Quaestio 1
Quaestio 1
⁋ Quod non sit essentia videtur. quia si aliqua sint idem realiter quicquid est realiter idem vni illorum est realiter idem alteri. sed filius est realiter essentia diuina. ergo si proprietas sit realiter diuina essentia. et filius erit realiter proprietas patris.
⁋ Item Quod non sit persona videtur. quia numquam constituens est realiter constitutum per ipsum. sed proprietas constituit personam diuinam ergo etc. Minor est manifesta. Maior probatur. quia co stituens realiter refertur ad constitutum sed nihil realiter refertur ad se. ergo etc. Ad oppositum est magister in littera.
⁋ Prima quod relatio vel proprietas patris non est eadem omimodo cum essentia vel persona quo essentia est eadem sibiipsi et quomodo persona est eadem sibiipsi.
⁋ Secunda quod proprietas vel relatio quae est in deo realiter non differt realiter ab essentia nec a persona.
⁋ Secundam conclusia nem ostendam. et primo primam partem Primo sic. si paternitas et essentia sint due res realiter distincte. ita quod nulla vna res est realiter vtraque illarum. tunc quero. aut sunt eque perfecte aut vna est perfectior alia. si sint eque perfecte et essentia diuina est deus. ergo sunt duo dii. quia si vtraque illarum sit eque perfecta. non est maior ratio quod vna illarum sit deus quam alia. ergo vel neutra illarum est deus vel vtraque illarum erit deus. Si dicatur quod vna illarum rerum est perfectior alia. ergo vna illarum erit imperfecta. ergo cum vtraque illarum sit essentia persone. necessario aliquid imperfectionis erit in persona. quod est hereticum.
⁋ Si dicatur quod per idem argumentum potest probari quod due persone sunt duo dii. ex quo sunt distincte realiter. quia aut sunt equae perfecte aut vna est perfectior alia etc.
⁋ Ista instantia non valet. si enim poneretur quod due persone essent distincte realiter et neutra esset de est sentia alterius. nec etiam aliqua vna res simple et indistincta esset ille persone realiter. argumentum esset efficax ad probandum duos deos per distinctionem duarum personarum. nam tunc due persone essent sicut duo homines vel duo animalia. et tantum distinguerentur inter se. sed non est ita quia vna essentia simplex et indistincta est ambe persone Ideo argumentum de duabus personis non valet. sed in proposito ista essentia et ista relatio ita distingue rentur realiter. quod nulla vna res indistincta est set iste due res distincte
⁋ Preterea. quandocund aliquid componitur vel costituitur ex pluribus realiter distinctis. neutrum illorum de illo praedicatur nisi tantum denominatiue. sicut quia homo componitur ex corpore et anima. ideo neutra illarum est vera. homo est anima. homo est corpus. accipiendo corpus pro altera parte compositi. sed denominatiue vtrunque predicatur. hec enim est vera. homo est animatus. et similter ista. homo est corporeus. ergo si diuina essentia et relatio in deo realiter distinguerentur. persona diuina non esset deus nec deitas. sed tantum esset predicatio denominatiua
⁋ Preterea si relatio et essentia distinguerentu realiter hec esset simplicitur falsa. pater et filius spiritus sanctusunut vnus deus. quia quero pro quo stat ibi deus. an supponat ibi pro persona. aut pro diui na essentia. aut pro relatione et proprietate. Non pro persona. quia tunc esset falsa sicut hec est falsa. pater et filius spiritus sanctus sunt vna persona. si pro diuina essentia. adhuc esset falsa. quia hec est fasa secundum istam opinionem pater est essentia. ergo similiter esset falsa ista. pater et filius et spiritus sanctus sunt vna essentia. Si supponat pro relatione patet etiam quod hec est falsa. quia nulla vna proprietas est pat et filius ir spitsncti urt omni modo esset hec falsa. pater et fimiliu se spiritus sanctus sunt vnus deus. vnus domins. vnus omnipotens. et sic de aliis cuius oppositum expresse dicitur in symbolo athanasii. quia deus pater deus filius dite scilisa et tamen non tres dii sed vnus est deus. et sic de aliis Et si dicatur quod quamuis non sint proprie vnus deus tamen no sunt tres dii. et hoc intendit athanasius Contra. quando aliquid de multis praedicatur diuisim necessario de illis simul praedicatur. vel in numero singulari vel plura li. sed hec est vera. pater est deus. et similiter filius est deus. et similiter sritctus est deus. ergo necessario pater et fimis iet sirictus cicesant vnus deus vel sunt tres dii. et non sunti vnus deus secundum istam opinion ergo ista opiniono habet concedere quod sunt tres dii. Confirmatur. quia non possunt dici pater et filius spiritus sanctus. vnus deus ni si propter identitatem essentie diuine in eis. sed hoc non sufficit quia quantumcumque in diuersis compositis sit eadem materia secundum numerum. numquam propter hoc possunt dici vnum compositum. etiam si eadem simul esset sub diuersis compositis. adhuc non dicerentur vnum compositum. ergo eodem modo in proposito propter identitatem essentie not possent tres persone dici vnus deus
⁋ Preterea quandocumque in aliquo concurrunt distincta realiter. si faciunt per se vnum necessario illud erit compositum. ergo si essentia et relatio distinguuntur. persona cum non sit vnum per accidens sed per se erit composita. Et si dicatur quod essentia non componit cum relatione propter sui infinitatem hoc non valet. quia eadem ratione et eque faciliter dicam quod materia non componit cum forma. propter suam minimam entitatem.
⁋ Ex praedictis sequitur quod proprietas vel relatio est realiter persona. quae est secunda pars secunde conclusionis. hoc patet. quia quando aliquid est realiter omne constituens aliquod costitutum. necessario est realiter illud constitutum. sed ostensum est quod relatio est realiter diuina est sentia. et manifestum est quod ipsa est eadem sibiipsi realiter. ergo est realiter ipsa persona constituta. quia omne costituens vel est realiter ipsa essentia diuina vel relatio siue pro praetas constitutiua.
⁋ Ad primum principale patet alibi quod illa maior est falsa. nisi sint idem realiter et formaliter. non sic autem est de essentia et proprietate siue relatione. sed hoc est speciale in diuinis. sicut est ibi speciale quod vna res simplex et indistincta est tres res.
⁋ Ad secundum quod in diuinis constituens et constitutum sunt idem realiter. et numquam alibi. Ad probationem patet per praedicta in praecedenti distinctione vbi d ctum est quo idem potest referri ad se realiter. quia in proposito hoc non est aliud quam dicere quod paternitas realiter const tuit patrem et quod paternitas realiter est pater
On this page