Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Item quero utrum solapropositio per se secundo modo dicendi per se sit scibilis scientia proprie dicta.

⁋ Quod non: quia secundum Aristotelem primo poteriorum: vbi aliqua praedicata ordinantur essentialiter primum potest ostendi de infimo per medium: sicut si corpus et substantia de homine per animal: sed talis propositio est per se primo: ergo etc.

⁋ Contra. conclusio demonstrationis est per se et non primo modo: quia. vi. metha. non est demonstratio substantie: nec eius quod quid est: sed omne praedicabile primo modo dicit substantiam rei: ergo talis non est demonstratio.

⁋ Circa. q. primo videndum quae propositio est per se secundo modo. Secundo. Utrum omnis proposito demonstrabilis sit per se secundo modo

⁋ Circa primum dico quod omnis pposto necessaria est per se primo modo vel secundo modo. hoc patet: quia omnis proposito simpliciter necessaria c(quod dicol propter propositiones neccessarias per accidens cuiusmodi sunt propositiones multe de praeterito: et tales sunt necessarie per accidens: quia contingens fuit quod essent neccessarie nec semper fuerunt neccessarie omnis alia propositio neccessaria potest esse euidenter nota: et per consequens est aliquis habitus veridicus respectu cuiuslibet propositionis simplicitur neccessarie: sed nullus talis habitus respectu necessarii est nisi respectu propositionis per se: quia tam principium quam comclusio est per se: ergo etc.

⁋ Preterea primo poste. c. de per se dicit philosophus quod quae neutraliter insunt: hoc est nec primo modo nec secundo modo accidentia sunt: vt musicum: aut album anima li. Quero quomodo intelligit quod sunt accidentia aut quod contingenter praedicantur. et haber propositum: quod omnis propositio quae nec est per le primo modo nec secundo modo est contigens: hoc est non neccessaria simpliciter et per se. et hoc est verum quondo est praedicatio propria: ita quod subiicitur quod natum est subiici: et praedicatur quod nati epraedicari. Si per accidentia intelligat vera acciden tia realia hoc non est verum. quia talia possunt praedicari per se secundo modo: saltem in propositione de possibili vel equiualem ti: sic quod luna est illuminabilis a sole: et huiusmodi.

⁋ Preter ea. c. vi. dicit philosophus. quod omnet scilicet praedicabile de aliquo. aut sic est praedicabile primo modo: aut secundo modo: aut secundum accidens. Accidenta aut non neccessaria sunt. ergo omne praedicabile neccessario de. aliquo. aut praedicatur per se primo modo: aut secundo modo

⁋ Si dicatur. quod tunc esset hoc per se: matria est in potentia ad formam: aut ergo per se primo modo: et hoc non est verum: quia non praedicatur diffinitio de diffinito: nec pars diffinitionis: aut secundo modo: et tunc forma esset passio materie. sed consequens est fclaut. quia subiectum est perfectius sua passione. et non econuerso.

⁋ Potter dici quod hoc est per se. quia pertinet ad demonstrationem tamquam principium. vel tanquam conclusio. ergo est per se. Et eodem modo potet argui de omni propositione simpliciter necsaria quod sit per se. quia omnis talis pertinet ad demonstrationem.

⁋ Si dicitur quod tunc hoc esset per se. omnis homo potest esse albus. omnis ignis est calidus. omnis calor est calefactiuus. consequens feclatum. quia contraria non possunt per se praedicari de eodem. sed quae ratione haec esset per se omnis homo potest esse albus. eadem ratione et ista omnis homo potest esse niger. et ita contraria de eodem potest dici: quod omnis talis est per se. nec est inconueniens conria per se praedicari de eodem in propositionibus de possibili. vel equiualentibus. et ita est in proposito. Sed ad quem modum debet reduci ista. matia est in potentia ad formam

⁋ Pot dici quod per se primo modo: et per se secundo modo accipiut dupliciter. Uno modo quando praedicatum non dicit aliquid totaliter distinctum ab importato per substantie ctum. et tunc dicitur per se primo modo. quando nihil importatum per pre dicatum tamquam praedicabile de illo praedicato vniversaliter et no solum particularitur est totaliter extrinsecum subiecto. et sic nihil praedicatur per se primo modo: nisi per se superiora. et pertes intrinsece rei. vel importantia praecise partes rei. Per se ant secundo modo dicitur illud quod importat aliquid distinctum realiter ab importato per subiectum. sicut hoc omnis homo est risi bilis. deus es creatiuus. et sic de aliis. et isto modo haec esset per se secundo modo. matria est in potentia ad formam. Aliter videtur lico. distinguere dicens. quod quandocumque praedicatum est causa subiecti. tunc est per se primo modo. siue sit causa extrin eca: siue intrinseca. quando aut econuerso. est secundo modo. Et ita videtur quod hoc sit per se primo modo. matria est in potentia ad formam. vel nul lo modo est per se. et si sit per se primo modo. eadem ratione erit econuerso. foram potest informare materiam. quia non est magis forma causa materie quam ecomuerso. Similiter sequeretur quod haec esset per se primo modo. quia pridicatum est causa subiecti. et et per se secundo modo. quia subiectum est causa praedicati. eo quod forma et matria neccessario sunt sibi inuicem causae

⁋ Et intelligendum: quod siue teneatur primus modus distinguendi istos modos: siue secundus modus. quod dictum est intelligendum est de propositione pure affirmatiua qui propositio negatia est per se primo modo. et tamen nec praedicatum dicit essentiam subiecti. nec est causa subiecti. haec est per se nuls uhomo est asinus

⁋ Circam secundum dico: quod propositio demonstra bilis potest accipi stricte vel large. Secundo modo non omnis proposito demonstrabilis est per se secundo modo. quia sic omnis propositio du¬ bitabilis nata fieri euidens per quascumque propositiones eui lentes neccessarias dispositas in modo et figura est de monstrabilis. et isto modo scientia distinguitur conr intellectum et est commune ad scientiam quia et propter quid. Sed aliqua propositio per se primo modo est dubitabilis et neccessaria. et potest fieri euidens per propositiones neccessarias etc. Sicut hoc est dubitabilis alicui intellectui. omnis asinus est animal et per se primo modo. et potest fieri euidens per aliquod medium scilicet per operationes et huiusmodi sic arguendo. omne quod mouet se est animal. omnis asinus est huiusmodi. ergo etc.

⁋ Sed conhoc videtur esse philosophus id est posteriorum prbans quod non omne quod sillogisatur ex veris et indemonstrabilibus et immediat demonstratur.

⁋ Dico quod non demonstratur demonstratione potissima. sicut nec demonstratio quia: est demonstratio potissima. talis tamen propositio scitur scientia proprie dicam. secundum quod scientia distinguitur contrsio intellectum. Primo modo forte numquam scitur propositio euidenter in quae praedicatur genus substantiali ternum de genere sbalterno. nisi cognoscantur omnes species ptente subiec genere inferiori. sicut forte non potest haberi conceptus per se et simplex: nisi cognoscantur omnes species. et tunc nulla propositio talis posset demonstrari

⁋ Ad argumentum principale. quod philosophus ibi extendit demonstrationem ad omnem sillo gismum ex neccessris et prioribus. sed non omnis talis sillogismus est demonstratio. quia si conclusio non sit dubitabilis: non est demonstratio. Sicut esim numquam est demonstratio mihi: nisi quando scio co clusionem per praemissas. aliter enim scirem demrare multa qui credo esse fmula. ita numquam est demonstratio simpliciter nisi quando conclusio potest sciri per praemissas. et ideo dicit philosophus quod demonstratio est ex caus conclusionis. et ideo si priemisse fuerit vere et prime et immediate et notiores et priores. et tamen non fuerit causae conclusionis. hoc est. notitia praemissarum no fuerit causa notitie conclusionis. non erit demonstratio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6