Quaestio 1
Quaestio 1
⁋ Quod sic. quia pater dicit verbo secundum beatum augusti num. tunc quaero Aut dicere accipitur essentialiter aut notionaliter. si essentialiter. ergo idem est quod intelligere. ergo pater intelligit verbo sic dicit verbo. et per consequens sapit sapientia genita. Si teneatur notionaliter tunc est idem quod gignere. sed hoc est falsa. patr gignit verbo. sed generat verbum. ergo haec est falsa. patet dicit verbo. si dicit teneatur notionaliter.
⁋ Ad. q. dico quod ptri non est sapiens sapientia genita. cuius ratio est. quia quando per aliquod praedicabile de aliquo si actualiter praedicatur denotatur importatum per praedicatum esse subiectum vel esse formaliter et subiectiue in subiecto si tali praedicato addatur casus ablatiuus ad hoc quod illa propositio sit vera requiritur quod ille ablatiuus importet illud quod importatur per subiectum vel aliquid in es existens formaliter et subiectiue ita quod sit pars vel accidens suum Exemplum huius est. quia enim per istam homo est animal denotatur quod illud quod importatur per praedicatum sit illud quod importatur per subiectum Ideo non potest hoc esse vera. homo est animal albedine vel lapide. vel deo vel quocumque tali. Sed ista potest conmcedi homo est animal animalitate. quia animalitas et illud quod importatur per animal principaliter idem est. Similiter hec est vera. homo est albus albedine. quia per istam homo est albus denotatur quod illud quod principaliter importatur per album sit in homine subiectiue. cuius modi est albedo. Similiter est de ista. homo est sciens scientia. Et hic. deus est homo humanitate est specialis modus. quia per eam denotatur: quod principale significatum homis sit vnitum deo quomodo sibi vnitur humanitas. et ita videtur semper propositio vera. Sed ista propositio. pater est sapiens est talis secundum omnes. quod importatur per eam quod principale significatum per praedicatum sit realiter idem illi quod importatur per subiectum. vel in eo formaliter et subiectiue existens et de constitutione ipsius. ergo sibi non potest vere addi ablatiuus casus nisi quia talem rem importat. sed sapientia genita non est talis. quia nec est pater nec aliquid de constitutio ne patris. ergo talis propositio non est vera.
⁋ Ex isto patet quod quamuis non possit concedi quod pater est sapi ens sapientia genita. potest tamen concedi quod filius est sapiens sapientia ingenita. quia sapientia in¬ genita est constituens filium. quia sapientia ingenita est essentia. et ideo sicut conceditu quod filius est sapiens essentia diuina. ita potest concedi quod filius sit sapiens sapientia ingenita.
⁋ Et si arguatur secundum beatum augustinum. idem est in deo sapere et esse. ergo si filius est sapieus sapientia ingenita filius est sapientia in genita quod falsum est. quia si filius esset sapi entia. ingenita non esset sapientia genita.
⁋ Respondeo quod sapientia ingenita dupliciter accipitur. sicut ingenitum potest dupliciter accipi. Uno modo quod ingenitum vere dicatur esse illud quod non est genitum. et isto modo essentia diuina est ingenita. Alio modo secundum quod dicitur proprietas soli patri conueniens. Primo modo concedo quod filius est sapientia ingenita. sicut filius est essentia ingenita. quia tunc non plus denotatur nisi quod filius est illa sapientia que est ingenita. Secundo modo non est concedendum quia isto modo idem est dicere silius est pater et filius est sapientia ingenita. quia ingenitum isto modo non conuenit diui ne essentie
⁋ Ad argumentum principale dico quod in ista propositione. pater dicit verbo secundum quod est vera tunc dicit equiualet tam notionali quam essentiali. et ita potest intelligi dictum multorum quod aliquod predicabile de deo nec est purum notionale nec purum essentiale. sed equi ualet duobus simul. hoc est dictum. in diffinitione exprimente quid nonis debet poni vtrumquam. et ita est in proposito de dicere. et ideo non sequitur. pater dicit verbo. ergo pater sapii verbo. quia sapere est purum essentiale secundum omnes.
On this page