Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Distinctionis. xxxv. Questio prima. CIrca distinctionem. xxxv. quero primo Utrum in deo sit scientia ex natura rei.

⁋ Quod non. quia scientia est effectus demonstrationis. sed nihil in deo est effectus cuiuscumque. ergo in deo non est scientia.

⁋ Secundo. quia in deo nullus est habitus. sed omnis scientia est habitus quadam. ergo etc. maior patet. quia omnis habitus respicit aliquem actum nobiliore se. sed nihil est nobilius quocumque quod est in deo. ergo nullus habitus est in deo.

⁋ Tertio. quia secundum philosophu v. metha. scientia realiter refertur ad scibile. sed nihil est in deo quod realiter refertur. ergo etc.

⁋ Ad oppositum. Inte ectus est in deo ex natura rei. et quia omnis intellectus vel est actu sciens vel potest esse sciens. sed intellectus diuinus non est in potentia. ergo est actu sciens.

⁋ Ad. q. dicitur quod sic. qui cognoscentia a non cognoscentibus in hoc distinguum tur. quod non cognoscens nihil habet nisi suam formam tantum sed cognoscens natum est habete formam alterius rei in cognoscente etc. Natura autem rei non cognoscentis est magis artata et limitata. sed coartatio non est nisiper materiam. ergo immaterialitas rei ratio est quod est cogniti ua. sed deus est in summo immaterialis. ergo etc.

⁋ Quanuis conclusio est vera secundum bonum intellectum. tamen ista ratio est insufficiens Primo quia prima propositio quam accipit est falsa quia non est magis de ratione non cognoscentis no habere aliud quam formam suam quam de ratione cognoscentur Nam ita potest non cognoscens recipere aliquid ab alio sicut cognoscens. Et si dicas quod non cognoscens non recipit speciem rei. hoc non valet. quia si per speciem intelligis aliud quam cognitionem non plus recipit cognosces speciem rei quam non cognosces. Tum quia sicut alias ostendetur talis species non est ponenda. Tum secundum istos etiam medium recipit speciem rei. Si autem per speciem intelligis cognitionem hoc est petere. et nihil ad propositum. Si aut dicatur quod medium non recipit immaterialiter sed materialiter. Contra secundum istos. omne receptum est in recipiente per modum recipientis. ergo quod species recipitur immaterialiter. hoc est quia recipiens est ima teriale. ergo ex immaterialitate rei deberet magis concludi talis receptio quam econuerso. cuius tamen conrium facit.

⁋ Preterea deus est maxime cognoscens. et tamen non est natus habere formam cuiuscumque alterius. nec species rei est in deo. ergo per hoc non cognoscens non distinguitur a cognoscente.

⁋ Preterea quod dicit quod immater alitas est causa quod aliquid sit cognitiuum est falsum quia multa accidentia sunt immaterialia. et tamen non sunt cogni tiua. Similiter secundum commen. forma celi est immaterialis et tamen non est cognitiua Similiter dare esse materie non impedit cognitionem. quia numquam posset anima coniuncta siue in statu vie siue patrie ita perfecte intelligere sicut sempata. ergo nec aptitudo ad informandum impedit. Ideo dico aliter ad. q. quod immaterialitas non est ca quare aliquid est cognitiuum. quia non videtur quod includit contradictionem aliquam formam nullius alterius forme substantialis receptiuam. nec potentem informare materiam posse fieri a deo illo modo quo ponit commen. quod in celo non est materia. quia ipse ponit quod non est compositum ex materia et forma substantiali. et tamen possibile esset talem formam simpliciter esse non cognitiuam. Nec potest aliqua ratio generaliter dari quare aliquid est cognitiuum. sed ex natura rei habet quod sit cognitiuum vel quod no sit cognitiuum. Ideo primo videndum est au in deo sit scientia. Secundo ante possit aliquo modo a priori proba ri. Tertio quomodo se habeat scientia ad diuinam essentiam.

⁋ Circa primum dico: quod scientia vno modo accipitur pro notitia alicuius complexi. nata causari ex aliquibus praemissis. de quo dictum est in prologo. Alio non accipitur generaliter pro omni notitia

⁋ Primo non est deo. secundo modo est in deo. quia secundum sanctos et philosophos deus vere est intelligens et cognoscens.

⁋ Circa secundum dico quod demonstratio a priori accipitur multiplicitur scilicet largissime et sic potest aliquo modo concedi quod potest prbaria priori. quia quandocumque arguitur ab vna propositione ad aliam formali consequentia et econuerso non est consequentia forma lis. ibi potest esse probatio aliquo modo a priore. sed hoc est onsequentia bona et formalis. deus est summum ens. ergo est intelligens sciens et cognoscens. et non sequitur ecouerso. ergo cum propositiones sunt simpliciter necessarie aliquo modo est de monstratio a priori. tamen si intellectus posset componere scientiam quae est in deo cum deo. nullo modo esset talis probatio a priori. non tamen est intelligendum quod aliquid sit ratio et causa quare deus sit sciens. quia nullam causam habet. sed tantum denotatur quod hec propositio deus est summum bonum sit aliquo modo prior ista. deus est intelligens. pro quanto hic praedicatur conuertibile de conuertibili. Non autem in secunda propositione.

⁋ Circa tertium dico quod scientia quae est deus est realiter et ex natura rei diuina essentia. et nullo modo per considerationem intellectus. quia consideratio intellectus non plus facit quod deus sit sciens: quam quod deus sit essentia vel deus. Nec etiam scientia distinguitur formaliter a diuina essentia. sed est tanta et omni idem titate eadem diuine essentie quae essentia est eadem diuine essentie et hoc propter dicta superius in secunda dist ctione.

⁋ Sed con hoc potest argui. quia proprie dicitur de deo. deus est substantia intellectualis. sed intellectu non praedicatur deo in quid. sed magis praedicatur de deo per modum dicere. et per consequens intellectus non est omni modo idem cum essentia. et per consequens multo fortius nec essentia¬

⁋ Preterea quecumque ordinem haberent aliqua si essent distincta realiter. eundem ordinem haberet vbi non sunt distincta realiter. sed sunt ibi vere per identitatem. ed si scientia et intellectus distinguerentur realiter in deo intellectus esset proximior. ergo etiam modo secundum rationem intellectus est proximior quam scientia. et per consequens scientia non est omni modo ea dem cum essentia.

⁋ Ad primum illorum dico quod nec sci entia nec intellectus nec aliquod tale de deo praedicatur permodum dicere nec denominatiue. nisi forte quantum ad vocem. sed semper per tales praedicationes oportet essentiales et in quid intelligi. et ideo per istam. deus est intellectualis debet intelligi ista. deus est intellectus. Et eo dem modo per istam. deus est substantia intellectualis debet intelligi ista. deus est substantia quae est intellectus. sicut dicimus quod hec est creatura salis. id est. hoc est creatura quae est sal. et ita talis constructio intransitiua dieibet per omns tales intelligi.

⁋ Et si dicatur: quod eadem ratione posset dici quod deus est intellectus voluntatis. quia deus est intellectus quae est voluntas. et quod sortes est animal humanum. quia sortes est animal quod est homo. Et tunc posset dici quod albedo est qualitas colorata. qui est qualitas quaest color. et multa absurda deberent concedi.

⁋ Respondeo. quod multa ex vi vtentium conceduntur. et tamen consimilia in aliis terminis non conceduntur sicut conceditur quod hic est constructio intransitiua. crea ura salis. hoc est creatura quae est sal. et talia. et tamen ista. sortes est creatura hominis non conceditur et ita de multis est ex vsu vtentium quod propter aliquam commoditatem vel necessitatem conceditur aliqua determinata constructio inter aliquos terminos. et tamen inter alios terminos conformiter se habentes non conceditur constructio consimilis. Unde dicimus quod aliquis habet album colorem et nigru colorem. similiter quod aliquid habet amarum saporem et aliquid habet dulcem saporem. et tamen quod aliquis habeat habitum scientem vel habitum ignorantem non dici nus. et tamen scientia est per se inferius ad habitum sicut albedo et nigredo ad colorem. et amaritudo et dulcedo ad saporem. Similiter dicimus quod iste habet habitum scientie vel habitum erroris. et tamen quod aliquid habeat colorem albedinis vel nigredinis non dicimus. et ita est de nultis talibus quod aliqua constructio conceditur inter ali qua. et tamen inter alia consimilia non conceditur. Nec est hic aliqua causa quaerenda nisi voluntas vtentium. tamen alii frequenter ex aliqua commoditate vel necessitate mouentur. Que tamen sit illa in diuersis exemplis non est discutiendum. Et ita est proposito quod concedimus quod deus est substantia intellectualis vel vitalis vel sapiens vel cognoscens volens etc. hoc est substantia quae est intellectus vita. sapientia. cognito. volitio. et tamen quod homo sit animal humanum non concedimus. Similiter etiam dicimus quod deus est sapiens. et tamen quod sortes est humanus non concedimus. ni si equiuoce loquendo de humanus.

⁋ Ad secundum di co quod ista propoitioniversaliter accepta est falsa. immo dico quod in creaturis e vniversaliter falsa. quia ex hoc ipso quod ponuntur idem realiter nullum ordinem habent. nec secundum rem nec secundum ratio nem. In deo autem falsa est. quia certe essentia divina et essentia diuina si distinguerentur realiter haberent ordinem. et tamen essentia et essentia nullum habent ordinem inter se. Similiter dico quod essentia et intellectus et scientia qo sunt realiter deus nullus ordinem habent. quantumcumque haberent ordinem si distinguerentur realiter. tamen inter ista nomina potest aliquias ordo poni quamuis non omnis talis qualis esset inter il as res realiter distinctas. Sed de ordine istorum no ninum vel etiam conceptuum correspondentium nihil ad ppositum. quia nec conceptus illi necinomina sunt idem re aliter nec sunt in deo.

⁋ Ad primum principale dico quod illa scientia quae est effectus demonstrationis vel etiam quae pos esse effectus demonstrationis non est in deo. et ideo illa scientia quae est in deo et quae est effectus demonstrationis vel etiam quae potest esse est alterius et alterius rationis. quamuis in aliquo conceptu possunt vniuocari. Ueruntamen quantum ad distinctum et propriissimum modum loquendi magis deberet dici: quod scientia est deus vel essentia divina. quam quod in deo vel in divina est sentia. nisi forte dicatur esse in deo. hoc est in persona divina. quodo dicimus diuinam essentiam esse in persoua diuina. sed strictissime loquendo sicut non bene dicitur quod essentia diuina est in essentia divina ita non bene dicitur quod scientia est essentia diuina.

⁋ Ad secundum dico quod vocando pri cise habitum illud quod recipit actum aliquem aliquo non distinctum sic diuina scientia hoc est scientia quae est deus vel deitas non est habitus. Uocando autem habitum vnum commune ad omnem scientiam et cognitionem. sic potest dici quod diuina scientia est habitus quidam. tamen illud non est propriissime dictum. et ideo melius est dicere quod non omnis scientia est habitus. tamen non est difficultas hoc nisi denomine tantum.

⁋ Ad tertium patet per frequenter dicta. quod non est inconueniens apud philosophum dicere quod scibile refertur realiter ad scientiam et econuerso. quamuis scibile et scientia sint idem realiter illo modo quo dicitur quod vna albedo refertur realiter ad aliam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1