Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Distinctionis. xix. Questio prima CIrca distinctio nem. xix. quero Utrum persone diuine sint secundum magnitudinem perfecte equales.

⁋ Quod non. quia opposita sunt nata fieri circa idem sed equalitas et inequalitas sunt opposita. et inequalitas non est nec esse potest in diuinis. ergo nec est ibi equalitas.

⁋ Preterea aliqua magnitudo est in vna persona quae non est in alia. ergo non sunt equales secundum magnitudinem. Atecedens patet. quia quaelibet relatio ex quo est perfectior quaecumque creatura est quaedam magnitudo. et certum est quod aliqua relatio est in vna persona quae non est in alia. Similiter in vna persona sunt plures relationes quam in alia. sicut in patre et filio sunt due. scilicet spiratio actio et paternitas in pre et spiratio actio et filiatio in filio et in spiritu sancto est tantum vna.

⁋ Preterea magnitudo persone nullo modo distinguitur ab essentia. sed essentie patris ad essentiam filii et spiritus sancti est identitas. et nullo modo equalitas. ergo persone divine non sunt equales secundum magnitudinem sed idem.

⁋ Preterea in deo non est quantitas. et per consequens nec magnitudo. cum magnitudo sit species quantitatis. et per consequens non est ibi equalitas secundum magnitudinem

⁋ Ad questionem dicitur secundum philosophum quod vnum in substantia facit idem. vnum in quantitate facit equale. vnum in qualitate facit simile. quamuis autem in diuinis non sit qualitas vel quantitas secundum communem rationem generis. sunt tamen aliqua species qualitatis secundum proprias rationes suas. quantum ad differentia constitutiuas. similiter aliquem species quantitatis secundum id quod est proprium eis. vt magnitudo et duratio. et ratione earum dicitur in divinis equlitas et similitudo. Sicut autem ea que significant per modum qualitatis. vt sapientia et huiusmodi non sunt aliud ab essentia et inter se secundum rem sed solum secundum rationem. ita similitudo et identitas in divinis differunt solum secundum rationem non secundum rem. et similiter est de equalitate.

⁋ Quamuis conclusio sit vera. tamen ille modus ponem di accipit aliqua falsa.

⁋ Primo enim falsum est quod accipit quod communis ratio generis non est in deo. quamuis sit ibi propria ratio speciei. Cuius ratio est. quia impossibile est rationem speciei de aliquo verificari nisi ratio generis etiam de eodem verificetur. quia quando termini non supponunt pro se sed pro suis inferioribus. seper affirmatiue pure et sine distributione ab inferiori ad superius est bona consequentia. sicut sequitur formaliter. a est homo. ergo a est animal. si homo et animal supponunt personaliter et pro rebus. ergo si species qualitatis vel quantitatis verificatur de deo. cum non possit verificari de deo nisi fiat pro re et non pro conceptu vel voce. sequitur neccessario quod qualitas qui genus est. et similiter quantitas vificabitur de deo. et ita erit hoc formalis consequentia deus est magnitudo. ergo deus est quantitas. si magnitudo in antecedente sit species quantitatis. Et eodem modo deus est sapientia. ergo deus est qualitas. si sapientia sit species qualitatis. Unde ponens istam positivnem logicam ignorauit. quia omnibus scientibus logicausa iste regule sunt note Ab inferiori ad superius affirmatiue et sine distributione est formalis consequentia. De quocumque praedicatur species de eodem praedicatur genus Aquocumque negatur genus ab eo negatur quam libet eius species. A superiori ad inferius cum distributione est bona consequentia. et multe alie tales. quae omnes per praedictam positionem negantur: quae tamen omnibus scientibus logicam sunt manifeste.

⁋ Aliud falsum accipitur quod aliqua in diuinis possunt differre secundum rationem. quamuis non differentiant secundum rem. quia sicut probatum est impossibile est aliquid quod est in deo differre ratione a quocumque quod est in deo. Et si dicatur quod equalitas et similitudo et similiter sapientia et bonitas et huiusmodi differunt secundum rationem et non secundum rem. nec sunt secundum rem idem. quia non sunt res sed rationes tantum. hoc non valet quia dicit quod non differunt secundum rem ab essentia sed secundum rationem tantum. quero tunc. Aut vult quod sapientia quae est realiter diuina essentia et diui na essentia differunt secundum rationem et non secundum rem. Aut quod sapientia quae est ratio tantum et non est realiter diuina essentia et diuina essentia differunt secundum rationem tantum et non secundum rem Si detur primum. hoc est impossibile. illud probatum est prius. quia illa sapientia quae est realiter diuina essentia et diuina essentia nullo modo differunt secundum rationem. Si detur secundum hoc etiam patet esse falsum. quia illa sapientia et essentia se habent sicut res et ratio. sed res et ratio non plus ifferunt secundum rationem quam secundum rem. quia sicut ratione vnius extremi quod est ratio differunt ratione. ita eadem ratione: ratione alterius extremi quod est res debent differre realiter

⁋ Aliter dicitur ad quaestionem. et primo dicitur de equalitate proprie sumpta. secundo de ipsa generaliter sumpta. tertio qua lis est equalitas in proposito. quarto de conclusione principali.

⁋ De primo dicitur quod secundum philosophum. v. metha. ca. de relatione distinguit tres relationes fundatas super vnum scilicet idem. simile. equale. loquendo de istis stricte et proprie appropriantur distinctis generibus. vt identitas substanti. equalitas quantitati. et similitudo qualitati Dicitur tamen quod fundamentum remotum istarum relatio. num est res generis illius. puta equalitatis fundamentum est res de genere quantitatis. et sic de aliis. Proximum tamen fundamentum vel proxima ratio fundandi est vnitas talis rei. quia super rem talis generis vt diuersa est fundantur relationes disquiprantie. et non communes.

⁋ De secundo dicitur. quod quodcumque ens est in se quid: et habet in se aliquem determinatum gradum iu entibus. et est forma vel habens formam. et secundum hoc sicut potest tripliciter considerari. ita super ipsum potest fundari tri plex relatio communiter sumpta. quia identitas super quodlibet ens inquantum est quid. equalitas inquantum habet magnitudinem aliquam perfectionis. similitudo inquantum est equale et qualitas quadam. et hoc modo indiuidua eiusdem speciei sunt essentialiter simila. Sicut ergo fundamentum identitatis equalitatis similitudinis hoc modo communiter sumpte est ens in communi. ita et ille relationes sunt transcendentes.

⁋ De tertio quod nulla res communis stricte sumpta dicitu de deo fed relatio transcendens.

⁋ Quarto dicitur quod persone sunt perfecte equales secundum magnitudinem. quia illa magnitudo est infinita et eadem numero in ipsis. quista opinio accipit aliqua falsa vt mihi videtur Primo quod dicit quod vnitas est proxima ratio fundandi non res illius generis. Primo quia illud quo posito cum termino ponitur relatio etiam et omni alio circumscripto est proxima ratio fundandi illa relationem. sed posita quantitate hac et quantitate illa omni alio circumscripto ponitur equalitas vel inequalitas. ergo haec quantitas est proxima ratio fundandi.

⁋ Preterea posita hac albedine et illa ponitur hoc similitudo. ergo haec albedo est proxima ratio fundandi. Preterea res alicuius generi potest eque immediate fundare relationem similitudinis vel equalitatis vel identitatis sicut relationem alterius modi. sed res alicuius generis potest esse ratio proxima fundandi relationem alterius modi. ergo etc. Maior patet quia talis relatio immediatius conuenit sibi. Unde secundum quantitatem equale vel inequale dici est proprium quantitati. ergo ista in mediatione sibi conuenit.

⁋ Preterea quero de illa vnitate quae est ratio proxima fundandi aut est vnitas realis numeralis. aut est vnitas specifica. Non vnitas specifica. tum quia secundum prius probata. vnitas specifica non est aliqua res vna distincta quocumque modo a rebus indiuiduis. et per consequens non potest esse rati fundandi vnam relationem numero. tum quia vna relatio habet vnam rationem fundandi numero. quia sicut relatio in communi ad rationem fundamenti in communi. ita relatio vna numero ad rationem fundandi vnam numero. tum quia proxima fundamenti non potest seprari a relatione posito termino. ergo vbicumque est vnitas illa. ibi esset hoc similitudo vna numero. et per consequens cum secundum istos ista vnitas specifica sit in tmino istius similitudinis. ista similitudo est in termino illius similitudinis. quod est inconueniens secundum omns. Nec potest dici quod illa vnitas sit vnitas numeralis. quia quaero de illa numerali. Aut est idem realiter cum sorte quae est fundamentum remotum identitatis aut aliud realiter. aut tantum ens rationis. Si detur primum. ergo res de genere substantia est proximum fundamentum. et haber propositum. Si detur secundum oportet quod sit accidens. sed manifestum est quod nullum potest dari. quia nec quantitas nec qualitas et sic de aliis. Si detur tertium. ergo ens rationis esset proxma ratio fundamenti relationis realis. quod est impossibile

⁋ Si dicatur quod illa vnitas est eadem realiter cum sorte. distinguitur tamen formaliter. et ideo est in genere substantiae non per se sed per reductionem

⁋ Contra prius probatum est quod in creaturis nihil distinguitur formaliter nisi distinguatur realiter.

⁋ Preterea llud est fundamentum prox. mum identitatis quod est idem identitate. sed indiuiduum per se existens est primo idem. ergo etc.

⁋ Item contusi hoc quod dicit in secundo articulo. quod iste relationes sunt transcendentes. aut intelligit quod relatio similitudinis quae sortes est similis platoni. et relatio equalitatis qua vnus angelus est equal alteri vel inequalis. et sic de aliis est relatio transcendens. aut hoc commune similitudo et hoc commune equalitas est transcendens. Si primo modo hoc videtur contra principia sua esse. quia alibi probat quod similitudo est realiter differens a fundamento. per hoc quod fundamentum potest esse sine similitudine. et impossibile est idem separi a seipo. Eodem moo do arguo in proposito. quando vnum potest esse sine alio. illa non sunt idem realiter. sed angelus potest esse sine similitudine. quia destructo alio angelo non est similitudo. ergo illa similitudo dicere realiter ab isto angelo. et ex hoc arguo vltra ista similitudo si dicieret ab angelo oportet quod sit accidens. et per consequens est in determinato genere. et non nisi in genere relationis. ergo non plus est ista relatio transcendens quam quecumque alia.

⁋ Confirmatur ratio. quando quodlibet contentum sub aliquo communi est per se determinati generis illud commune est per se determinati generis. se quaelibet talis similitudo in creaturis est determinati generis. ergo etc. Ex isto patet. quod ex hoc quod licet ens diuersorum generum potest esse sundamentum istarum relationum. non sequitur istas relationes non esse determinati generis. sicut ex hoc quod secundum aliquos qualitas est in rebus diuersorum generum subiectiue. non potest argui quod quaelitates ille non sunt determinati generis Si intelligit secundo modo. hoc non potest dici nisi quia est commune equalitati diuinarum personarum et aliis equalitati bus creaturarum. sed ita posset poni vnum commune equali tati fundate super quantitatem et equalitati diuinarum per sonarum. et per consequens tunc esset transcendens illud commune sicut secundum. et hoc quia nulla est ratio ad probandum quod relationes equalitatis identitatis et similitudinis stricte sumpte sunt magis in genere relationis. quam ad probandum de aliis relationibus identitaris equalita tis et similitudinis quae fundantur in aliis rebus aliorum praedicamentorum.

⁋ Et ideo circa istam quaestionem ponam vnam distinctionem de magnitudine. Secundo vnam aliam de equalitate. Tertio videndum est quid sit equa litas. Quarto ostendendum est quod persone diuine sunt equales. et quae est ratio equalitatis diuinarum personari.

⁋ Circa primum dico quod magnitudo vel magnum quadruplicitur accipi potest scilicet largissime. et sic idem est quod perfectio vel perfectum. et sic loquitur beatus Augus sexto de trini. quod in hiis quae non mole magna sunt est idem melius quod maius esse. et isto modo quaelibet res est magna vel magnitudo quadam. Aliter accipitur large pro omni continete plura. siue illud sit vnum per se. siue aggregative. siue qualitercunque. et isto modo dicit beatus Augus. quod anima est maior seipsa quando recipit virtutes. Isto modo etiam numerus dicitur magnus et vnus numerus maior alio. et populus magnus et exercitus et motus magnus et tempus magnum. Tertio modo accipit tur stricte pro aliquo continente plura eiusdem rationis facientia per se vnum. siue illa distinguantur loco et situ siue non. et isto modo albedo intesa est magna et maior albedine remissa. Quarto modo accipitur strictissime pro aliquo continente plura eiusdem rationis facientia per se vnum loco et situ distincta. et sic ponitur praedicamentum distinctum ab aliis. et talis magnitudo vocatur quantitas. et sic loquitur beatus Aui gustinus quando dicit quod deus est sine qualitate bonus et sine quantitate magnus

⁋ Circa secundum dico quod quotiens dicitur magnum vel magnitudo totiens dicitur equale vel inequale. Unde primo modo dicitur quaelibet res alteri equalis vel inequalis. quia quaelibet res est aliqua re perfectior vel imperfectior. et tunc dicitur inequalis. vel est eque perfecta. et sic dicitur equalis. Secundo modo dicitur vnus numerus equalis alteri quando tot sunt in vno numero quot in altero. Distinctio illorum modorum patet. quia numerus trium equorum est equalis numero trium hominum. et tamen maior perfectio est in tribus homi bus quam in tribus equis. Tertio modo dicitur albedo eque intensa equalis alteri eque intense. quamuis vna albedo sit in maiori subiecto quam alia. et per consequens sit in equalis secundum extensionem. Quarto dicitur vnum extensum equale alteri extenso.

⁋ Et est hic aduertendum quod differentia est inter modos magnitudinis vel magni et inter modos equalitatis. quia modi magnitudinis vel magni ordinantur sicut superius et inferius. siue per se siue per accidens non curo modo. quia omne quod est magnum quarto modo. est magnum tribus primis modis et non econuerso. et omne quod est magnum tertio modo est magnum praemis duobus modis et non econuerso. et omne quod est magnum secundo modo est magnum primo modo et non econuerso. Sed modi equalis vel inequalis non non sic ordinantur. quia aliqua possunt esse equalia quarto modo: quamuis non sint equalia aliquo trium primorum modorum et sic de aliis. patet. quia albedo et aliqua substantia composita sunt equalia quarto modo. et tamen nullo aliorum modorum

⁋ Si quaeratur quales sunt isti modi. Dico quod non sunt risi modi accipiendi idem nomen. et diuersimode significationes eiusdem nominis. et sic frequenter intelligo quando assigno tales modos.

⁋ Circa tertium di co quod si teneatur opinio que ponit relationem esse quandam rem aliam ab absolutis. sicut ponitur a multis tunc dicendum secundum eos quod omnis equalitas alicuius reprvnius create. siue simplicis siue composite ex partibus eiusdem rationis vel alterius. est quoddam accidens et res alia adueniens sibi. Nec video rationem quin illa equa litas vel inequalitas qua vnus angelus est equalis vel inequalis alteri sit accidens et res alia ab angelo alio. et res per se in genere relationis. sicut equa litas vnius extensi. si illa opinio sit vera. Cuius ratio est. quia potissima ratio ad probandum equalitatem extrin sece rem aliam est per separabilitatem. sed ista ratio est ese concedenda de quacunque equalitate rei create. sicut patet applicanti. Si aut teneatur opinio alia quod equa litas similitudo paternitas filiatio et huiusmodi in crea turis quae dicuntur relationes non sint alie res ab ab solutis. sicut homines communiter ymaginantur. tunc dico quod equalitas quocumque modo accipiatur est nomen vel conceptus importaus res distinctas absolutas in creaturis dico nec est ibi aliquod imaginabile s parte rei nisi absolutum. quamuis nomina vel conceptus sint distincti. Et proprie et de virtute sermonis loquendo. tale nomen abstractum de nulla re nec de aliquo supposito praecise pro re vere praedicatur. sic declaratum est prius

⁋ Circa quartum dico quod persone divine sunt equales secundum magnitudinem. accipiendo magnitudinem primo modo. et equalitatem primo modo. Sed accipiendo equalitatem vel magnitudinem ali quo aliorum modorum non sunt equales secundum talem magnitudinem. quia nulla talis magnitudo reperitur in eis

⁋ Primum patet. quia omnis res comparata alteri rei vel est ea perfectior et imperfectior vel equae perfecta. sed vna persona non est alia perfectior vel imperfectior. ergo eque perfecta. et per consequens est sibi equalis secundum perfectionem et per consequens secundum magnitudinem.

⁋ Sed hoc sunt aliqua dubia.

⁋ Primum an vna persona dicatur equalis alte ri propter vnitatem essentie. vel propter etiam realitatem relationis.

⁋ Secundum quo ista equalitas distinguiu a similitudine personarum et identitate.

⁋ Tertium contra praedicta. quia videtur quod equalitas sit relatio fundata in vnitate secundum philosophum. v. metha.

⁋ Ad primum istorum dico quod secundum modum loquendi sanctorum magnitudo in divinis est quoddam mere absolutum. sicut sapientia et essentia. quia magnitudo quae deus est secundum scos nullo modo plus distinguitur ab essentia quam essentia ab essentia. et isto modo loquendi vsi sunt contlusiohereticos ne concederent tres personas esse tres magnitudines. Et ideo dicendum est isto modo loquendo quod tres persone sunt equales secundum essentiam et propter vnam essentiam existentem in eis. Et isto modo loquendo non est concedendum quod pater est formaliter magnitudo. sicut nec est formaliter essentia. et ita paternitas ex se nec est equalis filiationi nec inequaus. sed tantum propter identitatem essentie. quae est eadem realiter tam cum paternitate quam cum filiatione. et isto modo loquendi potest concedi quod relatio nec est formaliter finita nec infinita. sicut nec est formaliter magna nec divina essentia. Sed accipiendo magnitudinem pro omni realitate positiua et etitate rea i. et sic potest concedi quod persone sunt equales propter re lationes et secundum magnitudinem relatiuam. quia isto modo loquendi paternitas ex se est quadam magnitudo. sicut ex se est quedam entitas realis. et ex se est perfecta immo ex se est perfectior omni creatura. et ex se est res cui repugnat omnis imperfectio. et per consequens vna persona secundum magnitudinem relatiuam est equalis alteri. sicut est sibi equatur secundum magnitudinem absolutam.

⁋ Ad secundum dico quod similitudo. equalitas. identitas nullam distinctione important in divinis nisi distinctionem personarum et proprietatum. nec est ymaginandum quod equalitas sit aliquod reale in personis quoquomo. vel secundum rationem vel ex natura rei distinctum a similitudine que sit aliquod reale in divinis personis. sed similitudo et equali tas important divinas personas habentes eandem essentiam numero. et ideo dicuntur equales et similes.

⁋ Ad tertium in dico quod philosophus male allegatur. quia philosophus numquam dicit quod similitudo. equalitas. idetitas fundantur in vnitate nec quod vnitas sit proxima ratio fundandi. Unde postquam philosophus exemplificauit de diuersis contentis sub primo modo relatiuorum dicit sic. hec ergo ad aliquid omnia secundum numerum distinguuntur et numeri passiones. Et amplius equale et simile et idem secundum alium modum. secundum est vnum dicuntur omnia. Eadem namque quorum vna est substantia. similia vero quorum qualitas est vna. Equalia vero quorum quantitas est vna. Unum autem numeri principium et metrum. quare hoc omnia ad aliquid dicuntur secundum numerum quidem. non eodem autem accidit modo. Ex ista auctoritate non habter quod vnitas est fundamentum talis relationis et non ipsa res. sed haber quod illud quod est equale vel simile est vnum et non multa nec numerus. Per oppositum ad alia contenta sub primo modo relatiuorum

⁋ Et si dicatur quod haec expositio concedit propositum. quia sicut numerus se habet ad alias relationes. ita pars numeri se habet ad istas relationes. sed vnitas est pars numeri. ergo sicut numerus est fundamentum aliarum relationum. scilicet dupleitatis. dimideitatis. et sic de aliis. ita vnitas erit fundamentum similitudinis et equalitatis.

⁋ Preterea dicit philosophus quod illa sunt similia quorum qualitas et vna. ergo vnitas illa praesupponitur similitudini.

⁋ Ad primum dico quod nume tus non est res alia superaddita rebus numerat. sed importat ipsas res numeratas. et ita sicut non potest esse numerus fundamentum et non ipse res. ita nec vnitas potest esse fundamentum relationis et non ipsa res. sed de hoc postea patebit magis.

⁋ Ad secundum dico quod dupliciter potest intelligi dictum philosophi. quando dicit quod similia sunt illa quorum qualitas est vna. Uno modo quod vnitas sit quoddam commune ad similitudinem. equalitatem. et identitatem. ita quod vnitas qualitatis sit similitudo vnitas quantitatis sit equalitas. et sic vnitas non est fundamentum illarum relationum. sed erit vnum commune. et ideo dicit philosophus quod similia sunt quorum qualitas est vna. hoc est quorum qualitates sunt eiusdem speciei. aut potest sic intelligi. Similia sunt quorum qualitas est vna. hoc est illa sunt similia. quando vniuscuiusque illorum est vna qualitas. ita scilicet quod propter vnam qualitatem et non propter multas qualitates dicitur aliquid simile alte ri. et eodem modo de aliis. et hoc per oppositum ad contenta alia sub primo modo relatiuorum. quia in illis non potest in ueniri tale relatiuum. nisi propter multa saltem a parte alicuius extremi. sicut non dicitur binarius duplus ad vnitatem vel ad vnum nisi propter multa. qui binarius importat multa. non sic de similitudine qui ibi a parte vtriusque extremi debet esse vna qualitas. et non multe a parte vnius extremi. et ita magis habetur quod qualitas que est vna est sundamentum similitudinis. quam quod vnitas si distinguatur a re sit fum damentum similitudinis.

⁋ Ad primum principale di co quod opposita positiue contraria nata sunt fieri cir caidem. et hoc opposita absoluta. Alia autem non orposse fieri circa idem. Nam non omne quod potest esse non homo potest esse homo. nec omne quod potest creare potest creari. Nunc autem equalitas et inequalitas non sunt contraria absoluta.

⁋ Ad secundum dico quod accipiendo magnitudinem pro aliquo absoluto sic non est aliqua magnitudo in vna persona quae non sit in alia. similiter accipiendo magnitudinem pro quacumque re alitate positiua. quameuis aliqua talis magnitudo re atiua sit in vna persona quae non sit in alia nihil minus vna persona equalis est alteri. quia vna magnitudo relatiua vnius persone est ita perfecta sicut alia nec distinctio magnitudinum repugnat equa litati. Sed quando dicitur quod plures relationes sint in vna persona quam in alia. Dico quod non. quia spiratio et paternitas non sunt plures relationes. quamuis non sunt ide formaliter

⁋ Ad aliud concedo quod magnitudo absoluta per se nullo modo distinguitur ab essentia. et ideo dico quod similitudo et identitas non sunt aliqua disticta in deo. nec tamen sunt nomina svnonima. non propter distinctionem in deo. sed propter distinctionem creature cui sunt aliquo modo communia.

⁋ Ad aliud quod magnitudo quae est species quantitatis quae est praedicamentum nullo modo predicatur de deo. sed magnitudo primo modo dicta non est species cuiuscuscumque predicamenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1