Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Distinet. xxiii. Questio vnica. Irca distinctio nem. xxiii. quero. Utrum hoc nomen persona sit nomen primi intentionis an secunde.

⁋ Quod sit nomen secunde intentionis videtur. qui in diffinitione eius cadit in tentio secunda. quia indiuiduum cadit in eius diffinitione. et indiuiduum est nomen secunde intentionis. ergo etc.

⁋ Preterea si non esset nomen secunde intentionis cum dicatur de pluribus. necessario esset terminus vniversalis consequens est falsum.

⁋ Preterea si esset nomen prime ntentionis tunc esset svnonimum cum natura intellectuali et completa. et per consequens vnum non diffiniretur per reliquum. consequens est falsum.

⁋ Ad oppositum per quod respondetur ad questionem factam per quandoid de re non est terminus secunde intentionis. sed hoc nomen persona est huiusmodi secundum beatum Augustinum. quia si quera tur de personis diuinis. quid tres sunt. respondetur quod sunt tres persone. ergo persona non est nomen secunde intentionis

⁋ Ad questionem dicitur quod persona est nomen secunde intentionis. quia importat principaliter intentionem secundam. quia sicut indiuiduum in omni substam tia. ita suppositum in natura substantiali. et persona innatura intellectuali. sed indiuiduum et super positum dicunt tantum rem secunde intentionis. ergo et persona tantum dicit rem secunde intentionis.

⁋ Contra istam opinionem arguo. quandocumque aliquod nomen non significat aliquid per modum possibilis. et significatum suum competit rei non per operationem intellect illud est nomen prime intentionis. sed tale est hoc nomen persona. quia circumscripto omni opere intellectus pater est persona. quia non est persona per operationem intellectus. ergo persona est nomen prime intentionis

⁋ Si dicat quod secundum istam rationem species esset nomen prime intentionis. quia circumscripto omni opere intellectus. si sortes et plato essent in rerum natu ra. adhuc essent eiusdem speciei. sicut essent due persone. ergo species ita est nomen prime intentionis sicut persona hoc non valet: quia sortes et plato non dicuntur eius dem speciei nisi quia ab eis potest abstrahi vnus conceptus communis. et ideo si hec tunc sit concedenda. spe cies significabit per modum possibilis. vel hoc totum eiusdem speciei. sed sic non est de persona. non enim dicitur pi persona. quia potest formari circa eum talis vel talis in tentio. sed quia est talis et non alia.

⁋ Preterea indiuiduum suppositum singulare et huiusmodi sunt prime in tentionis nomina. ergo similiter persona est nomen prime intentionis. consequentia patet per positionem istius. et anen probo de hoc nomine singulare. quia singulare idem est quod vni numero. immo vnum numero et singulare videnter esse nomina svnonima. sed vnum numero est nomen prime intetionis. quia vnum est nomen prime intentonis et eadem ratione indiuiduum suppositum est huiusmodi sunt nomina prime intentionis.

⁋ Ideo dico questionem quod persona est nome prime intentionis Circa quod primo videndum est quid sit persona et quo modo distinguatur a supposito. secundo quid sit in tentio secunda et prima.

⁋ Circa primum dico quod suppositum non habet quid rei. sed tantum quid nominis Diffinitio autem exprimens quid nominis potest esse illa. Suppositum est ens completum non constitu ens aliquod ens vnum. non natum alteri inherere. nec ab aliquo alio sustentatum. Per prima particul am excluditur quelibet entitas partialis siue actualiter componat siue non. quia nihil quod potest esse pars est ens completum. sed tantum ens partiale. et ita excluditur anima separata et quelibet forma substantialis et etiam materia.

⁋ Per secundam particulam excluditur diuina essentia. quia quamuis sit eus completum. tamen constituit vnum ens. scilicet patrem et filium et spiritum sanctum. Et propter idem excluditur quaelibet relatio et vnum constitutum ex essentia et spiratione actiua. per tertiam partiulam excluditur quodlibet accidens. quia quodlibet accidens siue inhereat siue non natum est inherere. Per quartam particulam excluditur natura assumpta a verbo. quia illa est a verbo sustentata. Diffinitio autem exprimens quid nominis persone potest esse ista. Personam est suppositum intellectuale. Et differunt ista sicut superius et inferius. Et potest dici quod ista descripto persone est eadem tam cum diffinitione Boetii quam Ri chardi. quia Boetius sic describit personam. Persona est rationalis nature indiuidua substantia volens intelligere per indiuiduam substantiam suppositum substam tiale. et per rationalem naturam intellectualem. et ideo non intellexit per indiuiduam substantiam. tantum substantiam existentem in praedicamento. sed omnem substantiam completam non natam constituere aliquod vnum ens. Per rationalem creaturam intelligens naturam intellectualem. Diffinitio autem richardi est ista quod persona est intellectu alis nature incommunicabilis existentia intelligens per incomnnicabilem existentiam omne illud quod non communicatur alteri nec sicut pars. nec sicut constitutiuum. nec sicut accidens. nec sicut sustentatum. et ita per incommunicabilem existentiam intelligitur suppositum. et ideo addendo sibi quod est in tellectualis nature vult habere quod natura est suppositum intellectuale. Ex quo patet quod opinio aliorum non est conueniens quando dicunt quod persona vltra naturam vel entitatem positiuam nihil dicit nisi duplicem negationem duplid communicabilitatis. quia vt dicunt communicabile dicitur dupliciter. Uno modo dicitur communicabile pluribus quod est idem cuilibet eorum. ita quod quodlibet sit ipsum. sicut vniversale dicitur communicari suis inferioribus. Alio modo communicatur aliquid vt forma qua aliquid est. sed non est ipsum. vt anima communicatur corpori. et vtroque modo deitas est communicabilis. et neutro modo est persona communicabilis. Et duplex est inconicabilitas quae pertinet ad rationem persone. propter quod anima separata licet habeat primam incommunicabilita tem. non tamen est persona. quia non habet secundam.

⁋ Ex ista opinione sequitur quod materia esset suppositum non persona. quia sibi competit ista duplex incommunicabilitas qui nec est communicabilis vt vniversale. nec vt forma materie. Similiter sequeretur quod natura assumpta esset persona. quia neutro modo est communicabilis. quia non potest esse forma alicuius nec est vnum vniversale commune multis. Simulr prius ostensum est quod nihil nisi sola divina essentia est communicabilis per identitatem. quia in omnibus aliis eoipso quod aliquid communicatur alteri. non est ipsum nec econuer so. et ita non communicatur sibi vt sit ipsum. Similiter sequeretur quod paternitas esset suppositum vel persona formaliter. quia nec est communicabilis vt vniversale nec vt forma. quia secundum istum alibi. relatio nec est actus nec forma essentie.

⁋ Si dicatur. sicut dicit iste alibi quod negatio duplicis dependentie est formale in ratione persone vel suppositi. scilicet negatio dependentie actualis et ne gatio dependentie aptitudinalis. et ideo quod iste negationes non competunt illis de quibus argutum est ideo non sunt persone. Nam anime separate non potest comperere negatio dependentie aptitudinalis nec materie. nec nature assumpte competit negatio dependentie actualis. Istud non sufficit. quia concedit quod negatio duplicis incommunicabilitatis praedicte non sufficit ad rationem persone. Similiter ex isto sequeretur quod essentia diuina esset persona. quia sibi competit negatio duplicis dependentie praedicte. quia nec essentia divina dependet nec est nata dependere. et eodem modo potest argui de qualibet relatione in diuinis. ideo dico sicut prius quod persona est suppositum intellectuale. et suppositum est ens completum etc.

⁋ Circa secundum dico quod intentio prima vocatur res realiter existens. Intentio autem secunda vocatur aliquid in anima rebus applicabile praedicale de nominibus rerum quando non habent supponem personalem sed simplicem. sicut sunt species. genus. quae verificantur de istis terminis homo. animal asinus lapis et huiusmodi. non quando supponunt personalit et pro suis significatis. sed quando supponunt simpliciter et a quolibet significato per tale terminum vere remouetur. Utrum autem talia sint realiter et subiective in anima. an obiectiue tantum non refert ad propositum nec hoc spectat determinare ad logicum. quae tamen principaliter distinctionem inter nomina prime et secunde intentionis habet considerare. quia logicus praecise habet dicere quod in ista propositione homo est species. subiectum supponit pro vno communi et non pro aliquo significato suo. Utrum autem illud commune sit reale vel non sit reale. nihil ad eum. sed ad metaphisicum. Ex istis patet quod nomen secunde intentionis est illud quod imponitur ad significandum talia de nominibus rerum praedicabilia quando supponunt simpliciter et non pro suis significatur. Ex quo patet vlterius quod nomen quod non ex ratione institutionis pro talibus supponit sed pro aliquibus aliis non est nomen secunde intentionis sed prime. et ideo talia nomina. suppositum. indiuiduum. singulare. persona. cum quantum est ex ratione institutionis semper supponunt prorebus. nec possunt pro aliis supponere quantum est ex ratione institutionis. licet aliquando ratione alicuius adiuncti propter quod adiunctum tota propositio est distinguenda penes tertium modum equiuocationis. sequitur quod talia nomina sunt nomina prime intentionis et non secunde. Assumptum patet. quia in talibus propositionibus omne suppositum est res omne singulare est substam tia vel accidens. omnis persona est natura intellectualis. et in talibus vere est supposon pro rebus. quia ista omnis persona est natura intellectualis non verificatur nisi pro rebus. et non pro quabuscumque aliis. sed ista omnis species praedicatur de pluribus differuntibus numero. non verificatur pro aliqua re tali. sed precise pro aliquo communi predicabili de termino significante rel quando supponit non pro rebus sed pro se.

⁋ Per predicta patet ad rationem prime opinionis quod assumptum est falsum quod indiuiduum et suppositum dicunt tantum rem secunde intentionis. immo stat quod sunt nomina prime intentionis. quia quando supponunt personaliter. supponunt tantum pro rebus. et verificantur de nominibus rerum quando illa: nomina supponunt pro suis significatis et non pro seipsis. nec pro aliis a suis significatis. Unde ista non est vera. homo est singularis nisi pro re et non pro aliqua intentione secunda.

⁋ Sed conclusio praedicta potest obiici primo. quia sequeretur quod persona non esset vnum per se. quia includeret negationes. sed negatio non fac per se vnum cum positiuo

⁋ Preterea nullum nomen prime intentionis est commune omni enti nisi ens vel svnonimum enti vel passio entis. sed vnum vel singula re non est aliquod huiusmodi. ergo non est nomen prime intentionis. et per consequens nec suppositum nec persona

⁋ Preterea sicut species ad genus. ita singulare ad speciem. ergo sicut intentio speciei est inferius ad intentionem generis. ita indiuiduum vel singulare erit intentio inferior ad intentionem speciei.

⁋ Preterea illud nomen in cuius diffinitione ponitur intentio secunda est nomen secunde intentionis. sed in diffinitione indiuidui ponitur intentio secunda. quia sic diffinitur. indiuiduum est quod de vno solo praedicatur. et praedicari est intentio secunda. ergo etc.

⁋ Preterea conclusiodicta prius praedicari vere competit rei. quia res vere predicatur. ergo non sequitur tale nomen verificatur de re. ergo est nomen secunde intentionis.

⁋ Preterea album nigrum et huiusmodi sunt termini accidentales id estaccidentium. et tamen smpponunt pro ipsis substantiis. ergo eadem ratione quamuis suppositum persona et huiusmodi supponunt pro rebus po terunt esse termini secunde intentionis.

⁋ Ad primum istorum dico quod persona est vnum per se. sicut album per se est homo. Ueruntamen diffinitio exprimens quid nominis ipsius persone non significat praecise aliquod per se vnum. quia praeter naturam intellectualem ponuntur ibi negationes que non significant aliqua facientia per se vnum cum natura intelligibili. et ideo non est diffinitio exprimens quid rei. sed tantum quid nominis. Ex isto sequitur quod diffinitio exprimens quid nominis persone. non est exprimens aliquid per se vnum in quocuque genere

⁋ Ad secundum dico quod vnum. singulare et huiusmodi sunt passiones entis. quia sunt de ente praedicabilia tantum secundo modo dicendi per se. sed suppositum vel potens esse suppositum est passio substantia. quia omnis substantia vel est suppositum vel potest esse suppositum. et hoc prout substantia praecise supponit pro illis quae sunt per se in genere substantie. Sed persona est passio illius quod est suppositum. et natura intelligibilis ita quod ista aliqua res est persona si sit per se aliquo modo dicendi per se. erit per se secundo modo dicendi per se et non primo modo. quia nunquam aliquod negatiuum. nec aliquid in cuius diffinitione exprimente quid nominis ponitur aliquid negatiuum praedicatur per se primo modo de aliquo pre cise importante rem sine tali negatione. sed vel praedicabitur per accidens vel secundo modo dicendi per se Sed est aduertendum quod nolo dicere quod illud quod est suppositum vel persona predicatur sic secundo modo dicendi per se. sed quod isti termini quae sunt voces vel conceptus predicantur per se secundo modo.

⁋ Ad tertium dico quod non est omnino simile. quod sicut se habet species ad genus. ita se habet singulare ad speciem. quia illud quod est singulare est vna res extra animam. sed illud quod est species vel genus non potest esse res extra animam. quamuis secundum vna opinione de conceptu possit esse subiectiue res existens in anima seu intellectu. quantum ad hoc est simile quod de quocumque praedicatur illud quod est species quando stat pro rebus de eodem praedicatur illud quod est singulare et non ecouerso. sicut est de illo quod est species respectu illius quod est genus Si dicatur si vnum oppositorum sit nomen secunde intentionis. reliquum est nomen secunde intentionis. sed vniversale et singulare sunt opposita et vniversale est nomen secunde intentionis. ergo et singulare. Dico quod assumptum de quaibuscumque oppositis non est verum. quamuis esset verum de oppositis contrariis. a quorum vno possit aliquid transmutari ad reliquum. si talia possunt esse quorum vnum esset intentio secunda.

⁋ Ad quartum dico per in diffinitione exprimente quid nominis indiuidui non ponitur aliqua secunda intentio.

⁋ Unde ista descriptio indiuiduum est quod predicatur de vno solo. non exprimit quid nominis. sed diffinitio sua exprimens quid nominis debet esse ista. indiuiduum est ens completum et non aliud vel aliqua huiusmodi.

⁋ Preterea dato quod esset eius diffinitio exprimens quid nominis posset dici quod non sequitur. intentio secunda ponitur in eius diffinitione. ergo non est nomen secunde intetionis. sicut non sequitur nomen aliquod prime intentionis ponitur in diffinitione speciei. ergo species est nomen ene intentionis Unde hec est differentia inter nomina prime intentionis et secunde. quia nomina prime intentionis sunt illa quae quando supponunt personaliter praecise stant pro rebus non inquantum praedicabilia de aliis.

⁋ Nomna secunde intentionis stant pro aliquibus praedicabilibus de rebus. sicut quando dico omnis homo currit homo stat precise pro rebus. non inquantum ille res sunt de quaibuscumque praedicabiles. sed quando dico quod omnis species praedicatur de pluribus differentibus numero. subiectum stat pro aliquibus inquantum sunt praedicabilia de aliis.

⁋ Ad quintum dico quod praedicari potest dici intentio secunda quae uis competat vere rei. quia non tantum competit rei. sed etiam intetioni secunde. et quia non potest competere rei nisi per operationem intellectus. vel potest dici quod est vnum commune per predicationem non per se primo modo: rei et intentonibus in anima. et ita equiualenter est nomen tam prime intentionis quam secunde.

⁋ Ad vltimum dico quod album et nigrum et huiusmodi dicuntur termini accidentales. quia quamuis supponant pro subiectis. tamen principaliter important accidentia. non sic autem est de illis terminis singulare. suppositum. persona et huiusmodi.

⁋ Sed hoc videtur esse contra praedicta. quia prius dictum est quam termini ex ratione institutionis semper supponunt pro suis significatis. ergo principaliter supponunt pro illis quae principaliter significant. ergo cum tales termini principaliter significant ipsas formas princi cipaliter supponunt pro ipsis formis. Dico quod non est magna cura quid dicatur de principali significato talium terminorum. quia quicqud dicatur de eis. tamen dico quod semper ratione institutionis supponunt pro ipsis substantiis quae sunt significata ipsorum. quamuis forte ipse forme sunt principaliora significata. Et quod dictum est prius debet intelligi quando terminus non habet duo significata. vnum principale et aliud quasi connota tum vel datum intelligi

⁋ Ad primum principale patei quod indiuiduum non est nome secunde intetionis. sed prime

⁋ Ad secundum patebit dist. xxv. quo aliquod vniversale praedicatur de deo at aliquod non. quia tale vniversale quod vivrsaite praedicatur de pluribus quae possunt esse vna res non est inconueniens praedicari de divinis personis

⁋ Ad tertium dico quod non sequitur quamuis sit nomen prime intentionis quod sit svnonimum cum natura intellectuali completa. quia in eius diffinitione expremente quid nominis ponitur aliquid negatiuum. vel diffinitum per tale negatiuum quod non ponitur in diffinitione na ture intellectualis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1