Quaestio 1
Quaestio 1
⁋ Utrum identitas: similitudo: et equalitas in diuinis sint relationes reales. Quod non. quia omnis relatio in diuinis constituit personam. sicut ostensum est prius. sed nulla illarum constituit personam diuinam. ergo etc.
⁋ Preterea. si essent relationes reales sequeretur quod in diuinis essent plures relationes quam quatuor: quod non conceditur
⁋ Ad istam. q. dicendum est consequenter ad dicta in praecedenti quaestione. Et primo dico quod iste non sunt relationes rationis.
⁋ Secundo quod non sunt relationes reales quasi sint aliqua res subiectiue in deo existentes quocumque modo distincte a personis simul sumptis et ab essentia et a qualibet persona.
⁋ Tertio quod sunt re lationes reales illo modo quo positum est prius relationem dei ad creaturam esse realem.
⁋ Primum patet. quia numquam est relatio rationis nisi quando res non est talis ex natu ra rei qualis denotatur esse per tale relatiuum quod de eo vere praedicatur. sed potest esse talis per operationem intellectus. sed pater ex natura rei est idem similis et equalis filio. non per operationem intellectus quia non plus facit operatio intellectus ad hoc quod pater sit equalis filio vel similis filio: quam facit ad hoc quod pater generet filium. ergo ista identitas vel similitudo non est relatio rationis nec hoc nomen relatiuum idem vel equale est nomen relatiuum secundum rationem.
⁋ Secundum patet. quia frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora. sed posuto patre et filio et quod habeant essentiam diuinam eandem omni alio ymaginabili ex parte rei circumscripto vere pater est equalis filio et similiter similis. ergo ad hoc quod pater sit equalis et similis filio non oportet tales res qualitercumque ponere subiectiue in deo. Similiter in crcaturis cqualitas vel similitudo non est talis res sicut ostensum est prius. ergo multo fortius in deo. Similiter quaero si similitudo patris fundat aliam similitudinem respectu si mitudinis in filio. aut non. Si sic erit processus in infinitum. Si non. et cum vna similitudo est similis alteri. ergo eadem ratione fuit standum in primo quod pater est similis filio sit ne omni tali re addita.
⁋ Tertium patet. quia quandocumque aliquid est tale quale denotat esse per nomen relatiuum ex natura rei et non per operationem intellectus. oportet po nere relationem realem. vel tamquam rem sicut ponitur in diuinis vel tamquam intentionem importantem veras res et non operationem intellectus sicut ponitur in creaturis. et de relatione dei ad creaturam. sed in proposito pater est ex naturarei similis filio sine omni operatione intellectus. ergo hic est relatio realis vno modo vel alio modo et non primo modo. ergo secundo modo.
⁋ Ex praedictis patet quod non est bene dictum dicere quod iste relationes oriuntur ex natura rei in diuinis. nec etiam quod ipse pullulant in essentia diuina. quia nihil oritur in deo ex na tura rei. nec pullulat in diuina essentia nisi quod est ibi realiter et subiectiue. sed preter diuinam essentiam et relationes originis et personas constitutas ex eis nihil imaginabile est realiter et subiectiue in deo. et ideo iste relationes identitatis equalitatis et similitudinis secundum quod sunt relationes quocumque modo distincte a praedictis. nullo modo oriuntur ibi nec pullulant.
⁋ Sed contra praedicta sunt aliqua dubia. Primum quomodo iste relationes. identitas. equalitas. et similitudo distinguntur.
⁋ Secundum circa primam rationem et tertiam videtur quod propositio accepta quod quando aliquid est tale ex natura rei etc. sit sula quia secundum hoc sequeretur quod identitas numeralis esst relatio realis. quia sortes ex natura rei sine omni opere intellectus est idem numero sibiipsi. sed hoc est contra philosophum: qui ponit quod non est relatio realis
⁋ Unde dicit philosophus. v. metha. causa. de eodem. identitas vnitas quedam est: aut plurium essendi: aut quande vno vtitur vt pluribus. veluti quando dixerit vnum ipsum ipsi idem. nam vt duobus vtitur vno.
⁋ Ex eo arguitur. quod identitas non est nisi quando quis vtitur vno vt duobus. sed solus intellectus vtitur vno vt duobus talis identitas non est sine opere intellectus. ergo est relatio rationis et non realis. Similiter ad relatione realem semper requiritur distinctio realis extremorum ilie hic extrema non distinguuntur realiter. ergo etc.
⁋ Tertium dubium est de hoc quod dicitur quod pater est talis qualis denotatur esse per relatiuum. Ex hoc enim sequitur quod pater est qualis. et per consequens aliquid sibi adue nit propter quod dicitur tale. Similiter si sit talis ex na tura rei. ergo ad hoc non requiritur relatio quae non est res. et per consequens pater posset esse equalis filio sine omni equalitatem. quod tamen est impossibile. quia sicut est impossibile aliquid esse album sine albe dine. ita impossibile est aliquid esse equale sine equalitate.
⁋ Ad primum istorum dico quod iste relationes sunt communes deo a creaturis. et ideo quia in crea turis inuenitur quod aliquid est simile alteri cui tamen non est equale. ideo ista communia distinguntur. quia tamen ista communia etiam sunt in deo: ideoque vt sunt in deo non distinguntur. Et si dicatur quod etiam accipiendo ista secundum quod sunt propria deo adhuc distinguntur Ad istud dico quod si imponantur nomina propria deo ita quod nullo modo importent quancunque creaturam. nec principaliter. nec connotatiue. nec etiam ali qua pars illorum nominum vel terminorum. Dico quod illa nomina erunt svnonima. sicut si illi sapientie quo est deus realiter imponeretur nomen quod praecise significaret eam et nullo modo creaturam. et similiter tale nomen imponeretur ad significandum diuinam essentiam. illa nomina essent sinonima.
⁋ Ad secundum dubium dico quod concedendum est identitatem quancunque numeralem esse relationem realem illo modo quo conceditur similitudinem sortis ad platonem esse relationem realem. quia hoc non est aliud quam dicere quod sortes ex natura rei est sortes. et quod ad hoc nihil facit intellectus.
⁋ Ad auc. aristo. re spondeo quod non negat identitate esse relationem realem. sed vult quod in assignando extremum vnum correlatiuo: vtendum est eodem nomine diuersis casibus ac si essent duo nomina. et hoc siue assignetur proprie correlatiuum: siue illud de quo suum correlatiuum verificatur. Unde sicut assignando correlatiuum similis possum dupliciter dicere. Uno modo sic. sortes est similis platoni Alio modo sic. simile est simi li simile. ita in proposito possum dicere. quod sortes est idem sorti. et quod idem est eidem idem.
⁋ Et si dicatur: quod secundum istam assignationem ita in similitudine oportet vt vno vt duobus sicut in identitate.
⁋ Respodeo quod hoc potest concedi. nec hoc negat philosophus. tamen differentia in vtraque assignatione. quia in proposito ortet vti vno vt duobus. hoc est. oportet accipere vnum nomen in diuersis casibus. et hoc est quod dicit philosophus veluti ipsum ipsi idem. ac si diceret. sortes est idem sorti. sed in aliis relatiuis non oportet nisi quando assignatur nomen relatiuum ad suum propriissimum correlatiuum. sicut dicendo simile est simili simile. et quod equale est equali equale Sed assignando illa quibus competunt debent acci pi diuersa simpliciter. Unde non possum vere dicere quod sortes est similis sorti. sed quod sortes est similis platoni et sic de aliis
⁋ Et si dicatur quod philosophus non loquitur de nominibus. Dico sicut frequenter dictum est. quod philosophus ibi loquitur de nominibus et frequenter attribuit aliqua nominibus et loquitur de eis quando non intelligentes credunt eum loque de rebus
⁋ Ad aliud quando dicitur quod relatio realis requirit distinctionem extremorum. Dico quod ista est simpliciter falsa. immo frequenter requiritur idem titas realis ad relationem realem illius de quo verificatur vtrumque extremorum.
⁋ Dico quod proprie loquendo de extremis ipsamet correlatiua sunt extrema. et ita ipsa extrema sunt correlatiua. Et quia proprie loquendo nihil est relatiuum nisi ipsa vox vel conceptus anime vel aliquod signum. et ideo talia extrema sunt distincta. vel est indem extremum bis acceptum qualiter est in proposito. tamen illud de quo in proposito extrema verificantur est idem. Ita est de istis relationibus frequenter mouens motum quando idem mouet se. quia extrema proprie loquendo sunt distincta. et tamen de eodem a parte rei verificatur vtrumque.
⁋ Et si dicatur quod hoc non est bene dictum quod relatiua non sunt nisi nomina vel conceptus etc. quia omne praedicamentum praedicatur de substantia in concreto. sicut dicitur quod substantia est qualis. substantia est quanta. similiter substantia est agens. substantia est patiens. sed relatiuum est concretum illius pridicamenti. ergo haec est simplicitur vera. substantia est relatiua. et animal est relatiuum.
⁋ Similiter non tantum in abstracto sen etiam in concreto ab inferiori ad superius est bona consequentia. sicut non tantum sequitur homo est albedo. ergo homo est qualitas. immo etiam sequitur homo est albus. ergo homo est qualis. sed pater et relatiuum se habent sicut inferius et superius. sicut paternitas et relatio. ergo sicut sequitur. homo est paternitas. ergo homo est relatio. ita sequitur homo est pater. ergo homo est relatiuum.
⁋ Ad primum istorum di co quod quando habemus concretum praedicamenti. tunc cotin git illud concretum praedicari de substantia sicut est in exemplis. sed aliquando non habemus concretum correspondeus tali abstracto. sicut quale correspon det qualitati et agens actioni. sicut patet quod non di cimus quod substantia est quando nec substantia est vbi. sed tamen si fingas nomina. dicas quod substantia est vbitata. et substantia est quandalis. ita posset eque faciliter fingi in proposito. Sed dico quod philosophus non sic vtebatur relatiuo in proposito. nec adaliquid. sed praecise vtebatur hoc nomine relatiuum: vel adaliquid pro ipsis nominibus relatiuis. vel pro conceptibus relatiuis. vel pro signis relatiuis quibuscumque. et ideo non vult concedere quod substantiae sunt adaliquid. sicut concedit quod substantiae sunt quales.
⁋ Et si dicatur quod secundum philosophum. v. metha. relationes non sunt proprie adaliquid: sicut equalitas et similitudo. hoc est non ita proprie sicut equale et simile. ergo distinctio est inter relationem et adaliquid. sed si adaliquid non esset concretum sed abstractum nulla esset diciter
⁋ Ad istud dico quod adaliquid non est abstractum istius concreti relatio. nec est proprie abstractum habens sibi correspondens concretum impositum. sed est vnum nomen potens praecise supponere pro nominibus vel signis relatiuis de rebus singularitur praedicabilibus. sed relatio non supponit pro talibus nominibus. sed pro nominibus vel signis: quorum nullum potest de aliqua vna re vere praedicari. Unde ista nomina simile. equale. pater. filius. et sic de aliis proprie sunt adaliquid et proprie sunt relatiua. sed ista nomina paternitas filiatio possunt dici relatio nes.
⁋ Ad secundum dico quod pat et relatiuum non se habent sicut album et equale. et ideo non sequitur. homo est ter pater. ergo homo est relatiuum. quia relatiuum non potest supponere pro ipsa re sed pro nomine vel signo ipsius rei. non quocumque sed relatiuo.
⁋ Ad tertium dubium dico quod potest dici quod res est talis quamuis nihil sibi adueniat. quia potest dici talis. vel quia aliquid sibi ad uenit. vel quia aliquid est ab eo. vel quia ipsum est ab aliquo: vel aliquo alio modo. Unde realiter deus est creatiuus. quamuis nihil aliud sit quam deus. sed sufficit quod aliquid aliud possit esse. et quod non possit esse nisi deus esset.
⁋ Ad aliud quando dicitur quod res non posset esse equalis sine equalitate. dico sicut tactum est prius. Sicut quecumque relatio vno modo potest supponere pro ipsa relatione que est in anima vel signum aliquod. vel potest supponere pro rebus simul sumptis. sicut potest aliquo modo concedi: licet forte multum improprie. quod duo alba sunt similitudo primo mado accipiendo equalitatem non est inconueniens quod aliquid sit alteri equale sine equalitate. hoc est dictum. aliquid potest esse equale sine tali conceptu vel signo. si tamen debeat exprimi quod sit equale oportet vti tali intentione vel conceptu vel si gno alio. Secundo accipiendo equalitatem non est hoc possibile. quia hoc est dicere quod aliquid sit equale alte ri: et tamen non sint equalia
⁋ Et quando dicitur quod sicut ali quid non potest esse album sine albedine. Dico quod non eodem modo se habet albedo ad album sicut equalitas ad equale. quia albedo significat vnam rem informantem subiectum illud quod importatur per album. ita quod albedo praecise pro illa re supponit. non sic est de equalitate quia equalitas non significat aliquam vnam rem aduenientem illi pro quo supponit equale. et ita quod equalitas precise pro illa re supponat. sed significat plures res. nec potest aliquo modo pro vna re supponere. Unde hoc est vt credo quod multos decipit. quod quandocumque aliquid praedicatur de aliquo. volunt quod sit aliquod abstractum impos tans rem illam aduenientem alteri propter quam dicitur ipsum tale. immo volunt quod tot sint res distincte quot sunt voces significatiue. ita quod tanta sit distinctio inter significata quanta est inter voces significantes. siue ille voces sint propositiones siue nomina siue verba siue alie dictiones. et ideo volunt quod quando dicitur quod effectus est ab agente. quod per lued ab sic importatur vna alietas. sicut per album importatur albedo. et eodem modo quando dicitur sortes fuit heri. dicunt quod per hoc aduerbium heri importatur vna res alia. et ita habent dicere quod importat vnam heritatem. Et similiter habent dicere quod non importat vnam nonitatem. et si importat vnam sitatem Et et vnam etitatem. et sic vniversaliter de omnibus conniunctionibus. praepositionibus. aduerbiis. et similiter signa sincathegoreumatica importabunt alias res: si eut omnis vnam omnitatem. et aliquis vnam aliquita tem. que omnia videntur absurda. et procedunt ex ignorantia differentie inter cathegoreumata et sinca thegoreumata et ex ignorantia differentie inter nomina et verba et alias partes indeclinabiles in significando.
⁋ Ideo dico quod relatio vel equalitas non est talis res adueniens equali. non plus quam crastitas est vna res correspondens huic aduerbio cras. quando queritur quando orietur sol. et respondetur tras orietur. Unde non denotatur quod sol habet modo vnam rem in se: propter quam sol vere orietur cras. sicut sortes habet in se vnam rem propter quam est albus. Unde si aristoteles tenuisset quod talia relatiua importarent tales respectus reales. oporteret eum ponere quod de facto in sole essent infinite res tales. sicut de facto est verum dicere quod sol erit: in infinitis diebus secundum eum. quia haberet respectum vnum propter quem diceretur sol orietur cras. et vnum alium propter quem diceretur quod orietur post cras. et sic in infinitum. quod est satis absurdum.
⁋ Et ideo dico quod talia nomina abstracta non sunt inuenta ad significandum alias res quam significamturper alia nomina. sed ad breuius loquendum. quia aliquando ad vtendum nomine vno pro multis nominibus. et propter alias commoditates.
⁋ Ad argumentum principale dico quod omnis relatio que est realiter et subiectiue in deo constituit aliquam personam. sed equalitas non accipiendo pro personis que sunt equales non est realiter et subiectiue in deo. non plus quam identitas sortis ad sortem est ali quid subiectiue existens in sorte.
⁋ Per idem ad secundum dico quod non sunt tales relationes reales subiectiue existentes in deo. Et si queratur an posset concedi quod equalitas est in patre ad filium. Di co quod proprie loquendo non debet concedi quod equali tas est in patre. sed debet concedi quod concretum illius abstracti praedicatur de patre. et sic intelligunt omnes sancti in illa materia.
On this page