Quaestio 1
Quaestio 1
Distin. xxvii. Questio prima. CIrca distinctio nem. xxvii. quero. Utrum in eadem persona sint plures proprietates. Quod sic. quia spiratio actiua et paternitas differunt realiter et sunt in eadem persona. ergo etc. IMinor est manifesta. Ihaior patet. quia ille relationes distiguuntur realiter quibus correspondent relationes distincte realiter. sed spiratio passio et filiatio quae sunt corre ationes paternitatis et spirationis actionis distinguuntur realiter. ergo et spiratio actio et paternitas.
⁋ Pre terea paternitas et generare distinguuntur realiter. qui de aliquo praedicatur paternitas de quo non praedicatur generare. sicut de essentia. et tamen sunt in eadem persona. ergo etc
⁋ Ad oppositum secundum damas. omnia in deo sunt idem praeter generationem et processionem. sed si in aliqua persona sunt plures proprietates non omnia pre ter ista essent idem.
⁋ Ista questio habet duas difficultates. Una est de generatione et spiratione. Alia est de paternitate et generare. sicut est tactum in arguendo.
⁋ Quantum ad primum dicoconsequenter ad dicta in praecedenti quastione et alias. quod paternitas et spiratio non sunt plures relationes. quia non differunt realiter. Secundo quod non sunt idem formaliter. Primum patet quia quaelibet persona est realiter quicqud habet nisi quod non est alia persona quam habet. sed si spiratio actio non esset rea liter paternitas. non esset etiam pater per consequens. et per consequens pater non esset spiratio actio. et ita non esset quicquid habet. Preterea. quando in aliquo per se vno concurrunt distincta realiter. illa constituentia ipsum vel sunt mnino eiusdem rationis vel alterius rationis. ita quod vnum sit actus aliud potentia. sed paternitas et spiratio non sunt omnino eiusdem rationis. quia tunc sicut sunt due relationes. ita esset concedendum quod sunt due paternitates vel due spirationes. quod est manifeste falsum. Nec sunt alterius rationis. ita quod vnum sit actus et aliud potentia. quia nihil potentionale nec perfectibile est in deo. ergo etc.
⁋ Preterea quando aliqua sunt distincta in deo. non est maior ratio quare ali qua constituant supposita distincta quam alia. ergo est ratione paternitas. filiatio spiratio passio constituerent tria supposita distincta realiter. eadem ratione paternitas. filiatio. spiratio actio constituerent tria supposita distincta realiter. Secundum scilicet quod non sunt idem formaliter probo. quia quandocumque aliquid verificatur de aliquo termino et non de alio. aliquod importatur per vnum quod non est idem realiter vel formaliter cum importato per alium. nisi diuersus modus significandi impediat sed hic in proposito non est talis modus diuersus significadi. et paternitas non est in filio. et tamen spiratio actio est in filio. ergo non sunt dem formaliter.
⁋ Circa secundum dico quod illa proprietas que est generare. et paternitas est eadem omnibus modis nec distinguuntur aliquo modo ex natura rei. sicut ostensum est prius
⁋ Ad primum principale dico quod non semper distinctis correlationibus correspondent distincte relationes. nec oportet semper tantam distinctionem esse inter relationes. sicut inter correlationes. sed aliquando correlationes sunt incommunicabiles. et tamen aliqua relationum est communicabilis. et ita est in proposito. quamuis simile non possit inueniri in crea turis. sicut nec est possibile in creaturis aliquod idem simplicissimum: esse idem realiter cum oppositis et distinctis realiter. quod tamen oportet concedere in deo. quia essentia divina est eadem realiter cum relationibus oppositis. scilicet cum paternitate et filiatione.
⁋ Et si dicatur quod impossibile est duas passiones esse ab eadem actione realiter. Dicendum quod proprie loquendo passio non est ab actione maxime in diuinis. sed est dicendum quod persona est a persona. puta quod filius est a. patre et spiritus sancto ab vtroque. et non est inconue. niens duo esse ab agentibus distincttis mediante vna actione realiter. quamuis formaliter non it eadem.
⁋ Et si dicatur quod hoc est contra dicta magistrorum. qui dicunt quod sunt quattuor relationes in diuinis. quanuis non sint nisi tres relatio nes personales.
⁋ Dicendum est quod non est concedendum quod prnitas. filiatio. spiratio. actio et spiratio passio sunt quattuor relationes. sicut nec est concedendum quod essentia et paternitas sunt due res. Ueruntamen quattuor sunt nomina importantia relationes quorum quodlibet negatur ad aliquo aliorum secundum quod supponit pro vera re. sicut de paternitate vere contingit dicere quod non est filiatio. et de spiratio ne actione quod non est spiratio passio. non tamen contigit dicere quod spiratio actio non sit paternitas. Et si lic intelligunt. verum dicunt et aliter non. immo negarent proprium dictum multi eorum. quia multi eorum habent pro inconuenienti dicere quod sint. iii. res in divinis. immo sunt tantum tres res in divinis.
⁋ Ad aliud principale dico quod paternitas et generare nullo modo distinguuntur Ueruntamen hec est vera. essentia est paternitas. et hoc falsa essentia generat propter diuersum modum significandi qui dictum est supra quod hec est falsa. essentia generat. qui tunc sequeretur quod essentia distingneretur. quod non est concedendum.
⁋ Si dicatur quod hoc est contrsi dicta in priori distinctione. quia ibi dictum est quod si sit omnimoda identitas a parte rei. quicqud couenit vni et reliquo viversaliter sed hec est vera. paternitas est generare. et hoc similiter. genera re est paternitas. ergo de quocumque dicitur paternitas de eode dicitur et gnrare et ecouerso. ergo sicut haoc est vera. essentia est paternitas. ita etiam illa essentia est generare
⁋ Ad hoc dico quod potest hec concedi. essentia est genera re. si vtraque illarum sit vera. paternitas est generare. generare est paternitas. sed ex ista tunc essentia est generare non sequitur quod essentia generat. sicut potest dici quod aliquid moueri est currere. et tamen non sequitur quod aliquid moueri currat. Et si dicatur quod paternitas et generat important idem a parte rei. et vtrumque praedicatur de reliquo. ergo si haec est vera. essentia est paternitas. sta etiam erit vera essentia generat.
⁋ Dico quod etiam si importent idem. non tamen vterque vere praedicatur de reliquo. quia ista propositio paternitas est generat. et similiter ista generat est paternitas. vel erit non intelligibilis vel erit simpliciter falsa. quia non potest esse propositio intelligibilis. nisi iste terminus generat supponat materialiter vel simpliciter. et tunc est simpliciter falsa.
On this page