Quaestio 2
Quaestio 2
⁋ Quod non. quia quamuis principiatum sit in suo principio. tamen principium non est in suo principiato. quia si principium esset in principiato. tunc principium haberet aliquod esse per productionem principiati. quod est manifeste alsum. sed pater est principium fili. ergo pater non est in filio.
⁋ Preterea in quocumque est pater in eodem est paternitas ergo si in filio est pater. in filio erit paternitas. sed in quo est paternitas ipsum est pater. ergo filius est pater. quod est manifeste falsum.
⁋ Preterea sequitur. a est in b. et best in c. ergo a est in c. ergo eodem modo sequitur. pater est in filio. et filius est in patre. ergo pater est in patre. sed consequens est falsum. ergo aliqua praemissarum est falsa.
⁋ In ista questione est conclusio certa ex auctoritate scripture. sed per quem modum vna persona sit in alia et econuerso. est difficile: videre
⁋ Circa primum dico quod potest intelligi triplex inexistentia. quedam est per continentiam. quedam est per paesentiam cum carentia cuiuscumque distantie. et quedam est per praesentiam intimam cum consubstantialitate. Exemplum primi sicut aliquid est in loco Exemplum secundi. de angelo existente in loco. vel si an gelus esset in superiori parte corporis celestis. vel si angelus esset in aliquo corpore omni loco destructo. tunc enim non esset in illo nisi per praesentiam. quia esset praesens sibi. Tertio modo est vna persona diuina in alia. quia vna persona est alteri intime praesens. et est consubstantialis ei. et hoc vocatur esse per circunin sessionem. Quod autem sic possit dici vna persona esse in alia per circuminsessionem. potest ostendi. quia non plus repugnat vni persone esse in alia per circuinsessionem et econuerso quam toti repugnat esse in suis partibus et econuerso. sed secundum philosophum. iiii phi. totum est in partibus suis et econuerso partes sunt in toto. ergo eodem modo vna persona est in alia et econuerso. hoc confirmatur. quia si vna persona non posset esse in alia et econuerso. hoc esset. quia nihil potest esse in alio. et econuerso. vel propter identitatem realem essentie cum vtraque persona. vel quia non est sufficiens distinctio inter personas. vel quia vna non continetur vel ambitur ab alia. et econuerso. sed primum non impedit sicut probatum est. quia totum est in partibus suis et econm uerso. Et similiter secundum philosophum vbi supra. genus est in spe cie et species in genere. Nec secundum impedit. quia totum et partes sue realiter idem sunt. Nec tertium. quia persone realiter distinguuntur. Nec quartum. quia non est de ratione illius in quo est aliquid continere et ambire illud. sicut patet quod partes non continent nec ambiunt totum. Dico ergo quod vnam personam esse in alia et econuerso non est aliud quod vnam personam esse intime praesentem alteri et sibi consubstantialem.
⁋ Ad secundum dico quod aliquid esse rationem quare aliquid conuenit alteri potest esse dupliciter. vel quia primo conuenit illi. et ideo conueit alteri. Uel quia non conuenit vni primo ipsum tamen neccessario exigitur ad hoc quod conueniat illi. et hoc potest esse dupliciter. Uel quia ipsum est causa illius alterius quod conuenit alteri. Uel quia est aliquid importatum per illud quod conuenit hoc est quod praedicatur. Exemplum primi. si homin conuenit esse susceptibile discipline qui conuenit anime primo quae est pars hominis. et ideo conue nit homini. et sic dicit philosophus. v. phi. quod homo sanatur. qui torax sanatur. Exemplum secundi. anima est ratio quare homo mouetur. non quod anima primo moueatur. sed quia est principium motus progressiui in homine. Exemplum tertii tam materia quam forma est ratio quare compositum est corruptibile. quia per hoc praedicatum corruptibile tam materia quam forma importatur. si enim exprimamus quid nominis huius quod dicitur corruptibile. debet dici quod corruptibile est aliquod compositum ex materia et forma. cuius forma potest non esse in materia
⁋ Ad propositum dico quod primo mnodo nec relatio nec essentia est ratio istius inexnntie. quia neutri competunt ille due conditiones esse intime praesens tanquam realiter distinctum et sibi esse consubstantiale. Secundo etiam mnodo nec essentia nec relatio est ratio istius inexistentie. quia non est yma ginandum quod illa inexistentia sit aliquid a parte rei quo cumque modo distinctum a personis causatum in eis. et ideo non est causa illius tanquam alicuius realis. Tertio modo tam essentia quam relatio est ratio istius inexistentie. quia si expter matur quid nominis debet dici quod inexistens alteri est reali ter ab illo distinctum quod esse non potest sine relatione sibi intime praesens non consubstantiale quod non potest esse sine essen tia. et ita tam relatio quam essentia importatur per hoc quia dico inexistens.
⁋ Ad primum principale dico quod quando principium et principiatum sunt mutuo sibi prasen tia et consubstantialia. tunc principium est in principiato et econuerso. et ita est in proposito
⁋ Et quando dicitur quod tunc principium haberet aliquod esse per productionem principiati. Dico quod habere aliquod esse per productio nem alius est duplicitur. Uel proprie. quando per talem productionem aliquid reale informans sibi acquiritur. vel ipsum in esse reali producitur. Uel quia posita tali productione aliquid de nouo sibi aduenit. ita quod aliquid de eo praedicatur quod sine productione tali nullo modo de ipso vere praedicaretur. Primo modo pater nullum esse habet per hoc quod est in pricipiato suo. sicut nec aliquod esse acquiritur patri per hoc quod est in creatura sua. in qua non fuitante creationem. Secundo modo non est incoueniens. nam illo modo aliquid conuenit patri ex tempore per productionem creaturarum. sicut dicitur domins ex tempore et creator. et nullo modo essent ille vere nisi creatura produceretur.
On this page