Quaestio 1
Quaestio 1
⁋ Quod non. quia non minoris potentie est producere diuinam personam quam creaturam. sed si vna persona posset producerecreaturam et non alia non essent equales secundum potentiam. ergo multo magis cum vna persona possit producere personam diuinam et alia non possit eam producere. diuine persone non erunt equales secundum potentiam.
⁋ Preterea. illa persona quae non est omipotens non est equalis secundum potentiam persone omipotenti. sed filius non est omipotens. et pater est omipotens. ergo etc. Assumptum patet. quia sequitur. filius est nullipotens. ergo non habet potentiam generandi. ergo eodem modo sequitur affirmatiue. filius est omipotes. ergo habet potentiam generandi. per regulam illam. quod pro eisdem fit distributio in affirmatiua et in negatiua. et per consequens ad eadem contingit descendere. sed hec est falsa. fi ius habet potentiam generandi. ergo hec est falsa. filius est. omipotens.
⁋ Confirmatur. quia sequitur arguendo a superiori ad inferius. filius nullam habet potentiam. ergo filius non habet potentiam generandi. ergo similiter sequitur. filius habet oimpotentiam. ergo fed lius habet potentiam generandi. consequens est falsum. ergo antecedens. et certum est quod pat habet oipotentiam. ergo pat et filius non sunt equales secundum potentiam.
⁋ Circa istam questionem est sic procedendum. primo dadus est intellectus quaestionis. Secundo respondendum est ad questionem. Tertio vdendum est quo rationes beati augustini concludant per quas probat personas divinas esse equales secundum potentiam.
⁋ Circa primum dico quod non debet esse intellectus quaonis supponendo potentiam esse aliquid re ale distinctum quocumque modo a divina essentia et diuinis personis siue secundum rem siue secundum rationem. et querere an secundum illud persone dicantur equales. sed debet esse intellectus questionis supponendo quod persone diuine aliquid possunt. hoc est possunt in aliquem actum querere an possint in eadem vel inequalia. et hoc secundum numerum vel secundum perfectionem. ita quod aliquando dicuntur aliqua secundum potentiam equalia. et tamen nulla est equalitas nisi inter effectus eorum que dicuntu equalia secundum rationem.
⁋ Circa secundum dico quod mihi videtur quod in ista questione secundum quod tractant eam doctores in ista distinctione magis est difficultas vocalis quam realis. qui enim dicunt quod potentia de qua est hic questio est commune ad potentiam generandi et spirandi et creandi. ita quod potentia sit idem quod potentia productiua siue ad extra siue ad intra. habent dicere consequenter quod pater et filius non sunt equales secundum potentiam sed extensionem. quia hoc non est aliud quam dicere quod quecumque producibilia potest producere pater: eadem potest producere filius. Uel si pater potest producere aliquod producibile quod potest produce re filius. eodem modo filius possit producere aliquod producibile quod non poterit producere pater. quorum vtrumque est falsum. quia filius non potest producere omne producibile a patre. nec etiam potest aliquid producere quod non sit producibile a patre. Et eodem modo proportionabiliter dicendum est de patre et spiritusco. Et eodem modo dicendum est. si omipotens includat potentiam quamcumque productiuam siue ad intra siue ad extra. qued filius non est omnipotens. quia tunc equiualeret illi. filius potest producere omne productiuum vel producibusre quod est manifeste falsum.
⁋ Et hoc patet quod opinio non valet. quie ponit quod potentia generandi pertinet ad omnipotentiam patris et non ad omnipotentiam filii. Cuius ratio est. quia quando dico omnipotentia. intelligitur signum distributiuum cum distribuibili. Et tunc quaero an siut distributio pro potentia aut pro obiecto potentie. et siue sic siue sic quicqud sibi addatur pro eisdem fit distributio. ergo pro eisdem fit distributio quando dicitur oipotentia patris. et quando dicitur omnipotentia filii. et ita potentia generandi vel pertinet ad potentiam vtriusque vel neutrius. Qui aut dicunt quod potentia in proposito accipitur praecise pro potentia effectiua vel causatiua quae est solum respectu factibilium ad extra habent dicere quod tres persone sunt equales secundum potentiam. quia quicquid tale est factibile ab vna persona¬ et ab alia. et ita perfecte ab vna sicut ab alia
⁋ Ideo respondens ad formam quaestionis. Dico quod ex quo loquendum est vt auctores et sancti. aucto res sancti non intelligunt illam equalitatem nisi penes obiecta factibilia ad extra. et quicquid est factibile ab vna persona et a qualibet. Dico absolute quod persone diuine sunt equales secundum potentiam sRatio autem quare sancti sic vtebantur fuit ista. qui ipsi loquebantur contra hereticos volentes filium non esse omnipotentem: sed esse impotentiorem patre et imperfectiorem et minorem. et ideo sancti oipotentiam que necessario conuenit cuilibet perfectissimo: cui libet persone attribuebant. et ideo quia potentia generandi vel spirandi non conuenit cuilibet perfectissimo: quia aliquis poterit esse perfectissimus. et si non possit generare vel spirare. ideo talem potentiam non comprehendebant sub potentia. nec sub omnipotentia. quando dicebant quod persone diuine sunt equales secundum potentiam. et quod quaelibet persona est omipotens.
⁋ Istud patet per magistrum in littera vbi dicit sic. Sciendum est quod non est omnipotentior pater filio. nec pater vel filius spiritu sancto. nec maiorem potentiam habent duo vel tres simul quam singulus eorum. Et sequitur quod augustinus rationibus et auctoritatibus probabiliter astruit in libro contra maximinum. quae dicebat patrem potentiorem et meliorem filio. Ex quo patet. quod sancti asserentes equalitatem secundum omnipotentiam et potentiam de personis diuinis loquebantur contra hereticos dicentes potentiorem patre esse et meliorem filio. qua si aliquid posset ad extra pater quod non posset filius hoc etiam patet per beatum Augustinum libro tertio contra maximinum. et magister allegat in littera dicens.
⁋ Sed forte diceres. scilicet maximine heretice. ess ipso pater maior est quia de nullo genitus. genuit tamen equalem.
⁋ Ad quod cito respondebo: immo ido non est pater maior filio. quia equalem sibi genuit originis enim est quaestio illa quaes de quo genitus sit. equalitatis autem qualis aut quantus sit. vult dicere quod quando quaeritur. an pater sit equalis filio. non est quaestio de origine. an filius sit a patre. sed est quaestio qualis aut quantus sit filius. hoc est an sit ita perfectus et omnia alia potens sicut patur. quia penes talia attenditur equalitas. non penes hoc quod sit vnus ab alio. Et ideo dicit beatus Augustinus. Nec cum dicitur filius a patre genitus ostenditur inequalitas substanti. sed ordo nature. non quo alter esset prior altero. sed quo alter ex altero est Ex quo patet. quod quaestio principalis est de equalitate secundum potentiam. ex qua sequitur equalitas vel inequalitas secundum perfectionem. et similiter propter dicta hereticorum Et ideo dicit magister non secundum hoc quod genuit patr et filius genitus est vel spiritus sacuns. ab vtroque procedit equalitas ibi exit. quia non secundum hoc aliqua persona alii equalis vel inequalis dicitur
⁋ Circa tertium sciendum. quod beatus augustinus libro tertio cotra maximinum probat equalitatem filii ad patrem. Primo per auc. saluatoris. Iohis. xvi. omnia quae habet pater. mea sunt. sed omnipotentiam habet pater. ergo omnipotentiam habet filius. et per consequens est patri equalis secundum potentiam. Secundo arguit per rationem. si piater non genuit filium sibi equalem. aut hoc fuit quia noluit. vel quia non potuit. si detur primum fuit inuidus. si detur secundum ergo fuit impotens. quorum vtrumque est inconueniens.
⁋ Tertio arguit per simile. quia pat carnalis si posset generaret filium sibi equalem. ergo multomagis pater eternus si posset generaret filium sibi equa lem. sed hominem non generare filium sibi equalem argum it impotentiam. ergo et deum illud non posse argu it impotentiam in eodem.
⁋ Iste rationes partim tenent per auctoritatem. partim per propositiones naturaliter notas. partim simpliciter fundantur in auctoritate que sic est intelligenda. quod omnia quae habet pater quae non habere ponit imperfectionem in non habente habet filius. et ideo quia non habere omnipotentiam de qua loquitur beatus Aug. ponit in non habente imperfectionem. ideo eam habet filius. Unde Augu. non intendit aliud probare de filio. nisi cuius carentia non potest esse sine imperfectione et ideo quia carentia potentie generandi non ponitin carente imperfectionem non potest ex auctoritate saluatoris potentia generandi concludi de filio. Secunda ratio et tertia fundantur in auctoritate quam concessit maximinus scilicet quod deus pater genuit filium naturalem et in propositione naturaliter nota. quia numquam tanta perfectio repugnat formaliter filio naturali quamn ta est in patre naturali. sed quod filius naturalis est imperfectior patre. vel est ex impotentia patris. quia non potest statim deducere filium ad perfectionem equalem quam habet vel ex nolitione qua non vult habere filium sibi equalem vel parem. et ideo non adhibet omnem diligentiam et virtutem quam potvt filius perfectus producatur. Ex istis arguit beatus aug. qui ex quo etiam secundum maximinum. pater genuit filium na turalem. ideo filio non repugnat formaliter tanta perfectio quanta est in patre. et per consequens carentia tante perfectionis non potest competere ex se. ergo aliunde. et certum est quod non nisi ex patre. sed ex patre non potuit sibi competere nisi vel propter impotentiam patris. quia non fuit potens sibi dare perfectionem sibi non repugnantem ex natura. Uel propter inuidiam patris. quia noluit habere filium sibi equalem. cui tamen non repugnat equalis perfectio. Et ita ex dictis patet quod scient solum loquebantur de equalitate secundum potentiam quam consequitur equalitas secundum perfectionem. et talis est equalitas secundum potentiam quae respi cit factibilia exra et eodem modo de tali omipotentia loquebantur et non de alia. Et ratio ad hoc mouit eos. quia de tali potentia et omnipotentia loquebantur tam philosophi quam heretici contra quos sancti disputabant.
⁋ Sed praedicta sunt aliqua dubia. Primum quid sit ista equalitas. an sit aliquod absolutum vel respectus quidam
⁋ Secudum quia videtur quod potentia generandi sit secundum se quedam potentia. et per consequens quicumque caret illa potentia. aliqua potentia caret. et ita filius non haberet omipo tentiam. Assumptum patet quia omnipotentia est ad omne id quod non includit contradictionem. ergo etc.
⁋ Tertium dubium est cum sit haec quedam distributio cum dicitur oimpotentia quid distribuitur. et pro quo fit distributio.
⁋ Ad primum istorum dico quod ista equalitas non est aliquod tale absolutum vel respectus. sicut hominis communiter yma ginantur. immo stricte et de virtute serumonis loquendo equalitatem potentie esse in diuinis personis non debet aliter intelligi quam quod concretum equalitatis vere praedicatur de divinis personis. vt haec sit simpliciter vera. persone sunt equales. et ita dico proportionabiliter quod sub tali intellectu potentiam esse in deo hoc est quod hoc sit simpliciter vera. deus poest creare vel producere. et sic intelligunt sancti quando dicunt equalitatem esse in divinis. et potentiam et etnitatem et incorruptibilitatem et huiusmodi. quia deus vere est eternus creatiuus. et sic de aliis.
⁋ Ad secundum dico quod accipiendo potentiam sicut sci accipiunt. sic potentia generandi non est potentia. sicut nec potentia generandi est perfectio Et si dicatur quod secundum beatum Aug. sequitur si pater non potest generare filium sibi equalem. ergo est impotens. ergo posse generare est simpliciter posse. Dico quod consequentia est bona. quod si piater non potest generare filium sibi equalem. ergo est impotens. sed ex hoc non sequitur quod posse generare est posse. sicut modo loquimur. sicut bene sequitur. pater non est deus. ergo est impotens. vel ergo non est omipotens. et tamen ex hoc no sequitur quod deus est quoddam posse.
⁋ Ad probationem dico quod omnipotentia sicut modo loquimur non respicit omne illud quod non includit contradictionem. hoc est dictum quod omnipotens non potest efficere omne illud quod non in cludit contradictionem. quia non potest efficere deum. omnipotens tamen potest efficere omne factibile quod non includit contradictionem. et omne aliud a deo quod non includit contra dictionem.
⁋ Ad tertium dicitur quod fit haec distributio primo pro potentia per equiualentiam. quia primum distributum hic est potentia. quae est terminus vniversalis secundum equiualenu tiam. Et secundario fit distributio pro obiecto possibili. Sed quia hoc non est logice dictum. nolo insistere ad improbandum. Sed dico quod omnipotentia est vnum nomen equiualens vni signo distributiuo et suo distribuibili cum vno alio termino in recto. quia omnipotens idem est quod potens facere omnia factibilia. ita quod hoc factibile vel factibilia distribuuntur. et non potentia. nec secundum potentiam vniversalis nec secundum praedicationem nec secundum causalitatem. nec secundum perfectionem. quia si essent duo dii omipotentes de vtroque diceretur quod esset omipotens. et tamen neutrius potentia. contineret potentiam alterius per talem superequiua lentiam perfectionalem.
⁋ Ad primum principale dico quod accipiendo potentiam illo modo quo loquimur ad presens posse producere diuinam personam nec est minoris potentie. nec maioris. nec equalis quam posse producere creaturam. quia non est posse. sicut nec posse esse deum est posse.
⁋ hoc est posse producere diuinam personam non est posse efficere aliquod factibile. tamen tale posse bene infert maximam potentiam competere illi quod potest producere creaturam. ita intelligere omnia et esse deum infert maximam potententiam competere illi.
⁋ Ad secundum dico quod filius est omipotens. sed ex hoc non sequitur quod habet potentiam generandi. Et quando dicitur. sequitur est nulli potens. ergo non habet potentiam generandi concedo. sed ex hoc non sequitur aliam consequentiam esse bonam. nisi hic argueretur a superiori ad inferius. quod non est verum. sicut nec hoc arguitur a superiori ad inferius. pater est nullipotens. ergo pater non est filius. et ideo non sequitur affirmatiue. peitur est omnipotens. ergo pater est filius.
⁋ Per hoc ad confirmatione. quia hic non arguitur a superiori ad inferius filius nullam habet potentiam. ergo non habet potentiam generandi. quia potentia generandi non est inferius ad dis tributum in anecedente. quamuis illa consequentia sit bona et teneat per aliam propositionem scilicet istam. illud quod nullam habet potentiam non est deus. et per consequens non potest generare deum.
On this page