Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Questio quarta. Quarto quero Utrum secundum rei veritate quiecumque fuerit intentio philosophi respectus debeat poni distingui a parte rei ab absolutis

⁋ Quod non. quia frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora. sed omnia possumus saluare sine talibus rebus que possumus saluare per eas. sicut patet in praecedentibus. q. ergo frustra ponerentur.

⁋ Ad oppositum. paternitas est in deo a non est forma iter essentia. et manifestum est paternitatem esse relationem. ergo etc.

⁋ Ad istam questionem teneo propter dicta sanctorum quod paternitas vere et realiter est in deo. et quod paternitas non est formaliter diui na essentia. sicut declaratum est distinctione secunda. quia secundum beatum augustinum. pater non est eo pater quo deus. et manifestum est quod loquitur de illo a parte rei quo realiter pater est deus. et quo realiter pater est pater. et ita non potest hoc saluari propter distinctionem terminorum. maxime quia talis distictio terminorum numquam sufficit vbi est omimoda idemtitas a parte rei. sicut est prius declaratum. et ideo in crea turis numquam posset poni relatio distinctum praedicamentum ab absolutis nisi a parte rei essent plura distincta realiter. ergo oportet quod a parte rei in diuinis sint aliqua absoluta distincta realiter vel aliqua relationes distincte realiter. sed non conceduntur in diuinis plura distincta absoluta realiter. ergo oportet quod sint ibi plures relationes distincte realiter.

⁋ Sed cundo dico quod nulla relatio quae vocatur ab aliquibus re spectus intrinsecus adueniens est ponendus esse aliquid a parte rei praeter absoluta. Et ideo similitudo est dissimilitudo. duplum et dimidium et huiusmodi quae neces sario competunt in praedicatione ipsis absolutis positis in esse non important res quasque alias sed important res absolutas Unde similitudo non importat plus nisi quod sint duo alba simul existentia vel duo nigra vel duo calida. et sic de aliis qualitatibus

⁋ Item de paternitate et filiatione dico quod paternitas in creaturis non importat plus nisi istum hominem qui genuit et istum hominem qui genitus est. quia istis posit et omni alio circumscripto vere iste est pater et iste est filius

⁋ Ad hoc etiam ponendum mouet me ista ratio qui non video quin quando per potentiam creature potest vtraque duarum rerum demonstratarum existere smi illa alia re totaliter et realiter distincta ab vtraque earum et a duabus simul acceptis quin per potentiam diuinam possunt ille due res realiter existere sine illa alia re realiter et totaliter distincta ab vtraque istarum et ab anbabus simul acceptis sed per potentiam creature potest hec albedo existere sine tali re quae ponitur relatio. similiter illud album. ergo per potentiam diuinam possunt illa duo esse alba si ne omni tali re. sed hoc posito ista duo alba sunt similia. ergo etc. Eodem modo arguo de paternitate et filiatione. quod sequeretur quod sorte existente primo patre platonis. et platone existente filio sortis pos set deus conseruare sortem et platonem sicut prius. et tamen quod sortes non esset pater platonis et tunc non sequitur. sortes genuit platonem. et sortes est. et ploso est. ergo sortes est pater platonis. quod tamen videtur inconueniens. quia nihil plus importatur per sortem esse patrem platonis nisi sortem genuisse plsonem et vtrumque existere actualiter. Similiter qua ratione in sorte est talis relatio. postquam ploso est. eadem ratione in sole et ita sequeretur solem mutari quandocumque sol causat aliquid hic inferius Tertio propter idem dico quod actio et passio non important tales res. quia tunc omne agens in agendo vere pateretur. cuius necessitatem non video. et maxime cum quaelibet talis respectus est posterior effectu: nec videtur esse ponendus aliquis talis respectus De quando et positione et habitu et vbi dico quod totaliter frutra ponerentur et sine necessitate.

⁋ Sed de aliqua bus respectibus speciealibus est specialis difficultas Unde si aliqui respectus sunt ponendi. sunt isti. scilicet vnio nature humane ad diuina. vnio materie ad formam et econuerso. vnio accidentis ad subiectum. vnio vnius partis cotinui ad aliam.

⁋ Unde pro omnibus istis est vna ratio solum quae est ista. impossibile est contradictoria successiue verificari de eodem nisi propter motum localem alicuius. vel propter transitionem temporis vel propter productionem vel destructionem alicuius Ista patet. quia etiam secundum sanctos impossibile esset quod deus non eset primo creans et postea creans. nisi saltem creatura post non esse haberet esse. eodem modo impossibile est deum primo non esse annihilantem et postea annihilantem. nisi creatura primo esset et postea non est set. et ita patet inductiue illa propositio. sed possibile est primo naturam non esse vnitam et postea vnitam vel econ uerso sine omni motu locali. ergo oportet quod ibi sit productio alicuius noui vel destructio. cum transitio temporis non sufficit. sed manifestum est quod nullum absolutum ortet produci nec corrumpi. ergo etc

⁋ Eodem modo modo posset deus facere: quod vna forma praesente similiter eidem materie primo non informaret materiam. et postea informaret. sicut facit duo corpora esse simul in eodem loco. et per consequens forma vnius materie ita praesens est materie alterius forme sicut materie proprie. et tamen vnam materiam informat tunc et non aliam. et per consequens contradictoria verificarentur de illa forma successiue sine omni mutatione locali et non propter transitionem temporis. ergo oportet aliquod nouum habere. et non absolutum. ergo aliquid pre ter absolutum Eodem modo modo potest argui de subiecto et accidente et sic posset videri posse argui de com tinuatione vnius partis cum alia. sed ibi ratio non concludit sicut alias forte videbitur.

⁋ Ideo dico quod sola ista ratio posset memouere ad ponendum illos re spectus. Ueruntamen philosophum non moueret. quia ipse negaret omns minores assumptas. nec possent per raonem probari. Sed tunc est dubium. an possent aliqua vie dari ad negandum etiam omnes illos respectus

⁋ Dico quod quantum ad primam difficultatem. de relationibus in diuinis posset per istam viam responderi siue sit vera siue falsa. siue etiam ista via sit erronea siue non. quod etiam in diuinis nulla est talis relatio distincta quocumque modo ab omnibus absolutis. non plus quam creatio vel aliquod tale est realiter distinctum quocumque modo ex natura rei ab omnibus absolutis. et tamen pos set concedi quod deus realiter est pater et deus realiter est filius. sicut conceditur quod deus realiter est creans. sed secundum istam viam oportet ponere quod in deo essent tria absoluta realiter distincta quae non essent formaliter diuina essentia. et quod vnum eorum realiter esset pater et non filius et aliquod illorum absolutorum realiter esset filius et non pater. ita tamen quod pater non plus importaret aliquid praeter illud absolutum a parte rei. quam creans importat aliquid a parte rei praeter deum qua creat. Et forte talis respondeet ad omns auctoritates augustini. quod augustinus loquitur de illis quae nobis sunt nota. quod quicquid dicitur in diuinis ad se competit singularitur omnibus personis et diceret quod tali absoluto nullum nomen est impositum. tamen tali absoluto competit hoc nomen pater quod est nobis notum. et ideo dicit quod illa quae dicumtur ad aliquid non competunt singulis personis in singulari vt dicatur tres persone esse vna persona quia quantum ad multa eodem modo dicerent de patre et de per sona.

⁋ Quantum ad secundam difficultatem de vnione nature humane ad verbum dicerent forte ali qui. quod sicut secundum alios propter solum respectum informante naturam humanam potest dici quod deus est homo. ita forte dicerent quod propter aliquam formam absolutam multo perfectiore quam foret talis respectus et multo magis conueniente cum diuina natura informantem naturam humanam posset deus dici esse homo veracit et hoc non esset aliud quam dicere quod humana natura est vnita verbo vel deo

⁋ Sed de duabus aliis difficultatibus esset forte magis difficile. nisi quis diceret quod deus non posset facere formam esse praesentem intime inaterie nisi informaret eam nec accidens esse totaliter in eodem loco cum subiecto nisi informaret ipsum.

⁋ Sed conrodictam opinione probatur quod etiam omnes re lationes dicunt accidentia talia informantia vnita quibus competunt per beatum augustinum. v. de tri. ca. v. "In rebus creatis quod non secundum substantiam dicitur restat vt secundum accidens dicatur". ergo relatio est accidens in creatura. et hoc est certum de relatione quae potest amitti manente fundamento

⁋ Item ambro. i. tri. c. v. si prius erat deus et postea pri generationis accessione mutatus est. Auertat deus hanc amentiam. ergo per solum accessionem relationis. realis fieret mutatio in per sona diuina secundum eum. hoc non esset nisi illa relatio. esset aliqua res alia a fundamento. quia fundamen tum praexistit.

⁋ Ite hilis: patet de tri. Nasci quod non erat. iam non tantum nasci est sed seipsum demutare nascendo et loquitur de natiuitate filii dei. ergo nasci dicit relationem nouam.

⁋ Ad primum istorum et ad omnia ista dico quod quando relatio potest aduenire alicui propter mutationem in altero. sicut creans potest praedicari de deo de nouo propter solam mutatione in creatura tunc emper talis relatio dicitur secundu accidens. hoc est competit illi cui competit propter mutabilitatem illius cui competit. et hoc proptet mutabilitatem large vel stricte sumptam et illo modo intelligit augustinus. ve. de tri.

⁋ Per idem ad aliud quod cum sed amub. pater non possit incipere esse pater propter mutationem alicuius extrinseci. portet quod incipinat esse pater propter mutationem alicuius intrinseci.

⁋ Ad hilis. quod nasci quod non erat necessario dicit nouitatem nati quantum ad substantiam. quia illud quod prius secundum substantiam suam erat non dicitur nasci. et ita talis noua denominatio non potest esse sine nouitate substamtie. et tamen ex hoc non sequitur quod illa noua denominatio sit aliqua res noua in ista substantia et eodem modo est de relatione.

⁋ Ad argumentum principale patet quod non possumus saluare omnia sine omnibus respectibus tamen sine omni relatione quae ponitur de genere relatio. nis. et sine omni actione et passione tali. et sine quando. vbi. positione. et habitu: possumus saluare omnia. non tamen sine paternitate in deo. nec sine respectu vnionis.

⁋ Ad argumentum in oppositum dico quod non sequitur. ita est ponendum in deo. ergo ita est ponendum in creatura. Nec debemus omnia ponere in creatura quae ponimus in deo. sic enim deberemus ponere quod relatio est vera res in creatura et tantum distincta formaliter sicut ponimus in deo. et eodem modo debere remus ponere quod sicut in deo tres relationes rea liter distincte sunt vna essentia: ita in creaturis omnes relationes in eodem fundammento sunt realiter distincte: et tamen realiter ipsum fundamentum. que tamen sunt absurda.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4