Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Questio secunda. Secundo quero. Utrum pater et filius diligant spi ritu sancto.

⁋ Quod non. quia sicut in deo idem est esse et sapere ita in deo idem est esse et diligere. ergo sicut ex ista pater est sapiens sapientia genita sequitur ista pater est sapientia genita. ita ex ista pater diligit spiritu sancto sequitur ista. pater est spiritus sanctus sed ista est falsa. ergo et antecedens. Ad oppositum est magister in littera.

⁋ Circa istam. q. sunt multe opi quas non intendo recitare. Dico tamen ad questionem breuiter quod si diligere esset purum essentiale et dum praedicatur de aliquo denotaretur importatum per praedicatum esse illud quod importatur per subiectum vel aliquid sibi vnitum. vel aliquid eius. sicut pars vel constituens. vel sicut accidens. sicut est de sapere tunc esset hec absolute falsa. pater et filius diligunt se spiritusancto. sicut hec est absolute falsa. pater sapit sapientia genita. Et ideo cum ista a saunctis concedatur et alia non. oportet dicere quod diligere non est purum essentiale sicut sapere. et propter hoc addi potest sibi ablatius qui non importat idem omnino importato per subiectum. nec vnitum sibi nec constituens ipsum. nec partem. nec accidens eit

⁋ Sed tunc est dubium quid per istam denotatur.

⁋ Et di cut aliqui quod iste ablatiuus construitur in ratione effectus formalis. Unde dicitur quod cum res communiter denominentur a suis formis. sicut albus ab albedine. et homo ab humanitate. omne illud a quo aliquid denominatur quantum ad hoc habet rationem forme. contingit autem aliquid denominari ab illo quod ab ipso procedit. scilicet a termino actionis quae est effectus eius. sicut dicitur quod arbor floret floribus et isto modo secundum quod diligere notionaliter sumitur conceditur quod pater et filius diligunt se et nos spiritusancto qui sic diligere nihil aliud est quam spirare amorem

⁋ Sed ista opinio non est conueniens Nam quod primo dicit de effectu formali non est proprie dictum qui non est effectus formalis talis. sicut enim nihil est dicere quod est effectus effectiuus ita nec est effectus formalis. sed sicut contingit dicere quod aliquis est effectus efficientis non effectualis nec effectiuus ita est aliquis effectus forme non forma lis effectus. Unde effectus forme est totum conpositum. et ideo non est verum quod dicitur ab istis. quod esse album est effectus formalis albedinis. et quod esse animatum est effectus formalis anime. potest tamen concedi quod totum compositum est effectus forme. quia hoc non est aliud quam dicere quod anima vel forma est pars totius compositi.

⁋ Similit quod dicitur quod ome a quo denominatur aliquid habet rationem forme. Uel est simplicitur falsum vel impropriissime dictum. tunc enim oporteret dicere quod creatura habet rationem forme respectu dei. quia deus dicitur creatiuus et non nisi creature est creatius. ergo creatura est forma dei.

⁋ Similiter quod dicitur principaliter nou est verum. quia si diligere secundum quod sumitur notionaliter non sit nisi spirare amorem ergo si pater diligit filium spiritusancto. pater spiraret filium spiritut sanctsa ct onequns est manifeste falsum. ergo etc. Similiter si diligere secundum quod sumitur notionaliter se habet ad patre et ad filium sicut florere ad arborem. ergo sicut non conceditur quod arbor floret se floribus. ita non est concedendum quod pater diligit sies spiritum sanctum.

⁋ Ideo potest dici ad questionem quod diligere secundum quod sumiter notionaliter non est simpliciter idem quod spi rare. quia tunc sicut hec est falsa. pater et filius spirant se spiritusancto. sic esset hec falsa. pas et filius diligunt se spiritusancto. Sed dilige re isto modo includit diligere quod est omnibus modis diuina essentia. et similiter spirare ita quod ista pater et filius diligunt se spiritusancto equiualet isti. pater et filius diligunt se amore absoluto et essentiali. et sic diligendo producunt spiritumsanctum tanquam amorem vtriusque. vni scilicet impensum et alteri repensum. et ita diligunt se amore impenso et repenso. et aliquo modo sicut dicit iohan. in epistola sua. diligamus inuicem non tantum lingua et verbo. sed opere et veritate. Ita potest aliquo modo proportionabiliter dici quod pater et filius diliguntise spiritusancto. quoniam vnus alteri impendit et alteri alter rependit. et magis proprie quam possumus nos dicere nos diligere opere et veritate pro quanti spiritus sanctus est formaliter amor et dilectio. non sic autem opus est amor et propter hoc pater et filius diligum fie spiritus sanctus non tantum tanquam quodam signo amoris. sed etiam diligunt pies spiritus sanctus anquam amore vero vere ab eis producto. vni eorum impenso et alteri repenso.

⁋ Sed circa predicta est dubium puerile. quomodo scilicet in diuinis est aliquid quod nec est purum notionale nec purum essentiale. cum tamen non sit formaliter persona. quia si diligere esset in proposito formaliter persona. sequeretur quod pater et filius essent personi spiritum sanctum

⁋ Ad illud dico quod non est intelligendum quod tale quod nec est purum essenti ale nec purum notionale nec persona sit aliquid ext stens in diuinis. sed est aliquod signum quod non est reali in deo. et vocatur sic. quia in diffinitione sua exprimente quid nominis ponitur aliquid quod praecise significat aliquod commune tribus personis. et ponit aliquid quod est notionale

⁋ Ad argumentum principale patet quod non est simile de sapere et diligere. quia secundum vsum sanctorum sapere non potest accipi nisi pure essentialiter hoc est non significat nec supponit nisi pro aliquo communi tribus. Sed diligere secundum vsum potest accipi sic et aliter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2