Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Questio quinta. QUinto quero.

⁋ Utrum relatio temporalis dei ad creaturam sit relatio realis.

⁋ Quod non. quia nihil refertur realiter ad aliquid quod non conexigit aliud. sed deus non conexigit creaturam. ergo non refertur realiter ad creaturam.

⁋ Ad oppositum. deus est rea liter creator. ergo realiter refertur. ergo relatio de ad creaturam est realis.

⁋ Ad questionem dicitur. quod relatio dei ad creaturam temporalis non est realis. quia in deo nulla est relatio nonua. quamuis relatio. nes in creatura sint noue. et ideo deus non referiad creaturam nisi quia ipsa refertur ad ipsum

⁋ Istud probatur multiplicitur. Primo sic. secundum philosophum v. metha. causa. de adaliquid. Tertio modo dicuntur relatiua: que dicunt adaliquid quia alia sunt eorum. ita quod hec est per se differentia duorum primorum modorum. a tertio. quia in praemis duobus est relato mutua. in tertio autem non est relatio mutua. sed alterum praecise refertur ad reliquum. sed reliquum non refertur. sed est tantum terminus aliquis vel aliud est eius. omnes autem relationes creature ad deum pertinent ad tertium modum relatiuorum. ergo qualescumque sunt ille quae sunt in vno extremo: non oportet alterum extremum secundum aliquam relationem in eo terminare illas relationes. sed potest terminare praecise sub ratione absoluti

⁋ Preterea. ix. metha. c. vii. probat philosophus. quod actus est prior potentia diffinitione. quia potentia diffinitur per actum. si autem actus refertur ad potentiam. tunc etiam econuerso actus diffiniretur per potentiam. sicut dicitur porphi. causa. de specie. quod in relatiuis mutuis ne es cesse est in vtrisque vtrorumque rationibus vti. Tunc arguitur sic. actus diffinit potentiam vt terminat rela¬¬ tionem eius. aut ergo terminat relationem eius vt absolutum. et habetur propositum. aut vt correlatiuum. et sic diffinit actu. ergo vt actus est prior diffinitione est posterior diffinitiue. ergo ita diffinit potentia actu sicut ecouerso. vel non diffinitur per ipsum. et per consequens actus non refertur ad potentiam. sed est mere absolutum. et hoc sub eadem ratione sub qua diffinit potentiam. diffinit. autem potentiam inquantum potentia est ad ipsum vt relatio ad terminum. ergo actus secundum quod mere absolutus est terminus huius relationis qualiscumque sit ista relatio sinue simpliciter siue secundum quid.

⁋ hoc etiam probatur generalius per omnia relatiua. quia nullum relatiuum refertur primo ad correlatiuum vt ad terminum in creaturis

⁋ Probatio. relatiuum inquantum relatiuum diffinitur. primo per terminum ad quem refertur. ergo terminus vtiter minus est prior diffinitione relatiuo vt relatiuum. consequentia patet. vii. metha. vbi comperat accidens ad substantiam. et per ipsum. ix. metha. vbi comperat potentiam ad actum. si ergo terminus inquantum terminus referatur ad relatum inquantum relatum. ergo terminus inquantum terminus id quod est relatum ad ipsum pro diffinito respiciet. et per consequens pro priore secundum diffinitionem. ergo per esset prior filio secundum diffinitionem. et econuerso

⁋ Impossibile est autem circulum esse in prioritate essentiali quaecumque. ergo impossibile est patrem referri primo ad filium inquantum filius refertur ad patrem. ergo refertur primo ad illud absolutum quod est proximum fundamentum relationis et illud absolutum est prius patre vt pri. et econuerso filius vt filius refertur ad absolutum quod est proximum fundamentum pternitatis et illud absolutum prius est filiatione. et ideo abo absoluta sunt priora vtraque relatione. quia quaelibet relatio non tantum praexigit fundamentum sed et terminum inquantum terminus est.

⁋ Preterea. in tertio modo non est in vno extremo nisi relatio rationis quae non est ratio terminandi. quia aliud extremum realiter refertur ad ipsum et non tantum per actum intellectus. ergo ibi ratio terminandi est simpliciter absolutum.

⁋ Ideo dicitur absolute quod propter ter minationem relationum in creaturis ex tempore ad deum non oportem ponere aliquam relationem in deo nec nouam nec antiquam. quae sit ratio terminandi relationem creature. potest tamen poni in deo aliqua relatio rationis noua causata per actum intellectus nostri. non per actum intellectus sui. Uidetur ergo quod relatio dei ad creaturam non est relatio realis. sed tantum relatio rationis.

⁋ Ista opinione continet tria quae videntur mihi falsa. Primo quod aliqua relationes sunt mutue et aliqua non et quod propter hoc distinguitur tertius modus relatiuorum a praemis duobus. Secundum quod omns relationes dei ad creaturam sunt relationes communes. Tertium quod re latio dei ad creaturam non potest dici realis illo modo quo relatio solis ad corpora patientia inferio ra dicitur realis.

⁋ Contra primum est intentio philosophi in praedicamentis vbi dicit ex intentione. quod omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam. Unde dicit sic. omnia autem relatiua ad conuertentiam dicuntur. vt seruus domin seruus.

⁋ Et si dicatur quod non intelligit de tertio modo Contra. de isto modo exemplificat specialiter. Unde subdit post. Similiter et in aliis. sed aliquotiens differunt secundum locutionem. vt scientia scibilis scientia dicitur. et sensus sensati sensus. et sensatum sensu sensatum Uult dicere quod omne relatiuum si conuenienter assi gnetur. assignabitur ad vnum quod similiter refertur ad ipsum quam uis non referatur ad ipsum sub eodem casu quo ipstut refertur ad illud. sicut patet in exemplis propositis.

⁋ Item ibidem philosophus. At vero aliqualiter non videbitur conuerti nisi conuenienter illud ad quod dicitur assignetur. ergo semper quando conuenienter assignatur illud ad quod dicitur conuertitur. et per consequens est relatio mutua.

⁋ Item postea concludit. omnia ergo que ad aliquid dicuntur. si conuenienter assignemtur. ad conuertentiam dicuntur. Ex quibus auctoritatibus patet quod inter omnia relatiua conuenienter assignata est conuertentia hoc est relatio mu tua. quia scilicet sicut vnum refertur ad aliud. ita econuer so aliud refertur ad ipsum.

⁋ Et si dicatur. quod quamuis in tertio modo possit assignari aliquod nomen quod re latiue dicatur ad aliud. tamen in alio extremo non est relatio ex natura rei. sed in primis duobus modis est relatio ex natura rei. Istud non sufficit tum quia ex natura rei sensibile est sensibile. ita quod calidum non est calidum nec sensibile per actum intellectus non plusquam sol sit calefactiuus per actum intellectus. Tum quia eadem facilitate dicam quod in agente non est relatio ex natura rei. sed tantum in passo et ita in secundo modo non erit relatio mutua.

⁋ Item philosophus in predicamentis ostendens quod aliqua relatiua sunt simul natura. specialiter excipit illa relatiua que sunt detertio modo. vbi autem dicit quod omnia relatiua dicuntur ad conuertentiam illa non excipit: sed etiam de illis dicit quod dicuntur ad conuertentiam sicut alia. ergo tertius modus magis distinguitur ab illis per hoc. quod in tertio modo relatiua non sunt simul natura. quam per hoc quod in illis non est relatio mutua in aliis non. Contra secundum arguo sic. quandocunque aliquid importatur per aliquod nomen quod non potest alicui competere nisi aliqua causa causante. si illa causa non causet illud. nullo modo nomen tale vere dicetur de aliquo. sed per te istud nomen creator dominus et huiusmodi important relationem rationis que nullo modo potest esse nisi intellectu nostro causante. ergo si intellectus crea atus non causet talem relationem rationis non dicetur vere creator vel creans. ergo nullo existente intellectu deus non posset creare vnum lapidem.

⁋ Preterea. quando aliquid est equale siue intellectus sit siue non sit. per nullum extremum importatur aliquid causatum ab intellectu. sicut si homo realiter sit albus siue intellectus sit siue non sit. nec per hominem nec per album importatur aliquid causatum ab intellectu. sed siue intellectus sit siue non sit. deus est realiter creans. sicut sensibile est realiter sensatum. ergo nec per deum nec per creantem importatur aliquod causatum ab intellectu

⁋ Preterea. per istos sicut intellectus causat respectum rationis. ita etiam voluntas potest causare respectum rationis. sed ad hoc quod deus creet lapidem nihil penitus plus facit intellectus noster quam voluntas creara. ergo vel vtrumque causabit illum respectum vel neutrum. et per consequens creator vel nullum respectum importabit et habetur propositum. vel importabit duos respectus rationis. vnum causatum per actum intellectus. alium per actum voluntatis quod videtur satis esse inutile

⁋ Ite sicut propositio est in voce ita etiam in scripto secundum bone. super periar. ergo sicut aliqua vox est relatiua ita nome scriptum. ergo posito quod nullus intel¬ lectus creatus esset. et tamen quod hec scriberetur deus creat vel deus est creans adhuc esset hoc nome relatiuum et certum est quod non importaret respectum rationis. quia tunc esset falsa. ergo talia nomina creator redemptor et huiusmodi non important aliquos respectus rationis.

⁋ Per idem patet quod ita potest dici relatio realis dei ad creaturam sicut solis ad effectus suos. quia sicut per hoc quod sol efficit effecus suos nihil reale ponitur nonuum in sole ita per hoc quod deus creat creaturas nihil reale nouum ponitur in deo

⁋ Ideo aliter dico ad. q. et primo ostendam quod talia nomina creans gubernans. conseruans et huiusmodi non important respectus rationis. Secundo quod relatio dei ad creaturam aliquo modo potest dici realis.

⁋ Primum ostendo per dicta contrarium opinantium Primo sic secundum istos respectus rationis causatur ex opertione intellectus coperantis vnam rem ad aliam. vel ad seipsam. tunc arguo sic. quandocumque ex comparatione ali cuius ad alterum causatur aliquid. ex simili coperatione ad aliud causatur consimile. quia quando aliquid potest eodem modo conparari ad diuersa. non est maior ratio quod causetur ex vna comparatione quam ex alia. Patet etiam in extremo. qui subiectum praedicatum et huiusmodi important talem compra tionem. vel sunt denominationes consequentes tales conparationes ideo omne illud quod potest intellectus comprare ad hominem. sicut comparat sortem. potest esse subiectum vel praedicatum respectu hominis. sicut potest sortes esse subiectum vel praedicatum respectu homoinis sed omni modo quo potest intellectus deum comprare ad creaturam. cosimili modo potest comprare creaturam ad deum. consimili etiam modo potest compare quancunque creaturam ad eandem creaturam. ergo si ad comprationem qua deum coperat ad creaturam cosequitur respectus rationis per quem dicatur deus creator creature. eadem ratione ad comperationem quae intellectus comperat creaturam ad aliam creaturam se quitur respectus rationis per quem dicetur vna creatura creatrix alterius creature. quod est manifeste sicultum.

⁋ Si dicatur quod vna compatio est vera et alia erit falsa. et ideo vnam consequitur respectus rationis qui aliam non consequitur. hoc non sufficit. quia respectus rationis ita consequitur comprationem falsam sicut veram. Unde quamuis compatio qua intellectus comparat asinum ad homine dicendo asinum esse hominem sit falsa. et compratio quam comprat sortem ad hominem dicendo sortem esse hominem sit vera. tamen sed eos ita consequitur respectus rationis asinum propter talem comprationem sicut consequitur sortem nam ita est asinus subiectum sicut sortes est subiectum. et ita nihil refert ad hoc quod consequatur respectus rationis quod intellectus comperet vero vel falso. quin consimilem comprationem consequitur consimilis respectus rationis vere conueniens ipsi comprato. ergo ita erit in proposito. quod siue intellectus vere vel falsec dummodo eodem modo comperet consimilis respectus rationis ita vere conueniret vni comprato sicut alteri. et per consequens ita posset creatura creare propter consimile comprationem intellectus. sicut potest deus creare: quod est absurdum.

⁋ Preterea. sicut nihil est vere album nisi albedo sit in esse sibi conuenienti. ita nihil est vere creans nisi creatio sit in esssibi conuenienti. ergo si creatio est quidam respect rationis nunquam realiter nec vere deus crearet nisi talis respectus communis poneretur vere per talem compositionem intellectus quod est manifeste falsum. quia non plus co paratio intellectus requiritur ad hoc quod deus creet quam ad hoc quod sol illuminet medium.

⁋ Preterea. si intellectus potest comprare causam non habentem respectirealem ad effectum suum. ita secundum istos et realiter vere potes compare causam habentem respectu realem ad effectum suum. ex qua ratione ex prima comperatione consequeretur talis respectus rationis. eadem ratione ex secunda comperatione consequeretur consimilis respectus rationis. et per consequens talis causa haberm duos respectus ad effectum suum id est vnum realem et vnum rationis. quod est superfluum.

⁋ Ideo dico quod per tales terminos. creans. creatiuus. conseruans. conserua tiuus. dominus. secundum quod competunt deo. et per huiusmodi nomina quae competut deo ex tempore. nullus respectus rationis importatur nec compatio intellectus ibi aliquid operatur plus quam in aliis relatiuis. quibuscumque. quia ita vere et ita realiter est deus creans. et similiter ita realiter conseruat sicut sol calefacit. Secundo dico quod potest aliquo modo dici talis relatio realis. non quod aliqua res deo adueniat sicut nec aliqua res imaginabilis aduenit sort albo secundum hoc quod sit similis platoni de nouo existenti albo. Sed sicut similitudo dicitur realis relatio propter hoc quod vnum album ex natura rei est simile alteri albo et ad hoc quod vnum sit simile alteri non plus facit intellectus quam facit ad hoc quod sortes sit albus vel plato sit albus. ita in proposito intellectus creatus nihil facit ad hoc quod deus sit creans. immo potest realiter deus creare lapide si intellectus non sit. ideo potest illa relatio ali quo modo dici realis. non quidem quod ista relatio sit aliqua res. sed quod importat veras res quae non requirunt operationem intellectus ad hoc quod vna sit creans et alia sit creata. sicut similitudo dicitur relatio realis. non quia sit aliqua vna res alia ab absolutir. sed quia importat veras res circa quas nihil facit intellectus ad hoc quod vna sit similis alteri et econuerso

⁋ Et si quaeratur tunc. quo distinguitur relatio realis a relatione rationis.

⁋ Potest dici quod quam uis relatio rationis non sit vocabulum multum philosophicum. nec memini me legissime aliud vocabulum in philosophia ari. tamen propter comnia dicta aliquo modo saluanda potest dici quod relatio realis distinguitur a relatione rationis per hoc. quod quando sine operatione intellectus res non est talis qualis denotatur esse per relationem vel per concretum relationis. tunc est relatio rationis. Uerbi gratia. quia nihil est subiectum nec praedicatum sine operatio ne intellectus. ideo iste relationes dicuntur relatio. nes rationis. Similiter quia vox non significat rem nisi per institutionem quae est operatio intellectus. ita quod si num quam fuisset per intellectu instituta non significaret ideo ista significatio potest dici relatio rationis. Si¬ militer quia nummus non est precium nifi propter voluntariam institutionem quam praecedit actus intellectus. ideo potest dici respectus rationis. Et quantum ad hoc potest aliquo modo saluari dictum vnius doctoris qui ponit quod relatio rationis potest causari per actum intellectus et per actu voluntatis quamuis non sit proprie dictum intellectum causare reesspectu rationis. sed quando res est talis qualis denotatur esse per relationem vel per concretum relationis sine omni operatione intellectus. ita quod operatio intellectus nihil facit ad hoc. tunc potest dici relatio realis modo supra exposito. sicut quia vnum album est simile alteri albo sine omni operatione intellectus comprantis vel non compantis. ideo dicitur similitudo relatio realis. et eodem modo est de prnitate et aliis.

⁋ Ex praedictis patet quod quia deus est domins. creans conseruans puniens. et huiusmodi sine omni operatione intellectus. ideo possunt omnes tales relationes vocari rea les. hoc est importantes res. et quod deus est talis qualis de notatur esse non per operationem intellectus

⁋ Et si dicatur: quod secundum praedicta aliquid realiter refertur ad non ens. sicut materia realiter refertur ad formam ad quam est in potentia. quia circumscripta omni operatione intellectus materia est vere in potentia ad formam.

⁋ Ad hoc dico quod hic est magis difficultas de vocabulo quam de re Nam vocando relationem realem praecise illam quae importat veram rem existentem et aliam sibi correspondentem in actu. sic manifestum est quod hic non est relatio realis Uocama do autem relatione realem quando aliquid siue sit in actu siue in potentia est tale quid: quale denotatur esse per relationem vel per concretum illius relationis. circuscripta omni operatione intellectus. sic dicendum esset quod est set ibi relatio realis. quia non plus facit intellectus quod materia sit in potentia ad formam. quam quod vnus asinus generet asinum. tamen dico quod non est relatio rationis. siue sit realis siue non. Et ideo secundum primum modum vocandi re lationem realem oportet ponere aliquod medium inter relationem realem et relationem rationis. quod aliqui vocant relationem potentialem vel aptitudinalem quamuis non proprie forte.

⁋ Et. si quaeratur de termino relationis vel relatiui. an sit aliquod absolutum vel relatiuum.

⁋ Di co quod secundum determinationem philosophi in praedicamentis. terminus relatiui semper est relatiuum. accipiendo proprieterminum. quia secundum philosophum ibidem semper omne relatiuum ad couertetiam dicitur si conuenienter assignetur. Uerum in illud quod est tale quale denotatur esse per terminum. non est relatiuum: sed absolutum. Unde istius relatiui creatura proprie accipiendo terminum. terminus est hoc reatiuum creans. sed absolutum est ipsemet deus. Et si aliter intellexit praedictus opinans. non intellexitur verum. nec rationes sue concludunt.

⁋ Unde ad primam dico quod hoc non et differna inter relatiua de tertio modo et relatiua ali orum modorum quod in illo non est relatio mutua et in aliis est relatio mutua. immo dico quod semper in omnibus relatiuis est mutua relatio si conuenienter assignentur. nam ita est relatio scibilis ad scientiam sicut dupli ad dinidium. quod patet per ari. in praedicamentis. quia docet co¬ gnoscere quid est relatiuum secundum illud quod est. quia quando aliquid est tale quod omnibus aliis circumscriptis ipso solo retento adhuc est ad aliquid. tale vere est ad aliquid. sed circumscripto a scibili omni alio: et retento quod sit scibile. vere est scientia scibile. ergo scibile propriissime est relatiuum. et ideo non est intentio philosophi. v. metha. quod vnum relatiuorum non correspondeat ad relatiuum. sed est intentio sua quod in tertio modo ex vna parte habetur aliquod nomen absolutum praeter nomen relatiuum respectu cuius dicatur aliud nomen relatiuum. sicut est ex parte alia. Uerbi gratia. visibile dicitur ad visum. et econuerso visus dicitur ad visibile. et ista sunt proprie correlatiua. et ita proprie est vnum relatiuum sicut reliquum et omne nomen quod habemus ex per te visus dicitur ad reliquum. quia non habetur nisiistud. et vere dicitur quod visus est alicuius visus non quidem tamquam subiecti sed tanquam obiecti secundum philosophum. Sed ex alia per te sunt duo nomina ad quorum vtrumque dicitur visus. sed vnum est proprie relatiuum: et aliud non. nisi quia aliquo modo alterum dicitur ad ipsum. illa duo sunt ista scilicet color et visibile. quia proprie dicitur quod visus est coioris visus. et visus est visibilis visus. sed non proprie dicitur quod color est color visu. quamuis proprie dicatur quod visibile est visu visibile. Et ideo quando philosophus dicit quod intellectuale significat: quia ipsius est intel ectus. debet intelligi illud absolutum quod est intelligile. quia illud non dicitur adaliquid nisi que aliud di citur ad ipsum. et ideo de visibili exemplificans exemplificat de colore dicens similiter autem et alicuius est visus non cuius est visus. quamuis verum sit haec dicere non ad subiectum sed ad colorem. quia non refertur tali relatione speciali ad subiectum in quo est. quia illa relatio qua accidens refertur ad subiectum est communis sibi et omnibus aliis accidentibus. sed refertur ad obiectum. quia illa non competit aliis accidentibus. vel si per visum intelligatur non actus sed potentia quae est pars forme. tunc visus est illius cuius est. sicut pars alicuius totius. est autem coloris sicut obiecti

⁋ Et si dicatur quod secundum philosophum alterum non refertur. nisi quia aliud refertur ad ipsum ergo illud extremum aliquo modo refertur. sed color nullo modo refertur ad visum. ergo per illud extremum non intelligit colorem sed visibile.

⁋ Ad illud dicor quod colorem referri ad visum potest intelligi duplicitur vel sub eodem nomine. et sic referri ad ipsum non est aliud quam esse extremum correlationis. et ideo ex hoc ipso quod dicitur quod visus est coloris visus ibi color aliquo modo refertur. Aliter sub alio nomine. sic dicendo. color est visibilis visu. et vtroque modo potest intelligi philosophus. quod in tertio modo non sunt relatiua simul natura. sed in aliis modis sunt simul na tura. hoc est si esse existere praedicetur de vno relatiuo non pro se sed pro re. sequitur quod esse existere consimimiliter praedicatur de alio extremo consimiliter supponente. non sic autem est in tertio modo.

⁋ Et si dicatur quod philosophus in metha. non loquitur de talibus no¬ minibus. sed loquitur de rebus.

⁋ Dico quod hoc est falsum. quia frequenter loquitur de nominibus etiam in scientiis realibus. quia tradens scientiam aliis nescientibus frequenter indiget explanare equocationem nominum quae bus vtit in loquendo sibi. quia cum talia nomina particularia sint equiuoca. ad eorum equiuocationem explanandam requiritur non tantum logica docens: sed etiam logicaprtens. quae est eadem cum scientiis particularibus.

⁋ Ad aliud dico quod potentia de qua loquitur non est proprie relatiuum. sicut nec potentionale subiectiuum. tamen large accipiendo potest dici relatiuum Ueruntamen actus non est correlatiuum sibi correspondens. quia non omnis actus est alicuius potentie actus. nec omne quod est in actu prius fuit in potentia. sicut omne quod est in potentia potest esse in actu. et omnis potentia est respectu alicuius actus Uerum tamen dico quod posito quod actus esset illud quod primo terminat illud rlatiuum. adhuc posset diffinire potentiam sed tunc actus non esset prior diffinitione. et ideo ex hoc quod potentia diffinitur per actum et non econuerso. sequitur quod actus est prior diffinitione ipsa potentia diffinibili. et ideo dicoiquod actus qui ponitur in diffinitione non primo terminat illum respectum si sit ibi aliquos. hoc est. illud nomen relatiuum non dicitur primo ad hoc nomen actus sed ad aliquod aliud. et si non sit nomen impositum. licitum est fingere secundum artem philosophi in praedicamentis

⁋ Tunc ad formam argumenti quando dicitur. Aut actus diffinit inquantum terminat relationem eius etc. Dico quod ista est falsa. quia non terminat nisi multum improprie in aliquo contento. et ideo dico quod non diffinit inquantum relatio est ad ipsum tamquam ad terminum.

⁋ Ad aliud dico quod omne relatiuum dicitur primo ad correlatiuum si conuenienter assignetur secundum philosophum.

⁋ Ad probationem concedo quod relatiuum inquantum relatiuum diffinitur per terminum diffinitione exprimente quid nonis non aut diffinitione exprimente quid rei. sed tunc consequentia non valet. ergo terminus viterminus est prior diffinitione relatiuo. hoc enim consequentia num quam valet nisi de diffinitione proprie dicta exprimente quid rei. etiam de diffinitione data per additamentum et a priori. quando autem diffiniuntur aliqua diffinitione exprimente quid nominis per seinuicem mutuo. non est verum sed magis erunt simul diffinitione et intellectu quia neutrius potest ex primi quid nominis nisi per aliud. et hoc totum potest elici ex verbis philosophi in praedicamentis vbi dicit. quod quae diffinitiue scit vnum relatiuorum. diffinitiue scit et reliquum.

⁋ Ad primam probationem dico quod philosophus tam. vii. metha. quam. ix. loquitur de diffinitione accipiente ali quid quod non diffinitur per ipsum diffinitum. sicut substamtia non diffinitur per accidens. nec actus diffinitur per potentiam. quia semper diffiniens vel est simul diffinitione sic est in relatiuis mutuis. vel est prius diffinitione. sicut quando non diffiniuntur mutuo Ad aliam probationem quae innuitur quod esset circulus etc. dico quod in nullo modo eodem per oritatis essentialis est circulus. sed in talibus non est talis praoritas essentialis diffinitionis ad diffinitum.

⁋ Ad aliud dico quod in tertio modo non est magis relatio rationis in vno extremo quam in alio. quia non plus facit actus intellectus quod color sit visibilis vel quod videatur. quam faciat quod visus videt: vel quod oculus videt colorem.

⁋ Per praedicta potest responderi ad formam quaestionis. qua queritur an relatio temporalis dei ad creaturam sit relatio realis. Primo distinguendo de temporali. qua dupliciter aliquid dicitur temporale. vel quia est aliqua vna res incipiens existere in tempore. vel quia est aliquod praedicabile de aliquo ex tempore. Et eodem modo posset distingui de relatione eterna. Uno modo quod dicatur relatio eterna aliqua res eterna. vel qui verum est dicere quod ab eterno fuit tale quale denotatur esse per tale nomen relatiuum. Primo accipiendo relationem pro aliquo conceptu non pro voce vel aliquo signo exteriori. si teneatur opinio: que ponit quod intetiones vel conceptus in anima non sunt subiectiue in anima sed tantum obiectiue. dicendum esset quod nulla esset talis relatio temporalis. tamen tenendo quod talia sint in anima subiectiue. posset concedi relatio temporalis. Sed siue teneatur vna opinio. siue alia accipiendo relationem temporalem. secundo modo concedendum est dei ad creaturam esse relationes temporales

⁋ Secundo potest distingui de relatione reali. Uno modo quod per relationem realem intelligatur aliqua vera res vna Alio modo quod dicatur relatio realis. non quia est vna res: sed quia est multe res sicut numerus dicitur realis non quia sit vna res praecise: sed quia est multe res. Alio modo quod dicatur relatio realis quia importat veras res et quia concretum suum praedicatur de re non pro se sed pro re. ita quod res est talis qualis denotatur esse per tale relatiuum non per operationem intellectus

⁋ Et tunc ad quam stionem dico quod accipiendo relationem realem primo modo. dei ad creaturam nulla est relatio realis. sed ecundo modo et tertio

⁋ Tertio dico quod accipiendo re lationem temporalem primo modo. relatio temporalis dei ad creaturam potest dici realis. et hoc tertio modo magis proprie forte quam secundo modo. quia hoc non est aliud quam di cere quod deus realiter est creans. et quod ad hoc nihil faintellectus creatus.

⁋ Ad argumentum principale dico quod maior est falsa. quia sortes refertur ad aliquid simile: et tamen non conexigit illud. Et si dicatur quod quameuis illud absolutum non coexigit aliud. tamen no potest esse simile nisi aliud sit simile. Dico concedendo. et ita contradictio est quod deus sit creans nisi aliquid sit a deo creatum.

⁋ Et si queratur ad quem modum relatiuorum pertinent tales relationes. Dico quod omnia talia nomina relativa. creans. conseruans. gubernans. puniens. beatificans. pertinent ad secundum modum relatiuorum et non ad tertium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5