Quaestio 2
Quaestio 2
⁋ Quod non. quia vnius intellectionis est vnum per se obiectum. sed intellectio diuina est vna intellectio. ergo ipsius est vnum obiectum. sed alia a deo sunt multa. ergo etc.
⁋ Preterea nihil appreheditur ab aliqua potentia nisi quod continetur sub eius obiecto adequato sed obiectum adequatum intellectus diuini est diuina essentia. et nihil aliud a deo continetur per se sub essentia diuina tamquam sub communi per praedicationem. ergo nihil aliter a deo ab intellectu diuino apprehendit.
⁋ Preterea. omnis cognitio fit per assimiliationem cognoscentis ad cognitum. sed deus non assimulatur alicui alteri a se. ergo etc.
⁋ Ad oppositum in persalmo dicitur qui intelligit omnia opera eorum. ergo eadem ratione intelligit omnia alia.
⁋ Circa istam. q. primo videndum est. Utrum per rationem naturalem possit ostendi quod deus intelligat omnia a se. Secundo an hoc secundum veritate fidei sit tenendum. Tertio quid est primum obiectum diuini intellectus.
⁋ Circa primum est opiniones commen. quod non tantum non possit probari deum intelligere omnia alia a se: immo etiam quod nec intelligit alia a se. Et istum errorem imponit ipse philosopho. xii. metha. commen. pve. Pro isto errore innuuntur aliqua rationes.
⁋ Prima est talis intellectum est perfectio intelligentis. sed nihil aliud a deo potest esse perfectio dei. quia tunc esset deus de se imperfectus. ergo nihil aliud est intellectum a deo
⁋ Secunda quia quando intellectus intelligit aliquid aliud. sua actio non est sua substantia. et per consequens perficitur per suam actionem. sed deus per nihil quod non est sua substantia poteo perfici. ergo actio sua est substantia. et per consequens non intelligit aliquid aliud a se.
⁋ Tertio quia quando aliquid necessario intelligit aliud a se: suum esse necessario est per esse alterius sed deus non est per esse cuiuscumque alterius ergo non necessario intelligit aliquid aliud a se.
⁋ Preterea. omne quod intelligit aliud a se transmutatur in aliud. sed deus est intransmutabilis. ergo etc.
⁋ Preterea. ignobilitatis est intelligere vilia. ergo cum deus infinite sit nobilitatis deus non intelligit vilia. et per consequens nihil aliud a se.
⁋ Preterea per philosophum. iii de anima. In separatis a materia intellectus et intellectum sunt idem. sed deus est maxime separatus a materia. ergo in eo intellectus et intellectum sunt ide. ergo non intelligit aliud a se.
⁋ Preterea si intelligit res alias a se. aut habet de ipsis scientiam vniversalem au particularem. Non vniversalem. quia talis est in potentia cognoscens sed deus nullo modo est in potentia Nec particulare. quia per ¬ ticularia sunt infinita. et infinita nullo modo determinantur per scientiam ergo nullam scientiam habet.
⁋ Ista opinioe est manifeste falsa et conclusio auc. sacre scripture. sicut patet in lodi numerabilibus Aliqua tamen nituntur hoc probare rationibus
⁋ Unde arguunt aliqui sic. quando aliquid perfecte cognoscitur virtus eius perfecte cognoscitur. sed virtus alicuius rei non co gnoscitur perfecte nisi cognoscantur ad quam virtus se extendat sed virtus diuiua se extendit ad omnia et deus perfecte cognoscit seipsum. ergo et alia
⁋ Sed illa ratio propter duo est insufficiens. Primo quia non sufficienter probatur quod quae perfecte cognoscit aliquam virtutem perfecte cognoicit omnia ad quam illa virtus se extendit. quia probatum est perus quod illud quod est causa potest perfecte cognosci nullo effectu cognito. quia probatum est quod ex notitia incomplexa vnius rei non haber sufficientur notitia incomplexa alteri rei. Patet etiam de sensu quod perfecte cognoscit suum obiectum. et per consequens virtutem eius. quia suum obiectum et virtus illius obiecti nullo modo differunt. et tamen non ortet sensum cognoscere aliquid ad quod se extendit illa virtus. et secundo est insufficiens. quia non est sufficientur probatum quod deus et causa omnium. nec potest sufficientur probari. maxime quod sit cam efficiens.
⁋ Aliter probant alii sic. Primum agens est per se agens. quia omni causa per accidens prior est aliqua causa per se. in phi. sed omne agens per se agit propter finem. Ex hoc arguitur dupliciter.
⁋ Primo sic. omne agens naturale praecise consideratum ex necessitate et eque ageret si ad nullum ageret sicut si esset independenter ages. ergo si non agit nisi propter finem. hoc est quia dependem ab agente amam te finem. tale autem a quo depedet tota natura in agendo non videtur esse nisi principium efficiens. ergo.
⁋ Pre terea. si primum agens agit propter finem. aut ergo finis ille mouet efficies vt amatus actu voluntatis. aut vt tantum naturaliter amatus. si vt amatus actu voluntatis haber propositum. si tantum amatus naturaliter. hoc est falsum qui non naturaliter amat alium finem a se vt graue centrum et materia formam. tunc enon esset aliqua modo ad finem. quia inclinatus ad ipsum. Si autem tantum naturaliter amat finem est ipse. hoc nihil est nisi ipsum esse ipsum. hoc enim non est salua re rationem causae in ipso. Iste primum efficiens dirigit effectum suum ad fine. ergo vel naturaliter dirigit vel cognoscendo et amando finem illum. Non naturaliter. quia non comn scens nihil dirigit nisi in virtute cognoscentis. sapiet eanium est prima ordinatio est metha. sed primum efficiens in nullius virtute dirigit. sicut nec causat. tunc enim non esset primum. ergo etc.
⁋ Tertio sic. aliquid causatur contigenter. ergo prima causa contigenter causat. ergo volens. probatio prime consequentie. quaelibet causa secunda causat inquantum mouetur a prima. ergo si prima necessario mouet quaelibet alia necessario mouetur et quaelibet necessario causat. ergo si alicuo ecunda contingenter mouet et prima contingenter meuebat qui non causat causa secunda nisi in vitute causae prime inquantum mon uetur ab ipsa. probatio secunde consequentie. nullum est principium cotigetur operandi nisi voluntas vel aliquid concomitans voluntatem. quia quodlibet aliud agit ex necessitate nature. et ita non contigentur.
⁋ Iste rationes sunt probabiles praeter tertiam. Tame quie vellicet tenere co trarium posset respondere eis. Unde in istis rationibus supponuntur aliqua quae oporteret probare. Primum est quod primum efficiens est simpliciter primum ens. Secundo oporteret probare quod primum efficiens producit per cognitionem illius quod producit. et quod cognitio sua proporia non sus ficit Uerutamen primum probant sic. quia primum efficiens non est vniuocum respectu naturarum effectarum sed equiuo cum. ergo eminentius et nobilius ens eis. ergo primum efficiens est eminentissimum. Sed ista ratio non vitur concludere sufficientur. quia quamuis probetur quod primum efficiens est nobilius omni effectu. tamen non probat quod est nobilius omni alio este. quia non probatur sufficietur quod omne ens est efficiens vel effectus alicuius efficientis. Unde ad primam rationem dicerent ipsi. vel quod primum efficiens non est deus. vel quod agit propt finem et ideo cognoscit finem propter quem agit. sed non oportet quod cognoscat illud quod facit Et hoc posset confirmari. quia sicut agens. naturale non cognoscit fi nem nec ipsum quod agit propter finem. nec effectum quem producit ita posset aliquis dicere quod primum efficiens dicitur agere propter finem. non quia cognoscit effectum quem pro ducit. sed quia cognoscit ipsum sine. Sed istud non est mu tum probabile. Ideo probabilius posset dici quod ratio non sufficientur concludit. quia non sufficientur probatur quod deus sit primum efficiens. Et eodem modo posset responderi ad secundum argumentum. Sed tertium argumentum non valet qui si argumentum concluderet possent philosophi conuinci quod oporteret eos ponere primam causam contingeni causare quod non credo esse verum Nec credo quod per reti nem posset hoc probari quod prima causa contigentur causat. Sed de hoc patebit postea magis.
⁋ Ideo quantum ad istum articulum dico quod nullo modo potest per ratione proba in ri quod deus nihil aliud a se intelligat. Secundo quod nec potest probari per rationem quod intelligat omnia alia a se. Tertio quod potest probabiliter probari quod intelligit aliquod aliud a se. quam quam contrusi proteruientem non sufficientur.
⁋ Primum ostendo sic. Si posset probari quod deus non intelligit aliud a se. hoc non esset nisi propter summam nobilitatem et excessum in nobilitate respectu cuiuscumque alterius. sed per hoc non potest probari. quia non est de ratione intellectionis nec quod sit perfectior nec imperfectior nec equalis obiecto. ergo cum maxima nobilitate intellectionis stat ignobilitas obiecti. ergo quantumcunt que intellectio diuina sit nobilissima poterit et le respectu obiecti ignobilis.
⁋ Si dicatur: quod deratione intellectionis est dependere a sue subiecto. sed omnis dependentia repugnat dee hoc non valet. quia non potest probari quod omnis intellectio intelligentie mouentis celum dependet a celo. et tamen illa intelligentia mouet celum.
⁋ Preterea in nobis non semper intellectio causatur ab obiecto sen aliquando causatur ab obiecto aliquando non. ergo non est deratione intellectionis vel causari vel depedere ab obiecto. ergo poterit esse intellectio quamuis non dependeat ab obiecto.
⁋ Secudum probo. quia si posset probari quod deus intelligit omnia alia a se. hoc maxime esset per hoc quod deus est causa mnium aliorum. sed per hoc non potest probari. quia numquam potest pro bari per rationem causalitatis quod causa cognoscat. effectum alique immediatum. sed nec potest probari. quod deus est causa omnium tamquam effectuum immediatorum. ergo etc.
⁋ Tertium patet. probabiliter potest ostendi quod deus est causa immediata alicuius effectus. sed deus est intelligens cuius est causa immediata. ergo intelligit aliquem effectum. maior est probabilis: qui probabile est quod aliquid sic dependeat a primo quod posito per impossibile quod primum destrueretur sequeretur destructio mediate vel immediate illius. sed omne tale habet esse respectu alterius. ergo etc. minor etiam est proba bilis. quia non est probabile quod primum efficiens non cognoscat illud quod producit. tunc enim produceret et nesciret quod produceret. Sic ergo dico quod neutra pars potest ostendi sufficienter.
⁋ Ad primam ratione pro errore commen. dico quod ista propositio est falsa de virtute sermonis. intellectum est perfectio intelligentis. tum quia etiam in nobis lapis non est perfectio homois. et tamen intelligitur ab homine. Tum quia deus intelligit se. et tamen proprie loquendo deus non est perfectio suiipius. sed est idem omnibus modis cum deo.
⁋ Ideo dico: quod quando intellectio causatur ab obiecto. tunc obiectum intellectum est perfectio intelligentis. non formaliter et proprie loquendo sed effectiue. hoc estidictum. causat perfectionem intelligentis scilicet ipsam intellectionem. Qando autem intellectio non est causata. sicut est in deo. tunc vel intellectum est ipsamet intellectio vel est aliquid natum ab eo causari
⁋ Ad secundum dico quod si per actionem intelligitur aliqua operatio. maior est simpliciter fmula. nec est probata.
⁋ Ad tertium dico quod maior est falsa nisi de intellectione casata ab obiecto. qualis non est intellectio diuina
⁋ Ad quintum dico quod intelligere vilia non intellectione causata a vilibus non est vile nec ignobile. et ita est de deo. Similiter inte lligere vilia et per talem intellectionem impediri ab intellectione nobiliorum vel etiam inclinari pe intellectionem talem ad faciendum aliquod vile est vile. sed neutrum potest deo competere.
⁋ Ad sextum dico quod in tentio philosophi est. iii de anima. quod in separatis a materia intellectus et intellectum sunt idem accipiendo intellectum pro intellectione. quia in illis secundum eum intellectus intellectio et intellectum sunt idem. quia ipsemet intellectus est vna intellectio. et ipsa intellectio est intellecta et non alia et tellectione. Non tamen vult quod omne intellectum sit idem cum intelligente
⁋ Et si dicatur quod ita est in nobis: quod ali quod intellectum est idem cum intelligente. et aliquod non. ergo per de non distinguitur ab intellectu separato. Ad hoc dicedum est quod si philosophus ponit quod intellectus possibilis recipit de nouo intellectione. tunc nullum intellectum est idem cum intellectione qua intelligitur. Aliter tamen est in aliis. Sed quae fuit mens philosophi de intellectu possibili patebit alias.
⁋ Ad vltimam dico quod deus est cognitio parti cularis de omnibus partibus nec est inconueniens omnia infinita comprehendi ab infinito
On this page