Quaestio 2
Quaestio 2
Questio secunda. Supposito quod per sone diuine non constituantur per proprietates absolutas. sed per proprietates relatiuas. Quero. vtrum constituantur et distinguantur per relationes sub ratione relationum. an per ali quam aliam rationem
⁋ Quod non sub ratione relatonis videtur. quia omnis relatio modo potentie est posterior actione. et per consequens supposito quod agit. sed quelibet relatio in diuinis est relatio modo po tentie. ergo est posterior smpposito. et per consequens non constituit suppositum sub ratione relatonis.
⁋ Pre terea paternitas psupponit dicere in divinis et simul intelligere que non competunt nisi supposito. et go non constituit suppositum.
⁋ Ad oppositum. sit suppositum absolutum non constituitur nisi per proprietatem absolutam sub ratione absoluti. ita suppositum relatiuum necessario constitutur per proprietatem relatiuam sub ratione relatiui. sed in diuinis sunt tantum supposita relatiua.
⁋ Circa istam quaestionem sunt diuersi modi ponendi. Nam aliqui ponunt quod quamuis sit tam origo quam relatio. tamen persone constituuntur et distinguuntur non per origines. sed per relationes inquantum relationes sunt constitutiue proprietates.
⁋ Primum scilicet quod non distinguantur per orignes probant sic. Primo quia omnia distincta di stinguunt per aliquod intrinsecum vtrique. sed origo alicuius rei non significatur vt aliquod intrinsecum sed vt via quedam a re vel ad rem. ergo non distinguuntur persone diuine origine. sed ortet intelligere tam in generante quam in genito ea quaebus abinuicem distinguuntur. in persona autem diuina non est aliquod intelligere nisi essentiam et relationem vel proprietatem Unde cum in essentia communicant relinquitur quod per relationes persone ab inuicem distinguantur.
⁋ Preterea contra rationem originis est quod constituat yposta sim vel personam. quia ex vi originis significata actiue significatur vt progrediens a persona subsistente. vnde praesupponit eam. origo autm passiue signi ficata vt natiuitas significatur vt via ad personam subsistentem. et nondum vt eam constituens. ergo etc. Ideo dicunt quod melius est dicere quod persone seu ypo stases distinguantur relationibus quam per originem. liedistinguantur vtroque modo. tamen primo et principalius per relationes secundum modum intelligendi. Unde hoc nomen pater non solum significat proprietatem sed etiam ypostasim. sed hoc nome genitor vel generans significat tantum proprietatem. quia hoc nomen pater significat relationem que est distinctiua et constitutiua ypostasis. Secundo dicunt quod proprietas personalis patris potest dupliciter considerari. Uno modo vt est relatio. et sic secundum intellectum praesupponit actum notionalem. quia relatio inquantum huiusmodi fundatur super actum. Alio modo potest considerari secundum quod est constitutiua per se. et sic oporter quod printelligatur actui notionali. sicut persona agens printelligitur actioni. Ex isto sequitur quod paternitas non constituit personam patris vt relatio sed vt constitutiua vel proprietas
⁋ Primum quod dicit quod persone non constituuntur per origines est simpliciter falsum. Cuius ratio est. quia quando aliqua sunt idem omnibus modis et vnum vere praedicatur de reliquo. si vnum constituit et reliquum constituit. sed origo diuina nullo modo distinguitur a relatione. et relatio constituit. ergo origo constituit. Si dicatur quod origo et relatio distinguuntur secundum rationem. et ideo quamuis relatio constituat. non tamen oportet originem constituere. hoc non valet. quia accipio praecise illam originem que deus est. illa nec secundum rem nec secundum rationem distinguitur a relatione que est realiter deus. quod non secundum rem concedunt. quod non secundum rationem probatum est prius in suo antecedente vbi onensum est quod a nullo reali differt aliquod reale secundum rationem. Unde illa ratio esset falsa que diceret quod origo quae est realiter deus differt a relatione que est realiter deus.
⁋ Se dicatur aliter quod origo et relatio differunt secundum modum significandi. et ideo potest aliquid praedicari de vno quod non praedicatur de reliquo. hoc non valet qui illa solum differunt secundum modum significandi quaie habent diuersos modos significandi. sed talia non sunt nisi voces vel aliqua signa non res que non signficant
⁋ Nunc autem non querimus de istis vocibus vel conceptibus vel signis quibuscumque. vtrum talia constituant diuinas personas. quia manifestum est quod non. sed querimus de illa origine quam ponimus in deo realiter et de relatione illa que deus est que non differunt secundum modum significandi quia non sunt signa ergo non possumus dicere quod illa origo non constitu it et relatio constituit. quia differunt penes modos significandi. Confirmo hoc. quia sicut generare vel generatio et paternitas habent diuersos modos significandi. ita paternitas et paternitatis habent diuersos modos significandi. et per consequens dicam quod relatio. inquantum significatur per nominatiuum casum constituit personam. inquantum autem significatur per genitiuum casum non constituit persona. quod foret ridicui losum et puerile dicere. Ex isto patet quod illa origo que est realiter in deo propter diuersum modum significandi vel intelligendi non aliter se habet ad hoc quod constituat personam vel non constituat. immo modus significandi nihil facit ad hoc quod const tuat vel non constituat.
⁋ Preterea rationes per quas probat quod persone non distinguuntur nihil valet. immo sunt ad oppositum magis. Nam quando aliquid est intrin secum alicui et proprium sibi. per illud distinguitur ab alio. sed origo est patri intrinseca. igitur generatio actio est intrinseca patri. et est propria patri. quinulli alii couenit nisi patri. ergo per generationem actione distinguitur pater ab omni alia persona.
⁋ Quod autem generatio actio sit intrinseca patri osten do. quia generatio actio nullo modo ex natura rei distinguitur a patrnitate. sed a parte rei paternitas est intrinseca patri. ergo a parte rei gene ratio actio est intrinseca patri. Similiter generatio actio nullo modo est posterior patre. sed sicut paternitas est intrinseca patri. similiter generatio actio est intrinseca patri. Ad illud dicunt vbi supra quod origo actiue significata que prior est secundum intellectum quam relatio persone originantis potest considerari vt relatio. et sic est posterior vel vt proprietas constitutiua et sic est prior.
⁋ Contra istud. Aut est aliqua distinctio a parte rei inter proprietatem illam que est prior generatione et que posterior est aut nulla. Si aliqua. et illa que est posterior est praecise relatio. ergo persone non distinguuntur per proprietates relatiuas. sed per proprietates absolutas Si nullo modo distinguuntur. ergo non plus est posterior vt relatio. quam vt est proprietas constitutiua
⁋ Preterea illud quod nullo modo distinguiab alio a parte rei non est prius eo. sed generatio actio a parte rei nullo modo distinguitur a paternitate. ergo nec est prior nec posterior paternitate.
⁋ Contra quero. quid est esse prius secundum intellectum aut quod intellectus intelligat illud esse prius ei illud esse posterius. aut quod intellectus prius intelligat vnum quam reliquum. Si primum detur necessario erit intellectus falsus. quia intellectus intelligens aliter quam est in re falsus est. sicut intellectus intelligens hominem esse asinum. quia in re homo non est asin ergo si in re generatio que est realiter in patre non est prior paternitate nec ecouerso. intellectus intelligens generationem praecedere paternitatem vel econuerso est simpliciter falsus. et ita secundum intellectum falsum qualem ille habuit in isto et in multis potest concedi quod secundum intellectum generatio est prior paternitate. et ita potest concedi secundum intellectum quod homo est vnus asinus. quia secundum intellectum falsum hoc opinantem. Si detur secundum hoc est impossibile. quia ex quo nullo modo a parte rei generatio distinguitur a paternitate impossibile est vnum intelligi alio non intellecto. quamuis hec propositio generatio est in patre possit intelligi. ista propositione paternitas est in patre non intellecta.
⁋ Preterea ratio sua est contra seipsum. quia alibi dicit quod accidentia distinguantur penes sua subiecta. et tamen subiecta sunt extrinseca ipsis accidentibus.
⁋ Preterea secunda ratio non valet. nam origo quae deus est non est progrediens a persona quasi posterior persona et eam supponens. termo ipam constituit. Eodem modo natiuitas non est via ad personam quasi prior ea. sed est ipsa relatio omni modo a parte rei costituens personam.
⁋ Ex praedictis patet esse manifeste falsum quod iste frequenter dicit. quod duo sunt in deo scilicet origo et relatio. quae licet in deo sint idem secundum rem: differunt tamen ratione et in modo significandi. quia illa relatio quae est eadem realiter cum origine. nullo modo differt in modo significandi nec ratione ab origine illa cum qua est eadem realiter. quia illa que differunt secundum modum significandi non sunt nisi signra. que non sunt idem realiter. Unde illa origo quae deus est nullum modum significandi habet. et ideo modus significandi non facit ad hoc quod ipsa constituat vel non constituat. Patet etiam quod nec origo quae deus est est prior nec posterior relatione. nisi secundum falsam opinionem istius hoc falso opinantis. sed secundum inte lectum verum nec est prior nec posterior. Patet etiam quod modus significandi non facit eam esse priorem vel posteriorem. sic enim dicerem quod deus est posterior deitate. propter diuersum modum significandi illarum vocum deus et deitas. Patet etiam quod consideratio di uersa relationis nihil facit ad hoc vt relatio constituat sub vna ratione et non sub alia. nec quod sit prior vel posterior quocumque quod est in deo.
⁋ Aliter dicitur ad questionem. quod in nulla vna persona est nisitantum vna proprietas positiua secundum rem. quamuis sint di uerse secundum rationem. Unde in patre ista quattuor. genera tiuum. potens generare. generans. et pat. sunt vna proprietas secundum rem differunt tamen secundum rationem et distinguendo ista. illa proprietas non constituit suppositum patris. nec sub ratione patris. nec generantis. nec potentis generare. sed sub ratione generatiui. quia sub illa ratione est proprietas constitutiua. secundum quam est primo principium producendi aliam personam. sed huiusmodi est ratio generatiuitatis. sed alie rationes sunt quasi ei aduenientes. et hec ratio generatiuitatis in patre est ratio remotior a filio. et sonat in solam aptitudinem producendi ipsum. Unde omne potens generare est aptum na tum generare et non econuerso. Nam puer est aptus natus generare et tamen non potest generare. similiter omnis generans potest generare. et non eonuerso. similiter omnis pater generat vel genuit. et non econuerso. Et ita prima ratio hic in ista proprietate est ratio generatiuitatis. et ideo sub illa ratione primo constituit.
⁋ Sed ista opinione est sula sicut praecedens. quia quaero. aut generatiuum et pater. similiter ge neratiuitas et paternitas. aut sunt omnimode idem a parte rei aut non. Non potest dici quod non. quia dicit quod differunt sola ratione et non a parte rei. Si sint omnino idem a parte rei. ergo impossibile est vnum realiter constituere nisietiam paternitas realiter constituat.
⁋ Preterea. vbi nulla est distinctio a parte rei non potest esse a parte re talis mediatio vel immediatio. quia sicut medi atio et immediatio nullo modo potest esse sine tali omni distinctione. ita mediatio et immediatio a parte rei non potest esse sine omni distinctione a parte rei. sed per te a parte rei nulla est distinctio. inter generati uum et patrem. ergo a parte rei pater non est immediatior fi lio quam generatiuum. nec generatiuum remotius. ergo a parte rei non plus constituit generatiuitas quam paternitas. sed nihil est constitutiuum prime persone nisaliquid a parte rei. ergo non plus generatiuitas est constitutiua quam paternitas
⁋ Preterea. quaero. aut ista rati generatiui est a parte rei aut non. sed tantum in intellectu. Si sit a parte rei et similiter paternitas. ergo secundum rem differunt: si non sit nisi in intellectu. ergo non constituit personam primam. quia nihil in intellectu constituit personam primam.
⁋ Si dicatur quod illa ratio est a parte rei. similiter illa. sed non est distinctio a parte rei. sed tantum in intellectu. Contra. intellectus nihil immutat circa rem intellectam. ergo res non plus distinguitur a re nunc quam prius propter quancunque operationem intellectus
⁋ Preterea. impossibile est intellectum propter quancumque operationem vel negationem facere rem distinctam ex natura rei ab alia esse eandem cum ea: ergo eodem modo impossibile est intellectum facere rem eandem cum seipsa esse aliquo modo distinctam a seipsa. et per consequens si in re inter prnitatem et generatiuitatem nulla sit distinctio. penitus impossibile est intellectum causare ibi quancunque distinctionem.
⁋ Ideo dico aliter ad quaestionem. et primo ostendo quod origo et re latio nullo modo distinguntur ex natura rei. Secundo ex hoc inferam quod tam origo quam relatio constituit et distinguit personas.
⁋ Primum patet. quod frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora. sed omnia quem saluantur ponendo aliquam distinctionem inter generationem et relationem possunt saluari ponem do omnimodam identitatem. ergo etc. Assumptum probo. quia si ponatur aliqua distinctio ex natura rei inter paternitatem et generationem. aut hoc esset quia prnitas necessario fundatur in generatione. aut quia generatio praesupponitur paternitati. aut quia generare vel generatio praesupponit suppositum. et per consequens proprietate comstitutiuam. propter primum non oportet ponere aliquam distinctione vel non identitate ex natura rei in generationem et paternitatem. quia etiam secundum ponentes relationem increaturis. paternitas non fundatur in aliqua tali generatione. quia secundum eos generatione trans eunte manet relatio. ergo generatio non est sunda mentum talis relationis. quia impossibile est relationem esse sine suo fundamento. ergo etiam in diuinis non oportet aliquod quocumque modo distinctum esse fundamen tum relationis. sed sufficit ponere essentiam fundamen tum cuiuscumque relationis diuine. Nec oportet ponere propter secundum. quia videmus quod deus producit creaturam si ne omni medio reali inter ipsum et creaturam productam quia sicut alias ostendet. creatio actio non est ali quod reale medium inter deum et creaturam productam. ita quod creatio actio nihil realiter a parte rei dicit distinctum quoscumque modo a deo producente et creatura producta. ergo multomagis inter deum patrem producentem constitutum relatione et filium productum non oportet ponere aliquod medium distinctum quocunque modo ex natura rei a patre et paternitate et essentia et a filio et a proprietate sua relatiua. ergo sicut possum saluare quod deus creat realiter sine omni tali. ita quod deus pater producit realiter deum filium sine omni tali. ergo non oportet ponere distinctionem ex natura rei inter generationem et paternitatem. Nec propter tertium oportet ponere aliquam distinctionem talem. quia non minus repugnat paternitati constitue re suppositum quam productioni si sit aliquid tale. sicut communiter ponitur. ergo non magis generatio praesupponit suppositum quam paternitas. ergo sicut paternitas diuina non persupponit suppositum sed costituit ipsum. ita poterit generatio constituere suppositum et non pre supponere. ergo propter talem praesuppositionem non oporte ponere talem distinctionem.
⁋ Et si dicatur quod oportet ponere aliqualem distinctionem vt sit via a re in rem. cuiusmodi non potest esse relatio. hoc non sufficit. quia sicut probatum est et post magis probabitur. quando deus aliter creat creaturam nulla est talis via a parte rei. que sit media inter deum et creaturam productam. ergo nec similiter est necesse hoc ponere in proposito. Dico ergo quod nullam video rationem quare oporteat ponere paternitatem quocumque modo yma ginabili distingui ex natura rei a generatione. Et sicut dico de generatione et paternitate. ita dico vniuersaliter de origine et relatione in omnibus
⁋ Ex hoc infero secundum quod si relatio constituit origo constituit. quia quandocumque aliquid est simpliciter idem et nullo modo distinctum impossibile est idem vere affirmari et vere negari de eo sed secundum omns communiter loquentes origo et relatio sunt idem realiter et nullo modo distinguuntur ex natu ra rei. ergo impossibile est relationem constituere et origine non constituere. Unde quandocumque termini sunt distincti. siue habeant oppositos modos vel diuersos significandi siue non. si eis non correspondeat aliqua distinctio a parte rei. et vnum vere et neccario praedicetur de alio praedicatione dicente hoc esse hoc. impossibile est aliquod predi catum vere praedicari de vno quin necessario praedicetur de reliquo. Uerbi gratia. deitas et deus sunt distincti termini significantes idem a parte rei. et ideo si deitas posset supponere pro omni illo pro quo potest supponere deus. et hoc esset neccaria deus est deitas. quicqud vere praedicaretur de deo. et de deitate et ecouerso. Causa tamen quare aliquod prtie dicatur de hoc nomine deus et non de hoc nomine deitas est ista. quia scilicet deus ita significat personam sicut essentiam. et ideo quia essentia et persona non sunt idem omnibus modis. quia non sunt idem formaliter. potest aliquid vere dici de deo. quod non sic conuenit deitati. sed secundum omns contrarium opinantes hoc est simpliciter vera. origo est relatio. et generatio est paternitas. ergo si paternitas et origo non significant quocund modo distinctum ex natura rei. nec origo potest pro aliquo supponere pro quo non potest supponera paternitas vel relatio. nec ecouerso. quicquid conuenit relationi diuine conuenit origini divine er econuerso. ergo si relatio constituit origo constituet. et sic de omnibus aliis. Unde quando aliqui termini significant idem a parte rei. diuersi modi significandi non impediunt quin quicqud dicitur de vno dicitur de alio. et econuerso. nisi quando diuersi modi significamdi impediunt vnum illorm vniversaliter dici de reliquo. Uet bi gratia secundum communiter loquentes concretum et abstractum significant idem. sicut album et albedo. et tamen homo est albus et homo non est albedo. et hoc quia vtraque vel altera illarum est falsa. omne album est albedo. omnis albedo est alba. Similiter homo et homines significant idem. et tamen aliquid dicitur de homine quod non dicitur de hominibus et econuerso. et ideo neutra illarum est vera. omnis homo est homines. et omns homines sunt homo. et ita est vniversaliter de omnibus. Sed hec conceditur omnis relatio diuina est origo. et omnis origo est relatio diuina. ergo quicquid dicitur de vno illorum etiam dicitur de reliquo. Est tamen aduertendum quod quandocumque sunt di uersi modi significandi qui impediunt aliquid dici de vno. quod tamen dicitur de reliquo semper connotat aliquid vnus illorum terminorum quod non connotat alius terminus. sicut patet inductiue. sed hoc non potest dici in proposito. Ideo dico quod quicquid dicitur de relatione diuina dicitur de origine diuina et econ uerso etquicquid negatur ab vno et a reliquo. et ideo non plus relato diuina praesupponit originem diui nam quam econuerso. Nec origo diuina distinguitur. a relatione diuina nec secundum rem nec secundum rationem. nec est prior ea nec posterior. nisi forte secundum intellectum falsum hoc falso opinantem. immo isti ter mini relatio diuina origo diuina essent termini svnonimi. nisi partes eorum. scilicet relatio et origo haberent distincta significata in creaturis.
⁋ Ad primum dico quod origo illa quae est realiter in deo. ita est intrinseca persone sicut relatio et si significetur esse extrinseca vel esse via media est significatio falsa. et ideo est opinio falsa hoc opinari.
⁋ Ad secundum per idem quod origo actiue significata non semper progreditur a persoa subsistente quasi medium quoddam inter eam et productum. nec semper praesupponit personam. sed aliquando ipsam constituit. sicut est in proposito. sed alibi non est sic. sicut nec alibi suppositum constituitur per relationem. Similiter origo passiue significata non est via talis ad personam preuia sibi sed realiter et formaliter et omnibus modis ipsa relatio. constituens diuinam personam et hoc siue relatio consideretur vno modo siue alio modo. quia modus consi deraundi vel consignificandi nihil facit quod sit eadem vel non eadem. Exhoc patet quod illud quod dicit primus opinans quod relatio vno modo considerata est prior originatione. et alio modo considerata est posterior nihil valet. quia propter considerationem nec est prior nec posterior. sicut homo propter considerationem tuam nec est albus nec niger. Et si dicatur quod secundum philosophum aliquid potest esse prius alio vno modo. et posterius eodem alio modo. Respondeo quod aliquid potest vna prioritate esse prius aliquo et alia priorita te esse posterius. sicut materia prioritate generationis est prior forma et in alio ordine est posterior. quia scilicet perfectione. quia imperfectior est materia quam forma. sed diuersa consideratio nihil ad hoc facit. et ideo dicere quod res sit consderata est prior et ali considerata est posterior est vanum et puerile. et procedunt dicta talia ex ignorantia proprie vocis. Ad illam rationem que innuitur in secunda opinione quod inte omns rationes proprietatis prima est generatiuitas Dico quod in illa proprietate non sunt ibi aliquem tales rationes quocumque modo ymaginabili distincte. Uerum tamen tam diuerse rationes. puta conceptus qu non sunt realiter nec sunt in deo realiter quam etiam distincta nomina verificantur de illa proprietate non pro se sed ipsamet proprietate. et ideo nulla illarum rationum constituit. sed ipsa proprietas constituit. quae non est aliqua illarum rationum. sicut non est aliquod illorum nomiminum que de ipsa praedicantur. et ideo in illa proprietate nullus est ordo prioris et posterioris. sed inter rationes et nomina bene poterit esse ordo secundum communius et minus commune. quia hoc nomen potens generare est communius quam hoc nomen generans et similiter conceptus correspondens est comunior. sed hoc nihil ad constitutiuum. quia nec conceptus nec nomen est ratio constituendi.
⁋ Et si dicatur quod si ista nomina praecise significarent diuinam proprietate. adhuc haberent talem ordinem quem non habent. et per consequens in illa proprietate esset aliqua ratio prior et aliqua posterior. Dico quod si ista nomina generatiuum. potens generare generans pater praecise significarent illam proprietatem. et nihil aliud significarent nec conuotaret neccessario essent nomina svnonima nec haberent aliquem ordinem secundum conus et minus commune.
⁋ Per praedicta respondeo ad formam donis quando queritur. an persone constituantur et distinguantur per relationes sub ratione relationum. vel secundum aliam rationem potest intelligi quod sit vna reduplicatiua. et sic non constituuntur per relationes sub ratione relationum. quia non constituuntur nec distinguuntur per relationes inquantum sunt relationes. quia tunc constituerentur et distinguerentur per omnes relationes inquantum sunt iste relationes scilicet divine. Si autem intelligatur vt sit equipollens vni exclusiue vt scilicet constituantur et distinguantur tantum per relationes et non per quaecumque alia quocumque distincta a relationibus. sic intelligeda est quaetio. Et sic dico quod sic. qui nihil est penitus ymagiabile in persona nisi essentia vel relatio. per essentiam autem constituuntur sed non distinguutur. ergo per relationem precise distinguuntur per quam tamen eoipso constituuntur
⁋ Ad primum principale dico quod non omnis relatio est posterior actione. quia hoc est falsum in diuinis. quicquid sit in creaturis. immo illa relatio est eadem omnino cum actione que realiter est vera res in deo.
⁋ Ad secundum dicendum est quod paternitas non praesupponit dicere. sed est ipsum dicere omimodo. Ueruntamen potest aliquo modo concedi quod praesupponit intelligere. quia intelligere est prius prioritate consequentie ipsa paternitate. quia sequitur. a est paternitas. ergo a est intelligere. et no ecouerso. et eodem modo est prius ipso dicere.
On this page