Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Distinc. xxii. Questio vnica. Irca distinctio ine. xxii. quaero. An viator possit aliquod nomen imponere ad distincte significandum divinam essentiam.

Quod non. quia nullum nomen imponitur nisi cognito. sed viator non potest dtum distincte cognoscere. ergo nec nomen ab eo impositum poterit eum distincte significare. Preterea secundum philosophum primo periar. vocens sunt note earum passionum quae sunti anima. sed deus non est passio. anima. ergo vox non eum distincte significat.

⁋ Ad oppositum illud quod significat deum et nihil aliud distincte deum significat. sed multa nomina deum significant et nihil aliud. patet de hoc nomine deus. ergo multa nomina distincte deum significant. et illa sunt imposita a viatore. ergo et c

⁋ Circa istam questionem primo videndum est quid nomen primo significat secundo de proposito principali

⁋ Circa primum videtur aliquibus quod vox primo significat conceptum mentis et non rem extra animam

⁋ hoc probatur prime auctoritate Aristo. sicut allegatum est in arguendo ad principale

⁋ Preterea voces sunt inuente ad exprimendum conceptum mentis. sed illud prie significant propter quod exprimendum sunt inuente ergo primo significant conceptum mentis.

⁋ Preterea secundum priscianum nihil aliud est esse partem orastonis quam mentis conceptum significare. ergo omnis pars orationis significat conceptum mentis.

⁋ Preterea illud per vocem significatur quod prolata voce primo apprehenditur. sed prolata hac voce homo primo appreheditur conceptus mentis et non res. quia non plus vna res quam alia. ergo conceptus mentis primo per vocem significatur

⁋ Contra istam opinionem voces sunt significatiue ad placitum. ergo quod imponens intendit primo significare per vocem. illud vox primo significat. sed imponens potest intendere significare primo et per vocem ipsam rem extra. ergo etc.

⁋ Si dicatur quod imponens non potest intendere aliud significare per vocem nisi cognitum. et nihil potest esse cognitum sine conceptum mentis. et ideo primo significabit conceptum mentis. hec proteruia nihil valet. Tum quia aliquid potest cognosci sine conceptum mentis. nisi per conceptum mentis intelligat ipsam cognitione. sicut patet in notitia intuitiua rei singularis. Tum quia. non sequitur non potest aliquid cognosci sine conceptu mentis et imponens cognoscit. ergo imponens imponit conceptum. sicut non sequitur nihil potest primo cognosci sine notitia sensitiua. et impon es non imponit nisi cognoscendo. ergo tunc imponit notitie sensitiue.

⁋ Preterea secundum philosophum in diuersis loqu diffinitio significat quidditatem rei. sed quidditas rei non est conceptus mentis. ergo talis vox non primo significat conceptum mentis. Si dicis quod philosophus loquitur de diffinitone in mente quod illa sgnificat quiddita tem. non sic autem diffinitio in voce. Contra. dicit quod est oro vel sermo indicans quid est esse rei. ergo ipsa vox secundum eum significat quidditatem rei.

⁋ Ideo dico quod quedam nomina primo significant res ex. et quedam significant primo conceptus mentis. et quedam significant primo ipsas voces significatiuas. et est antiqua distinctio quod nomina quadam sunt prime impositionis. quedam sunt nomina secunde impositionis. No mina secundeimpositionis sunt nomina illa quae imponunt ad significandum nomina ipsa vel voces significatiuas. vel proprietates et conditiones vocum significatiuarum cuiusmodi sunt ista. nomen. verbum. participium. casus. figura. numerus etc. Nomina prime imponis quedam sunt nomina prime intentionis. et est dam nomina secunde intentionis. Prima sunt illa quod significant veras res. sicut homo animal albedo. nigredo linea et huiusmodi. Secunda sunt illa quae significant conceptus mentis. sicut genus species vniversale et huiusmodi. hoc patet illud primo significatur per vocem proquo vox primo ratione institutonis supponit. sed nomina prime intentionis ex ratione institutionis supponunt pro rebus. et nomina secunde impositionis pro nominibus vel vocibus. sicut patet inductiue. et nomina secunde intentionis pro conceptibus. ergo instituuntur ad illa primo significandum. Maior patet. quia illud primo significatur per vocem pro quo imponens vtitur illa voce. sed manifestum est quod hoc est illud pro quo vox primo supponit. Unde vtimur illa voce homo principaliter pro hominibus Ex isto oritur quod vox quecumque ratione institutionis habet primo supponem personalem. quia ratione institutionis supponit primo pro suis significatur. tamen ratione alicuius ad iuncti potest supponere pro aliquibus aliis. Et ideo dictum aliquorum sophistarum dicentium quod suppositio personalis est pro suppositum. et suppositio simplex est pro primo significato est simpliciter falsum. quia supposito personalis est pro primo significato. quia eadem sunt singularia et significata. nec potest aliqua ratio dari. quare terminus non supponit primo et semper quantum est ex institutionis ratione pro suo significato. cum intentio principalis imponentium sit vti terminis pro suis significatis. et ideo dicit Ari. primo Elencorum. quod quia non possumus nobiscum portare res ad disputationem. ideo vtimur vocibus pro rebus quas significant

⁋ Ad primum alterius opinionis dico quod non est intentio philosophi quod voces primo significant passiones anime sed quod passiones anime et voces sunt quadam signaordinata. ita quod voces instituuntur ad significam dum non ipsas passiones anime. sed res ipsas quarum sunt ille passiones. et aliquo modo ille passiones sunt signa illarum rerum. Quare autem vox sic significans plura eque primo non sit equiuoca sicut alia. dictum est prius

⁋ Ad secundum dico quod voces sunt inuem te ad exprimendum res. et ad exprmendum conceptus et passiones mentis. et ideo aliqua significant res et aliqua conceptus mentis. sicut iste voces. homo animal et huiusmodi sunt inuente ad exprimendum res. Alie autem sunt inuente ad exprimendum ipsum mentis conceptum et non tantum intellectiones et obiecta talium intellectionum. sed aliqua sunt inuente ad exprimendum mentis affectiones tristitias et delectationes et huiusmodi quae sunt actus voluntatis et passiones consequentes.

⁋ Ad tertium dico quod mentis conceptus aliquando vocatur omne coguitum ab intellectu. isto modo omnis pars oronissignificat mentis conceptum. hoc est significat aliquid quod mens concipit.

⁋ Ad quartum dico quod non est vniversali verum quod illud primo per vocem significatur quod primo apphenditur ipsa voce prolata. sed illud pro quo ipsa vox profertur primo ex ratione institutionis. et hoc est pro quo supponit quantum est ex se. quamuis ratione adium cti possit supponere pro aliquo alio. et huiusmodi pro quo terminus prolatus quantum est vox ex ratione institutionis semper supponit. est res et non conceptus Quare autem conceptus primo appreheditur. ratio est ista. quia terminus non instituitur ad significandum res quarum est conceptus. et ideo quia quacumque re intel ecta potest haberi conceptus. et habito conceptu. non propter hoc potest statim et faciliter haberi cognitio reiideo primo et communius habetur conceptus prolata voce quam quecumque res singularis. Ueruntamen a quocumque apprehendente conceptum ad prolationem vocis prmo aliqua res singularis intelligebatur ante cognitionem illius conceptus.

⁋ Circa secundum principale dicunt aliqua quod secundum philosophum voces sunt signa intentionum. et intetiones sunt similitudines rerum. ideo voces referuntur ad res significandas mediante conceptione intellectus. et ideo secundum quod aliquid a nobis intellectu cognosci potest. sic a nobis significari potest et nominari. sed deus in hac vita non potest a nobis videri per suam esentiam. sed cognoscitur a nobis ex creaturis secundum habitudinem principii et per modum excellentie et remotionis. et ideo potest nominari a nobis ex crea turis. non tamen nome significans ipsum exprimet divinam essentiam secundum quod est. sicut hoc nomen homo expremit sua significatione essentiam hominis secundum quod est. signifificat enim eius diffinitionem declarantem eius essentiam. ratio enim quam significat nomen est eius diffinitio. vt dicitur. iii. metha

⁋ Contra istam opinionem primo quomodo intelligat philosophus quod voces sunt note passionum non intentionum dictum. est prius. secundo quod dicit quod non cognoscitur nisi¬ secundum habitudinem principii et per modum excellentie et remotionis. et quod eodem modo potest nominari a no bis. ergo nullum nomen imponimus deo nisi quod significat habitudinem dei tanquam principii ad creaturam vel per modum excellentie et remotionis. sed consequens est falsum. ergo et antecedens. falsitas consequentis patet. quia si sic. deus non diceretur bonus. nisi quia principium bonitatis creature vel excellentior bonitate creata. vel quia non est bonitas creata. Sed hoc posito non esset aliqua ratio quare aliqua nomina dicerentur de deo. et aliqua non. quia possum dicere quod deus est bonus. quia principium bonitatis create. vel excellentior ea. vet quia non est ea. ita dicam quod deus est an gelus. quia est principium angeli vel excellentior an gelo. vel quia non est angelus. et eodem modo de asino.

⁋ Preterea quod dicit quod nomen significans deum non expermit diuinam esentiam secundum quod est

⁋ Contra hoc ap guo ex dictis suis. postea dicit quod nomina significant deum secundum quod intellectus noster cognoscit ipsum. intellectus aut noitr cum cognoscat deum ex creatu ris sic cognoscit secundum quod creature ipsum repraesentant Ex illo arguo sic. illud per nomen exprimitur secundum istum quod per creaturam repraesentatur. sed per creaturam repraesentatur diuina essentia. vt est hec diuina essentia ergo essentia diuina sic per nomen exprimitur. Sed ad illud videtur respondere ibidem quod creatura imperfecte deum repraesentat. et quod non repraesentat omnem rationem in deo. nec rationem absolutam divine essentie secundum ipsam perfectionem nature in diuina essentia perfectionalitercontentam. Sed illud nihil valet. tum quia non sequitur repraesentat diuinam essentiam imperfecte. ergo non repraesentat diuinam esentiam distincte. sicut non se quitur. aliquis cognoscit aliquod simplex imperfecte. ergo non videt istud distincte. sicut alibi onsum est. Et huius ratio est. quia cognoscere vel repraesentare aliquid distincte non est aliud quam cognoscere vel repraesentare quodlilibet intrinsecum illi. Tum quia omnis ratio quae est realis in diuina essentia est illa vnica essentia absolute vel persona vel relatio. et ita impossibile est aliquid assimilari vel repraesentare aliquam rationem existentem in deo nisi assimiletur vel repraesntet diuinam esentiam secundum quod est. vel personam vel relationem.

⁋ Et si dicas sicut dicit alibi quod in deo est inuenire distinctio nem rationum. quae realiter et vere in ipso sunt que quidensunt vnum re. et differunt ratione. et ideo potest vna ratio repraesentari alia non repraesentata. Istud non valet. qui supra ostensum est quod illud principium illius est manifeste falsum. scilicet quod aliqua possunt esse vnum re aliter et differre ratione

⁋ Preterea quod postea di cit quod hoc nomen homo expromit sua significatione essentiam hominis secundum quod est. significat enim eius diffinitionem declarantem essentiam eius. Istud non est verum. quia hoc nomen homo significat primo essentiam hominis et non diffinitionem. sed hoc nomen homo et diffinitio hominis idem significant. et neutrum est significatiuum alterius

⁋ Ideo ali ter ad istum articulum dico quod viator potest imponere nomen ad distincte significandum deum vel diuinam essentiam. hoc patet. quia quicumque potest vere intelligere aliquid esse distinctum ab alio. potest instituere nomen ad illud distincte significandum. sed viator potest vere intelligere et scire deum esse distinctum ab omni alio ergo etc

⁋ Preterea si viator non posset instituere nomen ad distincte significandum diuinam essentiam. hoc non esset nisqui non potest deum distincte intelligere. Sed hoc non obstat quia vox aliqua potest aliquid distincte significare quod nunquam fuit distincte intellectum. patet de hac voce homo. que distincte significat hominem futurum etiam sine noua impositione

⁋ Si dicatur quod non precise significat illum homine. hoc non obstat. quia distincte significat ipsum et omns alios

⁋ Preterea sicut tactum est in arguendo ad oppositum. illud per nomen distincte significatur quod praecise significatur et nihil aliud significatur nec per ipsum connotatur. sed hoc est possibile viatori. quia potest imponere a ad significam dum diuinam essentiam. et nihil aliud nec aliquid aliud connotando. sicut hoc nomen deitas non connotat aliquid in creaturis.

⁋ Preterea potest aliquis imponere hoc nomen a ad significandum quodcumque animal quod occurrit sibi cras hoc facto distincte significat illud animal. et significabit apud omns volentes vti voce sicut imposita est quantuncumque illud imponens non distincte intelligat. nec forte distincte intelliget quando sibi occurret. Dico ergo quod aliquod nomen distincte aliquid significare potest intelligi. vno modo quod non significet aliquid aliud nec connotet. nec det intelligere ex vi institutionis aliquid aliud. et isto modo potest deus distincte significari quam tumcumque deus non sic concipiatur a nobis. Secundo mo potest aliquid intelligi significare aliquid distincte. quia significat illud et non aliud siue connotet aliud siue non. et sic similiter potest distincte significari. Tertio modo potest intelligi aliquid distincte significari quando ex vi institutionis et communi vsu vtentiam nihil aliud ad prolationem vocis occurrit rea liter. et sic non potest aliqua vox distincte deum significare viatori. quia prolata quacumque voce significatiua intelligenti significationem vodaliquid aliud occurrit scilicet conceptus communis deo et aliis.

⁋ Sed isto modo non intelligitur questio proposita Si dicatur quod nomen non expremit rem nisi intelligenti. ergo sicut res intelligitur ita per vocem expremitur. sed res que deus est non distincte intelligitur. ergo etc

⁋ Preterea omns quod alicui significatur sub eadem ratione intelligi potest ab eodem. ergo si vox potest deum sub ratione deitatis significare viatori. viator poterit deum distincte intelligere et sub propria ratione deitatis consequens est falsum. Assumptum probatur. quia sub eadem ratione potest aliquid diligi qua significatur. ergo sul eadem ratione intelligi. consequentia tenet. quia nihil est ama tum nisi cognitum. ergo nihil est distincte amatum nisi distincte cognitum. sed deus non potest distincte cognosci. ergo nec distincte diligi. ergo nec distincte significari.

⁋ Ad primum istorum concedo quod nomen non expreimit rem nisi intelligenti. et ideo intelligenti distincte expremit rem. quamuis intellectus non eam distincte intelligat. quia exprimere rem distincte intelligenti non est nisi vocem apud intelligentem significare talem rem et non aliam. et quod intelligens hoc cognoscat. hoc autem est possibile. quamuis intelligens non distincte illam rem intelligat. sicut patet. aliquis videns solem non distincte videt nec intelligit solem. quia non videt distincte quicqud est ips us solis. et tamen ista vox sol apde eum distincte significat solem. quia significat sibi illam rem quam videt confuse. ita est de nomine significante alicui diuinam essentiam quam tamen non intelligit in se. quia non intelligit eam in se sine conceptu medio.

⁋ Ad secundum concedo quod aliquid potest ita distincte amari sicut significari. et ideo concedo quod aliquid potest distinctius amari quam cognosci. quia distincte amo deum et appeto beatitudinem particularem quae mihi dabitur. et tamen illam non ita distincte intelligo. sed tantum in quodam conceptu. Et quando dicitur quod nihil est amatum nisi cognitum concedo. sed ex hoc non sequitur. quod nihil est distincte amatum nisi distincte cognitum. quia aliquid potest distinctius amari quam cognosci. Unde sicut res non potest intelligi nisi intelligatur conceptus. et tamen potest eadem res appeti vel diligi. quamuis non appetatur vel diligatur conceptus. ita potest res distincte diligi. quamuis non distincte intelligatur. Per praedicta patet ad argumenta principalia

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1