Quaestio 1
Quaestio 1
⁋ Utrum persna sit realiter essentia diuina Quod non. quia sic multiplicata persona multiplicaretur essentia: quod est manifeste falsum. ergo etc.
⁋ Ad istam quaestionem patet responsio ex praecedenti. q. quia quando constituentia sunt idem realiter inter se. necessario consti¬ tutum est idem realiter vtrique constituentium. sed in proposito paternitas. et essentia sic se habent quod vtrumque est realiter idem alteri. ergo persona que est ex eis quid constitutum est idem realiter tam essentie quam paternitati. Maior patet. quia sicut ex distinctione reali constituentium contingit inferre distinctionem realem constituti ad vtrunque cousti tuens. ita ex identitate constituentium contingit inferre identitatem constituti cum vtroque constituente.
⁋ Preterea ostensum est quod paternitas est eadem realiter cum persona. ergo eadem ratione essentia est eadem realiter cum persona.
⁋ Ad argumtum principale dico quod essentia et persona non sunt idem omni modo quando essentia est eadem sibi ipsi ideo potest persona multiplicari multiplicata essentia. sed hoc est singulare in deo et numquam alibi po nendum. Sed arguitur contra predicta. quia alibi dicitur quod sapientia diuina et bonitas diuina non distinguuntur formaliter. ergo eadem ratione paternitas et essentia non distinguuntur formaliter. Nec aliter conuenienter dicitur. sed dicentes quod attributa distinguuntur ratione sicut paternitas et essentia secundum eos distinguuntur ratione dicunt magis conuenienter
⁋ Circa solutionem illius obiectionis non oportet immorari. quia alibi dictum est quod essentia et paternitas non sunt idem formaliter. Sed alia ratio est quam quare sapientia et essentia non sunt idem formaliter. Nec valet. negatur de istis et comceditur de illis. ergo non dicitur conuenienter. quia vnum non sequitur ad aliud. Sic enim isti dicentes quod at tributa distinguuntur formaliter. et quod paternitas et generatio non distinguuntur formaliter non dicerent conuenienter. Similiter per istam rationem non dicerent conuenienter. nisi dicerent quod prino pium producendi vermen et muscam distinguantu formaliter. sicut dicunt quod principium producendi verbum spiritus sanctus distinguuntur. et multa alia absurdissima sequerentur contra omnes homines rationales si omne illud quod ponitur de vno debet poni de alio. Dicam enim: quod quia in deo natura diuina est tres persone. ideo in creaturis vna na tura numero est tres persone Et si dicas quod no est simile in deo et in creaturis. ita dico ego quod non est simile de paternitate et essentia et sapientia. et hoc prius ostensum est sufficienter
On this page