Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Distin. xxi. Questio vnica. CIrca distinctio nem. xxi. quero. Utrum hec sit concedenda de virtute sermonis solus pater est deus.

Uidetur quod sic. quia vtraque exponens est vera. scilicet quod pater est deus. et nihil aliud a patre est deus. ergo hec exclusiua est vera

⁋ Secundo sic. si haec esset falsa hoc non esset nisi quia excluderentur alie persone. sed alie persone non excluduntur. ergo etc. ha ior est manifesta. Minorem probo. quia maior est idemtitas vnius persone ad aliam quam accidentis ad subiectum vel totius ad partes. sed dictione exclusiua addita accidenti vel toti non excluduntur partes nec subiectum. quia cum ista. tantum homo est albus. stat quod partes hominis sint albe. et cum ista tantum album est sortes. stat quod homo sit sortes. ergo cum ista. solus pater est deus. stat quod filius sit deus.

⁋ Preterea vnum correlatiuorum non excludit reliquum. ergo cum ista. solus pater est deus. stat quod alie persone sint deus

⁋ Preterea sequitur. solus deus est pater. ergo solus pas est deus. antecedens est verum. ergo consequens. consequentia patet per conuersionem.

⁋ Ad oppositum sequitur. solus pater est deus ergo nullus alius a patre est deus. consequens est falsum. ergo et antecedens. consequentia patet. quia arguitur ab exclusiua ad suam exponetem.

⁋ Circa istam materiam est vna opinio qui ponit quod dictione exclusiua addita vni correlatiuorum non excluditur reliquum. cuius ratio assignatur. quia per dictionem exclusiuam non excluditur aliquid quod est de intellectu termini cui additur. sed vnum correlatiuum est de intellectu alterius ergo etc. Minor probatur. quia illud sine quo aliud non potest intelliginec diffiniri nec esse. est de intellectu quidditati uo ipsius. Similiter vnum relatiuum magis est de intel iectu alterius quam rationale est de intellectu hominis. quia rationale potest intelligi sine homine. vnum autem relatiuum non sine reliquo. ergo etc. Et secundum istam diceretur ad questionem quod hec est vera. solus pater est deus. quia cum ista stat quod filius sit deus. Sed ista opinio non est vera. quia dictione exclusiua addita alicui subiecto excludit omne illud a quo idem subiectum negatur. sed vnum correlatiuum vere negatur a reliquo. sicut hac est vera. filius non est pater. ergo etc.

⁋ Preterea secundum predicta haec esset concedenda tantum creatura est. quia quicqud non est creator est creatura. ergo si creator non excluditur. ista stant simul. tantum creatura est. et tamen creator est. Ideo aliter dico sicut communiter dicitur quod haec est distinguenda. solus pater est deus. eo quod solus potest capi cathegoreumatice vel sincathegoreumatice. et vtroque modo est falsa. Ueruntamen dico quod si hic solus capiatur sincathegoreumatice. adhuc potest dupliciter accipi. vno modo pure exclusiue et alio modo praecisiue. Primo modo denotatur per talem propositionem quod praedicatum vere competit subiecto. et quod vere negatur ab omni illo a quo vere negatur subiectum et hoc exprimitur per duas exponentes. scilicet per vnam affirmatiuam in qua attribuitur praedicatum subiecto. et per vnam aliam negatiuam in qua praedicatum remouetur ab illo a quo remouetur subiectum. sicut patet hoc tantum hor mo currit. sunt due exponentes. scilicet homo currit et nihil aliud ab homine currit. vel omne aliud ab homine non currit. Secundo modo potest dupliciter accipi. vno modo quod ipsi soli sumpto et praecise posito a parte subiecti competat praedicatum. et sic denotatur quod non solum praedicatum attribuatur sibi et aliis simul sumptis. sed etiam sibi nullo alio termino addito. et isto modo conceditur quod solus pater est tantus quantus est pater et filius. quia haec est simpliciter vera. tantus est pater quantus est pater et filius. sed non conceditur quod solus sortes est populus vel exercitus. Aliter accipitur praecisiue. quando denotatur praedicatum posse competere alicui ipso remoto ab omni alio. sic dicimus quod solus sortes potest currere. quia scilicet nullo alio currente adhuc potest currere. Sed. non sic conceditur quod solus sortes potest trahere nauem. quia nullo trahente ipse non potest trahere. sic etiam dicimus quod solus deus potest producere ignem. et non dicimus quod sola creatura potest producere ignem. quia deus creatura non producente posset producere ignem. creatura autem sine deo producente nullo modo potest ignem producere.

⁋ Est autem hic aduertendum quod iste modus accipiendi non differt a primo modo in propositionibus mere de presenti de in esse. sed tantum in aliis.

⁋ Ad propositum dico quod exclusiue accipiendo solus. hec est falsa. solus pater est deus. Sed secundo modo potest hec concedi. sicut hec est vera. pater est deus. quia illo modo accipiendo solus semper a termino sumpto sine solus ad ipsum sumptum cum solus est bona consequentia. Sed accipien do solus tertio modo. vel non est possibile quod sic accipiatur. solus pater est deus. vel hec erit falsa solus pater est deus. Sed quia ista propositio. solus pater est deus. communiter accipitur vt solus tenetur exclusiue. ideo sic de ea volo loqui. Et dico quod hec simpliciter est falsa. quia sequitur solus pater est deus. ergo omnis deus est pater. et hoc secundum quod deus in consequente supponit pro personis. et secundum quod equiualet isti. omnis persona diuina est pater. que est manifeste falsa. consequentia patet per illam regulam quod ab exclusiua ad vniversalem in terminis traspositis est bona consequentia

⁋ Et si dicatur quod illa regula non est generaliter vera. quia non sequitur. tantum necessarium de necessitate est verum. ergo omne verum de necessitate est necessarium. Similiter non sequitur tantum verum erit verum. ergo omne verum erit verum. quia aliquod verum nunquam erit verum sicut ista. hoc instans est. numquam erit verum. Tbulte alie etiam instantie possent opponi.

⁋ Ad istas respondeo. quod illa. regula generaliter est intelligenda sine instantia quando exponentes exclusiue sunt conuertibiles. quando autem aliqua illarum non est conuertibilis. non est illa regula genera lis. sed oportet resoluere in aliquam aliam vniversalem. sicut patet in exemplo. quod ista nihil aliud a necessario est de necessitate verum non est simpliciter conuertibilis. et ideo ista consequentia non valet. tantum necessarium de necessitate est verum. ergo omne verum de necessitate est necessarium. sed debet inferri ista. omne quod est de necessitate verum est necessarium.

⁋ Similiter de illa tantum verum erit verum. quod in vno sensu non est simplicitur conuertibilis. sicut nec illa de futuro vel de praeterito. et sic est de multis propositionibus de modo quibus nolo modo immorari. Sed ad propositum exponentes illius exclusiue. solus pater est deus sunt simpliciter conuertibiles: sicut omnes tales propositiones mere de inesse et mere de possunti.

⁋ Ad primum argumentum principale dico quod iste non sunt exponentes. sed ista erit negatiua expoionens. nullus alius a patre est deus. et hoc est spale in diuinis. vbi de ali quo dicitur quod est alius. et tamen non est aliud in aliis non oportet. sed sufficit dicere. et nihil aliud a tali vel tali

⁋ Ad aliud dico quod vniversaliter dictione exclusiua ad dita accidenti excluditur subiectum. et addita toti excluduntur partes de virtute sermonis. Ueruntamen dictione exclusiua addita concreto accidentis non ex cluditur subiectum. et hoc est quia tale concretum vere prti dicatur de subiecto. quia hec est simpliciter vera. homo est albus. et ideo ista stant simul tantum album est animal. et homo est animal. sed de virtute sermonis ista non stant simul tantum homo est albus et pes hominis est albus. tamen ex communi modo loquendi non excluditur pars dictione exclusiua addita termino importanti totum. et vsus talis est propter breuitatem et faciliorem modum loquendi.

⁋ Ad tertium dico quod dictione exclusiua addita vni correlatiuorum excluditur reliquum. Et ad probationem adductam in prima opinione dico quod vnum relatiuorum non est de intellectu quidditatiuo alterius. et dato quod esset adhuc non sequeretur quod non excluderetur. quia pars essentialis est de intellectu quidditatiuo totius. et tamen non excluditur.

⁋ Ad vltimum dico quod non sequitur. solus deus est pater. ergo solus pater est deus. nec habet exclusiua sic conuerti. sed habet conuerti in vniversalem terminis transpositis et non in exclusiuam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1