem continui potest fieri diuisio. ergo aliqua di uisio potest fieri post omnem diuisionem. Similiter non se quitur. omnis homo est aliquod animal. ergo aliquod animal est omnis homo. ita non sequitur. omnis charitas potest fieri charitas finita maior. ergo aliqua charitas finita potest fieri maior omni charitate finita.

⁋ Si dicatur. deus videt quodlibet factibile. ergo si omni charitate data potest fieri maior in infinitum. videt hoc. et per consequens videt charitatem in infinitum maiorem. et per consequens videt charitatem infinitam.

⁋ Respondeo co cedendo quod deus videt quodlibet factibile et vide hoc est certitudinaliter cognoscit quod charitas potest fieri maior in infinitum. hoc est quod non est dare aliquam charitatem creatam quin ea possit fieri maior. sed ex hoc non sequitur quod videt aliquam in infinitum maiorem. quia nulla talis est factibilis: nec per consequens visibilis a deo. Unde istud argumentum multo evidentius probat quod deus possit facere infinita simul quam quod possit facere infinitam charitatem. Cuius ratio est. qui deus videt infinita factibilia eiusdem rationis qui infinita sunt ab eo factibilia. sed deus non videtur infinitam charitatem. quia nulla talis est. nec est aliqua quae sit in infinitum maior minima charitate creata

⁋ Ad rationem etiam dico quod philosophus negaret talem processum et poneret terminum in omni tali processu. que non causatur ex infinitate partium alicuius totius vni et ideo nec auc. sua nec commentatoris est in hac parte recipienda. Si dicatur quod auct. fundatur in ratione quae non est neganda. Unde aliqui dicunt philosophum fundari in ista ratione. videlicet quod in quibuscunque permanentibus sicut post aliquod infimum esse vnum factibile vnica factione ita etiam si esset factibile vnum infinitorum aliqua factione esset factibile vnica factione et ita posset fieri summum Ex hoc ergo quod charitas. vel gratia est quoddam permanens. etiam secundum quemcumque gradum sequitur quod si proceditur in infinitum quaelibet illorumgraduum est per se factibilis et ita quantumcumque contingit esse in potentia. tantam simul contingit esse in actu. quia possibilitas ad talem formam non est ad aliquid in fieri tantum sed ad aliquid in facto esse Et istum intellectum tangit con men. iiii. phi. quod omnes potentie quae sunt in maioratione quantitatis sunt vnius potentie determinate vel de monstrate. hoc est vna potentia est ad suprimum actum in quo continentur omnes actus ad quos sunt ille potentie multe. quarum vna reducitur in actum post alium. Sed in diuisione continui potentie multe non sunt pertes vnius potentie determinate vel demonstrate id est. non est ibi aliquis vnus actus in quo continentur omnes actus terminantes potentias ordinate reducibilis ad actum illum. et ideo non sunt partes vnius potentie determinate vel demonstrate. Unde videtur dicere: quod in quibuscumque actibus ordinatis qualibet actus secundum quecunque gradum est per se factibilis. ibi supimum in potentia potest simul esse in actu. quia vnica potentia potest reduci in actum

⁋ In quibus autem tantum natum est esse in fieri sunt multe potentie ordinate et non potest aliquid vnum terminare summum possibile in actu quantum contingit esse in potentia. sed vltra quodcumque possibile fieri. potest fieri aliquid maius. sed non vnica factione.

⁋ Ad aliud dico quod primum argumentum est falsum. scilicet quod in quibuscumque permanentibus potest fieri minimum et maximum vnica factione. immo dico quod veraciter loquendo sicut in quibuscumque permanentibus diuisibilibus. in infinitum. cuius modi sunt omnia continua. et etiam omnes qualitates ad quas potest esse motus secundum multos non est dare minimum quin quocumque dato potest fieri minus per diuinam potentiam. ita non potest dari maximum. quin quocunque magno dato potest fieri maius

⁋ Et si dicatur quod quo cumque dato illud potest fieri vna factione: concedo. sicut quacumque diuisione continui data illa reduci ad actum vnica actione. Et quando dicitur: quod possibilitas ad talem formam non est possibilitas ad aliquid in fieri tantum: sed ad aliquid in facto esse. Dico quod intelligendo possibilitatem ad aliquid in facto esse. ita quod possibilitas possit simpliciter reduci ad actum ita quod non remaneat quaecumque possibilitas vlterior. sic non est hec possibilitas ad aliquid in facto esse. et ideo numquam deuenietur ad aliquod infinitum nec ad aliquid tantum in actu quantum cotingit esse in potentia. quia numquam possibilitas ista finietur quin semper remanebit potentia ad aliquid fiendum. Et per hoc respondeo ad commen. quod in proposito non omnes iste potentie sunt pertes vnius potentie demonstrate vel determinate secundum suum modum loquendi. et ideo dico quod non est aliquis vnus actus continens omnes illos actus ad quos sunt il¬ le potentie multe. nec possunt ille potentie reduci simul in actum. non plus quam in diuisione continua Unde sicut deus non potest facere tot indiuidua albedinis vel charitatis vel hominis quin posset adhuc facere plura. et per consequens non poterit omnes potentias quibus dicuntur aliqua possibilia fieri reducere ad actum. ita non poterit facere aliquam vnam albedinem vel charitatem quae contineat omnem albedinem vel charitatem quae potest facere per se vnum cum alia forma eiusdem rationis.

⁋ Ad secundum dico quod maior de virtute sermonis et vera. quia de virtute sermonis non potest esse nisi propositio equiualens sensui diuisionis talis propositionis. quantam charitatem possibile est deum creare tantam possibile est eum creare Et quando dicitur ponatur ergo in esse quod ita creet quantum potest creare. Di co quod nec propositio talis de possibili in sensu diuifionis. etiam equiualens sensui diuisionis nec debet po ni in esse. sed tantum in sensu compositionis. Unde hec est vera videns potest esse cecus. et tamen hec est impossibilis. videns est cecus. Ueruntamen si praedicta propositio ponitur in esse. debet sic poni in esse. quantam deus creat tantam creat. et hec similiter est vera. vel saltem possibilis et sic nihil est ad propositum.

⁋ Ueruntamen si secundum modum conmunem loquendi accipitur praedicta propositio vt sit equiua lens isti. hec est possibilis. deus creat tantam charitatem quantam potest creare. et sic dico quod est falsa: sicut hec est falsa. hec est possibilis. deus creat tot quot potest creare et ita argumentum probat equaliter quod est dare certum terminum creabilium vltra quem non potest deus creare. quod reputo manifeste falsum.

⁋ Ad argumenta alterius doctoris. Ad primum: quod secundum opinionem primam: verum est quod omnium constantium etc. Ueruntamen sed veritatem non potest fieri tanta aqua finita. quin deus posset de nouo aliam creare et eam illi vnire. et sic de aliis.

⁋ Ad secundum dico quod maior est falsa. sicut enim deus non poest creare tot charitates quin possit creare plures. et per consequens non potest facere tantam perfectionem quin possit facere maiorem. quia plus perfectionis est in multis charitatibus quam in pau cis ceteris paribus. ita non potest facere tam perfectam charitatem quin possit facere perfectiorem. Et quando dicitur aut hoc est ex parte dei etc. Dico quod hoc est ex parte charitatis. quia nulla potest fieri charitas cui repugnet vniri alteri charitati a deo creabili. Et quando dicitur quod ei quod importat infinitatem graduum etc. Dico quod si tale importans vnum esset integratum ex illis verum esset. sed nulla caritas vna est factibilis a deo integrata ex tlibus infinitis caritatibus et ideo repugnat eis esse simul. Unde idem argumentum equaliter probat. quod possunt esse infinite caritates. quia si non aut est ex parte dei et hoc non quia iste habet totam virtutem suam infinitam simul. Aut ex parte charitatis et hoc non quia infinita sunt indiuidua charitatis facti hilia. nec ex parte recipientis per rationem suam

⁋ Ad tertium dico quod quamuis deus cognoscit omnia siue per ydeas siue non. hoc nihil ad propositum tamen non cognoscit infinitum factibile. nec cognoscit aliquod vnum possibile integrari ex omnibus illis quae potest facere: immo nihil tale est ab ipso factibile quin potest esse pars vnius alterius. et ideo non cognoscit aliquam naturam infinite perfectionis. quia nulla talis est. sed cognoscit naturas creatas in finitas. et ita probat argumentum quod deus potest face re infinita in actu simul

⁋ Ad quartum dico: quod esse infinitum in perfectione conuenit soli deo. et ideo nulla creatura habet infinitam perfectionem nec hoc sequitur ex hoc quod charitas potest sic in infinitum au geri. sed hoc sequitur scilicet quod infinite charitates sunt a deo creabiles successiue: quarum quaelibet potest alteri vniri successiue. et facere per se vnum cum eam quarum tamen quelibet erit finita et nulla infinita. Ad quintum potest dici: quod si capacitas subiecti non impediat non est contradictio quod esset aliqua cha ritans maior charitate christi. quia non est ibi contradictio quod deus faceret equalem charitatem charitati christi et illam vniret charitati christi. Ueruntamen de potentia dei ordinata non potest esse aliqua charitas maior charitate christi.

⁋ Ad vltimum concedo. quod omnis creatura secundum omnem perfectionem est limitata. et ideo quia quelibet charitas est limitata. nulli charitati repugnat quod sit ea aliqua maior. sed magis conuenit sibi ex hoc quod est limitata quod potest fieri alia maior ea.

⁋ Ad primum principale patet quod auc. philosophi non est recipienda in hac parte. quia ipse po nit satis paruum terminum talium augmentabilium Unde ponit quod esset contradictio quod aqua augeretur ad quantitatem sphere istorum inferiorum generabilium et corruptibilium. quod tamen non est ponendum. quia posset deus facere vnum alium mundum: immo credo quod non posset facere tot mundos finitos quin posset facere plures. nec esset contradictio: quod ex omnibus illis aquis faceret vnam aquam.

⁋ Ad ecundum eodem modo quod ipse posuit quod processus ad vnam formam habet statum. et ideo quantum contingit esse in potentia: tamen contingit esse in actu. quia ex omnibus illis posuit posse constitui vnam formam Nunc autem dicendum est in proposito: quod ex omnibus charitatibus talibus quas potest deus creare successiue et augmentare charitatem. potest fieri vna charitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8