Quaestio 3
Quaestio 3
⁋ Quod non. quando constitutiua distinguuntur et constituta distinguntur. et quot sunt costitutiua tot sunt comstituta. sed relationes sunt quattuor. igitur quattuor erunt supposita. quod est manifeste falsum.
⁋ Ad oppositum. si non omnes essent constitutiue. hoc non esset verum nisi de spiratione actiua. sed spiratio actiua est constitutiua. quia quando aliqua sunt correlatiua: qua ratione vnum est constitutiuum persone et reliquum. et spiratio passiua constituit. ergo et actiua. et per consequens omnes constituunt.
⁋ Ad questionem dicitur quod non. et hoc specialiter de spiratione actiua quod non constituat. quia ipsa non est proprietas personalis. sed habet magis rationem aduentitii et accidentis. et hoc quia est persone iam constitute in esse persone per aliam proprietate. vt inter duas proprietates sit quidam ordo na ture.
⁋ Contra. illud quod dicit quod spiratio actiua est quasi aduentitia persone iam constitute: et quod habet rationem accidentis.
⁋ Contra. quandocunque aliqua constituunt per se vnum. nullum illorum habet rationem accidentis respectu alterius. sed essentia patrnitas spiratio actiua constituunt aliquod per se vnum. ergo etc.
⁋ Confirmatur. si spiratio actiua sit aduentitia persone constitute per paternitatem. hoc non est nisi quia est aliquo modo posterior paternitate. sed propter hoc non repugnat sibi quin constituat. tum quia aliqua prioritate ipsamet spiratio actiua est prior paternitate. et tamen ipsa paternitas constituit.
⁋ Tum quia anima intellectiua aduenit constituto ex materia et forma alia in homine. et tamen constituit cum ipsis hominem. et ratio est. quia anima intellectiua facit per se vnum cum illa materia et forma. ergo eodem modo ex quo spiratio actiua facit per se vnum et verius vnum quam materia et forma quantumcunque aliquo modo adue nerit vni constituto ex proprietate et essentia. tamen vere constitueret vnum suppositum constitutum ex essentia et paternitate et spiratione actiua. Ex quo patet quod non esset concedendum quod adueniret persone constitute. sed esset concedendum quod adueniret cuidam constituto. quod constitutum vna cum spiratione actiua constituit personam.
⁋ Ideo dico quod spiratio actiua non est aduentitia persone. non plus quam essentia vel paternitas. Sed di stinguo de constitutiuo quia dupliciter accipitur. Uno modo pro omni illo quod est de essentia et quidditate ali cuius. ita quod ipsum sine illo esse non posset. Secundo modo accipitur constitutiuum alicuius magis stricte pro illo quod est de essentia alicuius distinguens ipsum ab onni alio. Primo dico quod spiratio actiua est constitutiua. sicut paternitas et essentia. Secundo modo non Nec tamen propter hoc sequitur quod sit aduentitia. sicut nec essentia est aduentitia persone. quamuis non sit illo modo constitutiua. Primum ondo. quia supra ostensum est quod suppositum est illud quod est ens completum non constituens aliquod ens per se vnum nec natum alteri in herere nec ab aliquo alio sustentari. Sed accipiendo praecise vnum constitutum ex essentia et paternitate illi non plus conuenit illa descriptio quam essentie divine. ergo illud non plus est suppositum quam essentia diuina. grgo ipsum cum aliquo constituit suppositum. sed non potest constituere suppositum cum alio nisi cum spiratione actiua. ergo etc. Assumptum patet. quia tale costitutum ex essentia et paternitate constituit per se vnum cum spiratione actiua. quia totum constitutum ex illo constituto et spiratione actiua non est vnum per accidens. ergo est per se vnum.
⁋ Confirmatur quia maior est identitas vel conuenientia illius constituti ad spirationem actiuam quam materie ad formam. ergo verius facient per se vnum quam materia et forma. Similiter non est aliqua ratio quin ita per se vnum possint facere constitutum ex paternitate et essentia et spi ratione actiua. sicut essentia et paternitas. ergo ex eis vere et per se vnum constituetur.
⁋ Preterea tanta est conuenientia substantialis inter paternitatem et spirationem. quanta est inter essentiam et paternitatem. ergo quae ratione essentia et paternitas costituunt per se vnum. et spiratio et paternitas constituent per se vnum. et non tantum vnum per accidens. immo magis vel eque aduenit paternitas essentie sicut spiratio actiua costituto ex essentia et paternitate. et ita posset dici aduentitia. et per consequens dicemmus quod essentia sola esset suppositum. et quod omnes relationes sunt aduemntitie. et habent rationes accidentium. Quod autem spiratio actis ua non sit constitutiua secundo modo est manifestum. quia non est propria. alieui persone sed est communis pluribus personis. scilicet patri et filio.
⁋ Dico ergo ad formam quaonis quod omns relationes divine sunt constitutiue primo modo. sed tantum patrnitas filiatio et processio sunt constitutiue secundo modo. et non spiratio acto. Si dicatur contrsi praedcam quod vnius constituti est tantum vnum constitutiuum. et prnitas est constitutiua patris. ergo non spiratio actio Pretereastricte sumpto constituto illud constitutiuum est vltimum in constituto. sed prnitas non est vltia in constituto. ergo non est constitutiua illo modo praedicto. quod est negatum.
⁋ Preterea posito quod pater no spiret. adhuc esset suppositum. sic dictum est prius quod posito quod filius non spiret posset distingui personaliter aspiritus sanco. sed circumscripto aliquo constitutiuo alicuius suppositi non remanet ipsum suppositum. ergo spiratio activa non est constitutiua patris. ergo etc.
⁋ Ad primum illorum dico quod non est inconueniens plura esse constitutiua alicuius vnius. immo vniversali quandocumque est aliquod constitutum. oportet tunc quod sint ibi aliqua quae non sunt eadem realiter. Unde in compositis semper sunt plura constitutiua.
⁋ Ad secundum dico quod constitutiuum secundo modo dictum est vltimum secundum naturam. ita quod non est posterius natura ipso. et isto modo spiratio acto non est posterior paternitate na tura. nececonuerso. De alia prioritate et posterio ritate non oportet semper vniversaliter. Unde etiam aliquo ordine paternitas est posterior spiratione. sicut est alias dictum
⁋ Ad tertium dico quod circumscripta spiratione actiua non remanet suppositum. hoc est illud quod est ib in praeter spirationem actiuam non est formaliter suppositum tamen distingu tur realiter a spiritus sancto et filio. Ex ista tamen positione sequeretur quod spiratio actiua non esset tunc constitutiua patris nec etiam aduentitia sibi. et ideo non plus probat argumentum quod non sit constitutiua quam quod non sit aduentitia. Et quod dictum est prius de filio est verum. quia posito quod filius non spiraret tunc esset dicendum quod non constitueretur spiratione actiua et ita poneretur oppositum positi. et ideo contrario posito esset hoc negandum. Et idem argumentum posset fieri posito quod pater non generet sed spiret tunc distingueretur realiter a spiritus sancto et esset suppositum distinctum.
⁋ Ad argumentum principale dico quod si spiratio actio esset distincta realiter a pofernitate et filiatione sequeretur quod essent. iiii. supposita sed non sunt distincte realiter. et ideo sicut essentia non constituit suppositum distinctum. ita nec spiratio actio. quia sicut essentia est eadem remliter cum omnibus relationibus. ita spiratio actio est eadem realiter cum paternitate et filiatione et ideo non constituit distinctum ab eis.
On this page