Quaestio 1
Quaestio 1
Questio vnica. Diistin. xxix. Irca distinctio xxix. quero. Utrum principium dicatur vniuoce de omnibus illi in deo de quibus vere praedicatur.
Quod sic. quia hoc est vera praedicatio si ne omni distinctione. pater est principium fili. ergo nullus terminus est haec equocus. et per consequens quaelibet est vniuocus. ergo dicitur de omnibus vniuoce de quibus praedicatur.
Preterea nihil dicitur equmoce de illis que sunt vna res. sed omnia que sunt in deo. sunt vna res. quia vna essentia. ergo nihil dicitur de illis equiuoce sed vniuoce.
⁋ Ad oppositum. omne vniuocum est vniversale. sed nihil est vniversale ad illa quae sunt in deo ergo etc.
⁋ Circa primum dico sicut d ctum est supra. dist. ii. Uniuocum dupliciter accipitur vel stricte vel large. vniuocum stricte sumptum est aliquod signum voluntarie institutum vna institutione ad significandum omnia quae sub aliquo vno com ceptu continentur. et pro eodem tempore pro quo et quandocumque sui tali conceptu continentur. et isto modo vniuocum non dicitur de conceptu. quia conceptus siue intentio anime non ad placitum. sed naturaliter est signum illorum quorum est signum tamen vniuocum sic dictum potest accipi stricte et strictius et forte strictissime. sicut alibi tactum est. Uniuocum large sumptum non tantum dicitur de signo voluntario instituto. sed etiam de conceptu cui correspondet tale signum. et tunc idem est conceptum esse vniuocum ad plura. et conceptum esse praedicabilem de pluribus et ideo querere de vniuocatione conceptus. non est nisi querere de vnitate conceptus.
⁋ Dicendum quod loquendo de vniuocatione conceptus duplici via potest cognosci vnitas eius. vno modo per experientiam quando scilicet intellectus experitur in se quod habet conceptum vnum. itam quod potest formare in mente vnam propositionem habentem vnum praedicatum vel vnum subiectum et non plura quod pro illis supponit. quando autem non potest experiri in mente sine omni lingua et ydeomate. non potest experiri se habere vnum conceptum.
⁋ Aliter potest hoc deduci per naturalem argumentationem. arguendo contra negantes vnitatem conceptus. scilicet per hoc quod manifestum est aliquid intelligi aliquo modo a et non in se. vel non cognitione propria nec equiualenti. tunc enim oportet necessario habere vnum conceptum dictum de illo et de aliquo quod in se vel cognitione propria vel equiualenti cognoscitur sed quod iste conceptus sit praecise vniuocus illi et isti et non aliis est impossibile vel valde difficile probare contra negantem. nec est forte facile per experientiam certam cognoscere. hoc tamen potest euidenter cognosci quod quando aliquis format in mente vnam propositionem que habet simplex prim dicatum. quod vtique est vniuocum omnibus illis pro quibus supponit et quando pro eis supponit. non tamen semper potest euidenter cognosci an supponat proistis ita quod non pro aliis.
⁋ Sed loquendo de vniuoco stricte sumpto. quod est voluntarie institutum. Dicendum quod debet cognosci an sit vniuocum ista via. videre scilicet an illud habeat aliquam diffinitionem exprimentem quid nominis vel non Si non habet diffinitionem exprimentem quid nominis. sed potest habere diffinitionem exprimentem quid rei est vniuocum. Si autem habet diffinitionem exprimentem quid nominis. tunc aut aliqua vna diffinitio ipsius non continens aliquod equiuocum icitur de omnibus de quibus verificatur nomen. et runc: est nomen vniuocum aut non et tunc est equiuocum. Qualiter autem illud positum in diffinitione exprimente quid nominis de beat cognosci ansit vniuocum vel non. recurrendum est ad eandem artem. Et potest ista ars applicari modo suo quamuis non totaliter consimiliter non tantum nominibus cathegoreumatiu. sed etiam sincathegoreumatiu et verbis et omni perti onstonis. Sed qualiter diuersimode causa breuitatis omitto.
⁋ Exhis dico ad quaestionem quod si intelligatur quaetio de conceptu correspondente huic noni principium. an sict correspondeat sibi vnus conceptus vel possit correspondere sic est magis dubium quia non reputo quod aliquis possit doceri de hac propositione. sed si debet sciri oportet quod sciatur per experientiam. ideo pertranseo de hoc et relinquo experientie cuiuslibet. Sed loquendo de hoc nomine principium. Dico quod hoc nomen principium non dicitur vniuoce de omnibus de quibus dicitur in deo. quia sicut inductiue patet. nulla potest dari diffinitio exprimens quid nominis conueniens cuilibet de quo dicitur. Nam quando dicitur deus est principium crea ture si loco istius nominis principium. diffinitio exprimens quid nominis ipsius ponatur. dicetur sic. deus producit creaturam de nihilo. vel si dicatur sic. deus producit creaturam. et similiter sic. pater producit filium. aliter diffinietur producere in vna propositione et in alia. Similiter si dicatur sic. essentia est principium generandi. aliter diffinietur quam sic essentia generat filium. Et ita patet quod si in diuersis propositionibus poneretur diffinitio exprimens quid nominis locoistius nominis principium. conferuando semper quod propositiones sint vere alia diffinitio talis poneretur in vna propositione quamt in alia.
⁋ Ad primum principale dicendum quod hoc non est vera sine omni distinctione. pater est principium filum. quamuis sine distinctione frequint concedatur a scientis. Unde sicut multe propositiones de virtute secumois false conceduntur ab auctoribus. quae tamen sed intellectum quem ipsi habuerunt sunt vere. ita multe propositiones quae de virtute sermonis sunt distinguende conceduntur ab eis sine distinctione Et tamen sciendum est quod aliquando dictio aliud et aliud significat. sine hoc quod aliqua propositio sit distinguenda. sicut in alio loco declaraui.
On this page